IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(r) Praeter illum modum tristandi, qui videtur manifestior, quando scilicet objectum sit disconveniens per nolle voluntatis, ita quod objectum ex natura sua non est disconveniens, sed praecise ut nolitum, ut supra patuit,
videtur dubium de disconvenientia alia ipsius objecti, utrum sufficiat ad causandum tristitiam. Dicit Doctor duas conclusiones: Prima, quod aliquod est objectum ex natura sua naturaliter disconveniens voluntati, et ut nolitum libere, ita quod posito quod voluntas non habeat actum nolendi libere circa tale, objectum adhuc tale objectum ex natura sua potest causare tristitiam in voluntate.
Secunda conclusio est quod objectum naturaliter disconveniens, et triste appetitui sensitivo, est etiam ex consequenti sufficienter discon veniens, et triste voluntati, propter colligantiam voluntatis cum appetitu sensitivo, dum tamen sibi ostendatur per intellectum, ut disconveniens appetitui sensitivo.
Primam conclusionem probat Doctor, et ante probationem expono quid sit nolitio naturalis et nolitio elicita, nam sicut in voluntate potest esse duplex volitio naturalis, una quae est tantum inclinatio naturalis ad bonum commodi, quae inclinatio non est aliqua operatio, sive aliquis actus elicitus, ut probat Doctor in quarto, dist. 49 quaest. 9. et volitio naturalis, quae est operatio elicita ; et dicitur naturalis uno modo, quia conformiter elicita inclinationi naturali, ut cum quis actu elicito vult bonum commodi, ad quod est inclinatio naturalis ; et alio modo dicitur naturalis, ut distinguitur contra supernaturalem, puta quia elicita a sua causa naturali, et haec distinctio patet a Doctore in quodlibet quaest. 17. artic. 1. Sic pariformiter nolitio potest dici uno modo naturalis, ut est quaedam inclinatio naturalis, qua quis inclinatur naturaliter ad fugiendum disconveniens et triste, sive ad fugiendum oppositum boni commodi. Alio modo dicitur naturalis, ut est operatio elicita conformiter inclinationi naturali, ut cum quis actu elicito nollet disconveniens. Alio modo potest dici naturalis, ut distinguitur contra supernaturalem.
Conclusio ergo prima sic est intelligenda, quod voluntas nolens nolitione naturali, primo modo accepta, objectum disconveniens naturaliter tristatur de praesentia talis objecti, puta cum quis nollet naturaliter miseriam, quia ex quo habet naturalem inclinationem ad felicitatem habendam, ut summum sui commodum, ita habet naturalem inclinationen ad fugiendam miseriam oppositam felicitati, et conclusio sic intellecta probatur a Doctore auctoritate Augustini in Enchiridio.
Pro clariori intelligentia hujus litterae,nota primo quod velle elicitum respectu alicujus objecti est causa nditionis oppositi objecti, non causa effectiva, sed ex hoc dicitur causa, quia nolle communiter sequitur. Exemplum : Quis actu elicito vult beatitudinem, statim sequitur ipsum actu elicito nolle miseriam oppositam, et sicut ad volitionem felicitatis habitae sequitur delectatio, ita ad nolitionem miseriae positae statim sequitur tristitia.
Secundo, nota quod velle naturale, quod est sola inclinatio naturae potest dici causa nolitionis naturalis acceptae tantum pro inclinatione modo supradicto. Et sicut ad velle naturale respectu felicitatis habitae sequitur naturaliter delectatio, ita ad nolle naturale miseriae oppositae, et tamen positae, naturaliter sequitur tristitia, quia sicut quis naturaliter inclinatur ad bonum commodi habendum, ita naturaliter inclinatur ad oppositum boni commodi fugiendum. Si tamen poneretur tantum inclinatio naturalis respectu boni commodi, ita quod non esset alia inclinatio naturalis ad fugiendum oppositum boni commodi, tunc talis inclinatio naturalis sola, sive velle naturale, quod idem est, esset sufficiens causa tristitiae de opposito, quia sicut ad velle naturale respectu felicitatis positae sequitur gaudium, ita ad miseriam positam sequitur tristitia, quam quis nollet naturaliter.
Tertio, nota quod tristitia aliquando contingenter sequitur, aliquando necessario. Dicitur contingenter sequi, quando illud ad quod immediate sequitur, contingenter inest, sicut etiam et delectatio ; et dicitur necessario sequi, quando illud ad quod immediate sequitur, necessario inest. Exemplum primi: Quis actu elicito voluntatis contingenter vult beatitudinem, stante illo actu sequitur delectatio, quae licet necessario sequitur talem actum, tamen dicitur contingenter sequi, quia actus est contingens. Sed quando naturaliter vult beatitudinem, id est, naturali inclinatione, habita illa, sequitur delectatio necessario ; et dicitur necessario inesse, quia et inclinatio naturalis necessario inest, sic pariformiter dicendum est de tristitia necessario, et contingenter in haerentiae. Quando ergo dicit Doctor quod necessario tristatur de miseria, quae opponitur felicitati, loquitur de tristitia necessario in haerente propter nolle naturale, quod necessario inest, et sic hic intelligenda est auctoritas Augustini de velle naturali, quo quis naturaliter vult beatitudinem, et de nolle naturali, quo quis nollet miseriam ; et hoc sufficit quantum ad oppositum de tristitia causata in voluntate ex naturali nolitione objecti disconvenientis positi contra ejus naturalem inclinationem. Posset etiam illa auctoritas Augustini intelligi de velle et nolle elicitis ; et quomodo hoc intelligatur, vide Doctorem q. 16. quodl. et quae ibi exposui.
(s) Sed objicitur contra hoc, quia vitia sunt contra naturam, et tamen omnis vitiosus sine tristitia agit ; ergo non omnis agens contra naturalem inclinationem tristatur.
Respondet Doctor, quod inclinatio naturalis est duplex, etc. Et nota, quod inclinatio naturalis ad justitiam inest voluntati secundum affectionem justitiae; et talis inclinatio naturalis forte est actus elicitus a voluntate secundum affectionem justitiae, quo quis vult actum virtutis, et tale velle non est sufficiens ad nolle liberum, et ad tristitiam de opposito. Posset etiam forte dici quod vitia dicuntur contra naturam, vel praeter naturam, eo modo quo exposui super q. 17. quodl. patet ergo prima conclusio.
(t) De secunda conclusione dicit Doctor, quod illa connexio voluntatis cum appetitu sensitivo praesentato appetibili per intellectum ipsi voluntati, sufficit ad hoc ut conveniens appetitui sensitivo, sit etiam conveniens voluntati, et disconveniens appetitui sensitivo, et triste sit etiam voluntati disconveniens et triste, ita quod sicut voluntas propter connexionem, quam habet ad appetitum sensitivum naturaliter inclinatur ad prosequendum bonum delectabile appetitui sensitivo, ita naturaliter inclinatur ad fugiendum disconveniens appetitui sensitivo ; et loquitur hic Doctor tantum de tristitia, quae causatur ex nolitione naturali, qua nollet disconveniens appetitui sensitivo. Sequitur: Sic enim ponitur aliqua delectatio subreptitia praecedere in voluntate omnem actum liberum voluntatis ; patet, quia cum per intellectum praesentatur voluntati objectum delectabile appetitui sensitivo, statim delectatur de illo, antequam eliciat aliquem actum circa tale objectum ; et talis delectatio quantumcumque intensa nunquam est peccatum, quia delectatio, quae est peccatum, concomitatur aliquem actum elicitum, qui primo est peccatum, ut patet a Doctore in 1. dist. Et hoc est quod communiter dicitur quod impossibile est, quin visis tangamur, sive delectabilibus, sive tristabilibus, quia ad objecta delectabilia appetitui sensitivo ostensa voluntati communiter, antequam eliciat actum circa illa statim delectatur; et similiter circa objecta tristabilia appetitui sensitivo ostensa per intellectum statim tristatur, antequam habeat actum elicitum nolendi illa appetitu sensitivo.