Credo videre. Hic ponit spem de exauditione.
Et primo ponit spem quam ipse habet. Secundo hortatur alios ad eamdem, ibi, expecta dominum.
Sua petitio erat ut videret deum; et ideo dicit, credo, idest firmam fiduciam habeo: videre bona domini, idest videre deum facie ad faciem: job. 19: scio quod redemptor meus vivit etc., et in carne mea videbo deum, unde non dicit, videre dominum, sed bona domini; quod potest intelligi dupliciter.
Vel bona domini, idest a domino, et sic non sumitur hic. Vel bona, idest quae sunt in domino; et hoc modo sumitur hic: haec omnia enim sunt in eo sicut in fonte primo, et sunt idem quod ipse: Sap. 7: venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa etc.. Et ubi? in terra viventium.
Visio dei est vita aeterna, ut dicitur joan. 17, haec terra est morientium: quia sicut terra est patiens respectu caeli fecundantis eam, ita vita beatorum immediate perficitur a deo.