In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo:
" Et vidi, " id est, intellexi spiritu revelante, " et ecce Agnus. " Hoc dicit quantum ad humanam naturam propter innocentiam vitae, et sacrificium, et immolationem. Jerem. XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus qui, etc.
" Stabat. " Hoc dicit quantum ad divinitatem : nam si cecidit per humanitatem, semper stetit secundum divinitatem. Joan. I, 26: Medius vestrum stetit, scilicet, secundum deitatem, quem vos nescitis, occidentes eum secundum carnem.
" Supra montem Sion. " Sion interpretatur specula, et signat Ecclesiam, quae bona futura speculatur, et quae mala sunt cavenda denuntiat. Et dicitur stans, quasi semper juvare Ecclesiam paratus. Psal. II, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc.
" Montem, " id est, Ecclesiam, quae mons dicitur in se, proficiendo. " Sion, " id est, specula, aliis bonum exemplum dando. " Mons " bene operando, specula insidias diaboli praecavendo.
" Et cum eo centum quadraginta quatuor millia. "
Et ponitur hic numerus finitus pro infinito. Et sicut dicit Haymo, hic numerus signat eos qui sunt virgines mente et carne.
Et primo describuntur ab aperta nominis Christi confessione, ibi, " Habentes nomen ejus. " Secundo, a passionis Christi imitatione, ibi, v. 2: " Et audivi. " Tertio, a perfecta mentis et corporis integritate, ibi, v. 3 : " Et cantabant. " Et primum pertinet ad praedicatores. Secundum ad martyres. Tertium ad virgines.