CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter Peripatetici dicunt, quod intellectiva pars altera est ab opinativa.
Peripatetici autem medii quasi existentes inter Stoicos et Epicureos, viderunt quod etiam si primae formae ponerentur, sicut dixerunt Stoici, actio earum non tangeret materiam nisi per aliquod communicans materiae. Potentias quidem formas posuerunt esse intelligentias, sed esse actiones, per hoc quod sunt motores sphaerarum : motus enim sphaerarum causae sunt omnis motus qui fit in materiae. Ordines autem motuum et motorum ex parte mobilium quidem ponebant in quinque essentiis primis et simplicibus, quae sunt quatuor elementa et caelum. Ex parte motuum ponebant sphaerarum decem. Septem autem ponebant planetarum : unam autem motus figurarum et imaginum, quam vocabant orbem declivii : unam etiam motus recti vel regularis qui est motus mobilis primi, quod movet ad omne quod est. Decimam vero ponebant motus activorum et passivorum, quod est movens ad esse determinans, cujus virtutes cum omnibus superioribus in centro generati congregantur, et ipsum educunt de potentia ad actum tali materiae possibilem. Dicunt enim omnem actum agentis in materia recipi secundum potestatem materiae, et non secundum potestatem efficientis, et formam quae est in materia, et educitur de ipsa, dicunt non esse in materia ex principiis materiae vel qualitatibus ejus, sed ex principiis primis intellectualibus agentibus quae per totam transeunt materiam, sicut virtus cordis transit per membra corporis. In virtute enim cordis secundum Aristotelem ita est, quod a corde nutrimentum accipit virtutem qua actione nutriat corpus : et forma ista accepta id quod consequens formam est, habet motum ad membra sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum, et in profundum et supremum, ubicumque membra sunt quae vitam nutrimentalem a corpore percipiunt. Probatum enim est apud Peripateticos, quod ab eodem generante est forma et motus localis qui per se formam consequitur. Unde sicut nutrimentum in medio thalamo cordis virtutem habet universalem, quae ad omnia membra determinabilis est, ad nihil autem determinari potest, quod ad cor non habet relationem : et cum determinatur, aliquando determinatur ad cordis similitudinem, aliquando autem ad id quod vicinius est similitudini cordis, aliquando vero ad ultimum quod maxime distat, quod tamen ad cor secundum vitam habet resolutionem : ita dicunt quod formae quae
fiunt intelligentiarum opera, in ipsis quidem intelligentiis a quibus procedunt, ad similitudinem intelligentiarum sunt. In remotissimis autem umbrae quaedam sunt intelligentiarum : sed materiae potentiis sic junctae, quod secundum esse materiae sunt in ipsis et inseparabiles ab eis. Aliquando autem vincit in. eis quod intellectus est. : et tunc in quantum illud vincit in eis, tantum necesse est elevari supra materiam. Et siquidem ad pure intelligibilia eluceat, nullius corporis erit actus vel endelechia : et quantum immergitur intra materiae potentias, tantum recedit ab intelligentia per dissimilitudinem, et sic endelechia materiae efficitur.
Adhuc autem dicunt quod nihil corruptibile est, nisi quod a corruptibilibus et a corrumpentibus causatur principiis.
. .
Intelligentiam autem incorruptibile principium esse dicunt, et universale, et simplex sive immixtum. Quod igitur a solis illis secundum principium suae constitutionis dependet,et incorruptibile est, et universale, et simplex. Incorruptibile quidem, quia nihil penitus habet contrarium. Universale autem quia nihil habet quod ipsum vel ad differentiam loci, vel ad differentiam temporis determinet. Simpliciter vero : quia purum est et immixtum, nulli nihil habens commune, sicut dicit Anaxagoras. Si enim haberet aliquid commune, oporteret quod ad illud permixtione esset determinatum, sicut virtus determinatur ad membra. Hoc autem non .est verum, quia omnibus applicabilis est intellectus : quod esse non posset, si ad aliquid in genere esset determinatum.
Hujus exemplum ponunt in artibus. Forma enim artis ad lignariam aedificativam determinata, applicabilis non est ferrariae vel lanificio. Intellectus autem omnibus applicabilis est. Dicunt enim, quod per operationem intelligentiarum novem ordinum principiorum nihil determinatur ad materiam generabilem et corruptibilem, quamvis materia omnibus his moveatur tamquam a motoribus primis non proximis. A motore autem decimi orbis ad materiam incipit inclinari, sed non in toto materiae subjici. Ab ipsis autem principiis materiae qua) sunt calidum, frigidum, humidum, siccum, ad. materiam determinatur et materiae subjicitur. Omnia enim haec tria instrumenta intelligentiae sunt, sicut omnes virtutes corporis sunt instrumenta cordis : sed virtus cordis in eis tribus modis est: in corde enim universalis, in membris autem officialibus sicut in hepate, et cerebro, et stomacho, et caeteris hujusmodi magis coarctata est. In membris autem particularibus ad unum determinata est. Et omnes has virtutes praehabet, et simpliciter habet et immaterialiter et unite cor quod principium omnium est, et formaliter habet : sed in esse efficiuntur determinato secundum quod jam influxae sunt membris. Unde quod virtutes sunt, habent a corde : quod autem in tali esse vel tali sunt, a membris habent et a principiis membrorum.
Per omnem eumdem modum ita sunt formae procedentes ab intelligentiis, quae quidem ad imaginem intelligentiarum, sunt simplices et purae et immixtae et universales. Quae autem ab hac puritate ad materiam recedunt, inclinatae sunt et fumosae , ''sicut anima sensibilis cum omnibus viribus ejus quae vere subjectae sunt materiae, non animae, sed partis animae nomen merentur. Et quod istae formae secundum elevationem a materia determinentur, dixerunt Peripatetici, quod solus intellectus sicut incorruptibile a corruptibili separatur a sensibili et vegerativo : et quod ipse solus universalis est secundum se, nec determinatur ad aliquem nisi per esse quod habet in Sensitivo. Dicunt enim, quod, nihil prohi-
bet quod aliquid secundum se et secundum substantiam veri universale sit, et tamen per esse determinatum sit ad unum.
Et ex dicto istorum statim apparet quod alterum est potentia intellectiva, et opinativa. Quia processio intelligentiae pars est intellectiva. Pars autem opinativa processio est illius motoris qui inclinat ad materiam. Sicut in processione cordis, aliam diximus cordis processionem, aliam hepatis, et aliam membrorum determinatorum. Cum tamen in omnibus his primus fons sit virtus cordis, et ideo a secundis et tertiis nihil procedat sine cordis virtute : et ideo est, quod Peripatetici totum opus naturae dixerunt opus esse intelligentiae. Formativa enim quae est in quolibet, operatione intelligentiae operatur, et non operatione naturae. In plantis enim in novo existens per se operatur radicem, stipitem, ramos, virgas, frondes, flores et fructus. Natura autem cum sit unum et eodem modo se habens, non operatur nisi unum. Isti ergo animae rationalis substantiam dicunt esse processionem ab intelligentiis retinentem virtutes principiorum, a quibus procedunt a primis usque ad ultima, et talem esse substantiam quae forma sit. Et quia talis substantia composita est ex virtutibus omnium a quibus procedit, ideo necesse est corpus, cujus ipsa forma et motor est, ex diversis organis compositum esse, ita quod compositio cujuslibet organi cuilibet virtuti respondeat quae est actus illius et perfectio. Regulariter enim verum est in omnibus physicis, quod omnis multiplicitas et diversitas materiae quae per se et naturaliter est, in illa est propter diversitatem quae est in forma. Secundum hanc igitur Peripateticorum sapientiam patet, quod essentialiter et substantialiter quantum ad principia constituentia alia est pars intellectiva a parte opinativa.