Chrysostomus in Matth..
Quia crucem audiverant, ne rursus existimarent aliquid turpe esse futurum, subiungit et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate. Augustinus ad Hesychium.
Cuius quidem proprior sensus est, ut cum hoc quisque audierit vel legerit, ipsum esse adventum accipiat, quando venturus est ad vivos et mortuos iudicandos in corpore suo; in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit, et ascendit in caelum: et, sicut in actibus apostolorum legitur: nubes suscepit eum ab oculis eorum; et quia illic dictum est ab Angelis: sic veniet, quomodo vidistis eum euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus. Origenes in Matth..
Videbunt ergo oculis corporalibus filium hominis in specie humana venientem in nubibus caeli, idest supernis. Sicut enim quando transformatus est, vox venit de nube; sic cum veniet iterum in speciem transformatus gloriosam, et non super unam nubem, sed super multas, quae erunt vehiculum eius. Et siquidem ut ne terram calcaret filius dei hierosolymam ascendens, diligentes eum, straverunt vestimenta sua in via, neque asellum qui portabat eum volentes terram calcare; quid mirum, si pater et deus omnium nubes sternat caelestes sub corpore filii descendentis ad opus consummationis? dicet autem aliquis, quoniam sicut in factione hominis accepit deus limum de terra, et finxit hominem, sic ut appareat gloria christi, accipiens dominus de caelo et de caelesti corpore, corporavit primum quidem in transfiguratione in nubem lucidam; in consummatione autem in nubes lucidas: propter quod nubes caeli dicuntur, secundum quod et limus terrae est dictus: et decet patrem talia miranda dare filio suo, qui se humiliavit; et propterea exaltavit illum non solum secundum spiritum, sed etiam secundum corpus, ut super talibus nubibus veniret; et forsitan super nubibus rationabilibus, ne irrationabile esset vehiculum filii hominis glorificati.
Et primum quidem venit iesus cum virtute, ex qua faciebat signa et prodigia in populo; omnis autem illa virtus comparatione illius virtutis multae cum qua in fine venturus est, modica erat: virtus enim erat exinanientis seipsum.
Consequens est etiam ut ad maiorem gloriam reformetur quam fuit transformatus in monte: tunc enim propter tres tantummodo transformatus est: in consummatione autem mundi totius apparebit in gloria multa, ut videant eum omnes in gloria.
Augustinus. Sed quoniam Scripturae scrutandae sunt, nec earum superficie debemus esse contenti, diligenter sunt inspicienda sequentia: post pauca enim sequitur cum videritis haec omnia fieri, scitote quia prope est iam in ianuis: tunc enim scimus prope esse, cum non aliqua videmus esse praemissorum, sed haec omnia, in quibus et hoc est quod videbitur filius hominis veniens. Et mittet Angelos suos de quatuor partibus mundi; idest, de toto orbe terrarum congregabit electos suos: quae tota hora novissima facit veniens in suis membris tamquam in nubibus, vel in tota ipsa ecclesia tamquam in nube magna, sicut nunc venire non cessat; sed ideo cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur. Origenes in Matth..
Vel cum magna virtute venit quotidie ad animam hominis credentis in nubibus propheticis; idest in Scripturis prophetarum et apostolorum, qui verbum dei super humanam naturam in intellectibus suis declarant; sic etiam eis qui intelligunt dicimus apparere gloriam multam; quae quidem videtur in secundo verbi adventu, quod est perfectorum: et sic fortasse omnia quae a tribus evangelistis dicta sunt de christi adventu, diligentius inter se collata et bene discussa, invenientur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo, quod est ecclesia; de quo adventu suo alibi dixit: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei, et venientem in nubibus caeli; exceptis his locis ubi ab eo ille adventus ultimus in seipso promittitur.