Cyrillus. Ostenderat dominus discipulis manus et pedes, ut certificaret discipulos, quod corpus quod passum fuerat resurrexit. Ut adhuc autem magis certificaret, aliquid manducabile petiit; unde dicitur adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? Gregorius Nyssenus. Et iussu quidem legis Pascha cum amaricantibus edebatur; quia adhuc amaritudo manebat, post resurrectionem vero cibus favo mellis dulcoratur; unde sequitur at illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Beda. Ad insinuandum ergo resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur, ne arbitrentur eum non solide, sed imaginabiliter sibi apparere; unde sequitur et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis. Manducavit quidem potestate, non ex necessitate: aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter sol calens; illa indigentia, iste potentia. Graecus. Si damus dominum vere comedisse, demus et omnes homines post resurrectionem uti ciborum fomentis. Sed quae ex quadam dispensatione fiunt a salvatore, non sunt regula et norma naturae; quoniam in quibusdam aliis dispensavit. Resuscitabit enim nostra corpora incorrupta, qui tamen dereliquit proprii corporis foramina, quae clavi foraverant, et lateris cicatricem, ut ostendat quod mansit post resurrectionem natura corporis, nec est in aliam mutatus substantiam. Beda. Manducavit ergo post resurrectionem, non quasi cibo indigens, nec quasi in resurrectione quam expectamus, cibis egere significans; sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret.
Mystice autem piscis assus, quem christus comedit, significat christum passum: ipse enim latere dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae; et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae: sed favus mellis nobis extitit in resurrectione. In favo quidem mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae. Favus quippe mellis in cera est; mel vero in cera, est divinitas in humanitate. Theophylactus.
Videntur autem et comesta aliud habere mysterium: quod enim manducavit partem piscis assi, significavit quod naturam nostram in huius vitae mari natantem, assans eam igne propriae deitatis, et exsiccans eius humiditatem, quam a profundis undis contraxerat, escam fecit divinam; et eam quae prius erat abominabilis, praeparavit deo cibum suavem; quod significat favus mellis. Vel per piscem assum significat vitam activam consumentem nostram humilitatem laborum prunis; contemplationem vero significat per favum mellis, propter dulcedinem eloquiorum dei.
Beda. Postquam autem visus est, tactus est et manducavit, ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas; unde sequitur et dixit ad illos: haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum; idest, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos: tunc quidem in eadem carne resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non erat: et subdit quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me. Augustinus de cons.
Evang.. Illud attendant qui magicis artibus christum tanta potuisse, et nomen suum ad apostolos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuit magicis artibus prophetas divino spiritu antequam in terra nasceretur implere.
Neque enim si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens una deputata est.