Beda. Postquam praebuit se videndum oculis, manibus contrectandum, legis commemoravit Scripturas, consequenter aperuit sensum, ut intelligatur quod legitur; unde dicitur tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Theophylactus.
Alioquin quomodo eorum anima turbata et vacillans, circa christi mysterium studuisset? sed et verbis eos docuit; sequitur enim et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat christum pati, scilicet per lignum crucis. Beda. Perdidit autem christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis; unde subdit et resurgere a mortuis die tertia. Deinde post commendatam sui corporis veritatem, commendat ecclesiae unitatem, cum subdit et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Eusebius. Dictum enim erat: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Oportebat autem conversus ex gentibus expiari a quolibet contagio et macula per ipsius virtutem, quasi contaminatos ab errore Daemonum idololatriae, et quasi nuper conversos a vita execrabili et impudica: et ideo dicit, quod oportet praedicari prius quidem poenitentiam, consequenter remissionem peccatorum in omnes gentes: eis enim qui prius quidem veram ostenderunt malorum poenitentiam, salubri gratia veniam commissorum donavit, pro quibus et mortem subiit.
Theophylactus. In hoc vero quod dicit poenitentiam et remissionem peccatorum, etiam de baptismate meminit, in quo per depositionem priorum scelerum subsequitur venia peccatorum. Sed quo pacto intelligetur in solo christi nomine baptisma fieri, cum alibi mandet hoc fieri in nomine patris et filii et spiritus sancti? et primo quidem dicimus, quod non intelligitur quod in solo christi nomine fiat baptisma, sed quod christi baptismate aliquis baptizetur, idest spiritualiter, non Iudaice, nec tali quali ioannes baptizabat ad solam poenitentiam, sed ad spiritus almi participationem; sicut et christus in iordane baptizatus ostendit spiritum sanctum in specie columbina. Porro baptisma in christi nomine, idest morte christi, intelligas: sicut enim ipse post mortem triduo resurrexit, sic et nos ter in aquam mergimur, et consequenter emergimur, incorruptibilitatis spiritus arrham recipientes.
Hoc etiam christi nomen continet in se et patrem quasi unctorem, et spiritum quasi unctionem, et filium quasi unctum, scilicet secundum humanam naturam. Non autem decebat amplius bipartitum esse humanum genus in Iudaeos et gentiles: et ideo, ut omnes in unum uniret, mandavit incipere sermonem a ierusalem et ad gentes terminari; unde sequitur incipientibus ab ierusalem. Beda. Non solum quia credita sunt illis eloquia dei, et eorum est adoptio filiorum et gloria; verum etiam ut gentes variis erroribus implicatae, hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod eis qui filium dei crucifixerunt, venia concedatur.
Chrysostomus. Insuper ne dicerent aliqui, quod omissis notis iverunt se ostentaturos ad extraneos, ideo prius apud ipsos occisores pandunt resurrectionis signa in eadem civitate in qua prorupit temerarius ausus. Ubi enim crucifixores credere videntur, resurrectio plurimum demonstratur.
Eusebius. Quod si ea quae christus praedixit, iam sortiuntur effectum, et verbum eius vivax et efficax per universum mundum oculata fide perspicitur, tempus est non incredulos esse erga eum qui protulit verbum. Eum enim necesse est divinam vitam ducere cuius opera vivida verbis consona ostenduntur; quae quidem ministerio apostolorum impleta sunt; unde subdit vos autem estis testes horum, mortis scilicet et resurrectionis. Theophylactus.
Consequenter ne turbati cogitarent: quomodo nos homines idiotae testimonium perhibebimus gentibus et Iudaeis, qui te occiderunt? subiungit et ego mittam promissum patris mei in vos; quod scilicet per ioelem promiserat dicens: effundam spiritum meum super omnem carnem.
Chrysostomus. Sicut autem milites invasuros multos nemo dux exire sinit donec armati sint; sic et discipulos ante spiritus descensum, ad conflictum egredi non permittit; unde subdit vos autem sedebitis in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Theophylactus. Idest, virtute non humana, sed caelesti. Nec dixit: suscipiatis, sed induamini, integram tutelam spiritualis velaminis indicans. Beda.
De hac autem virtute, idest spiritu sancto, dicit etiam Angelus mariae: et virtus altissimi obumbrabit tibi; et ipse dominus alibi: nam et ego novi virtutem de me exisse. Theophylactus. Cur autem non christo praesente, vel eo discedente statim spiritus venit? decebat enim eos fieri cupidos rei, et demum recipere gratiam: tunc enim magis ad deum erigimur, cum incumbit necessitas. Oportebat enim interim nostram comparere naturam in caelo, et foedera consummari, ac deinde spiritum advenire et gaudia celebrari serena. Attende etiam quantam eis necessitatem imposuit hierosolymis esse, in eo quod illic spiritum promisit largiri.
Ne enim rursus post eius resurrectionem aufugerent, hac expectatione quasi quodam vinculo omnes simul eos ibi detinuit. Dicit autem donec induamini virtute ex alto; nec expressit quando, ut sint iugiter vigiles.
Quid ergo miraris, si diem nobis novissimum non pandit, cum diem hunc propinquum pandere noluit? Gregorius Reg. Pastor.. Admonendi sunt ergo quos a praedicationis officio vel imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum sibi tantum onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscindant. Ipsa enim veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset; ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent; postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, mandavit eis ut in civitate sederent, donec induerentur virtute ex alto. In civitate quippe sedemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Ambrosius.
Consideremus autem quomodo secundum ioannem acceperint spiritum sanctum; hic autem in civitate iubentur sedere, quoadusque induantur virtute ex alto. Sed spiritum sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum promittit; vel eisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum. Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur: ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum; quod videtur esse augustius: et ideo insufflatur a christo, ut credas de deo spiritum sanctum christi, et credas de deo spiritum: deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Chrysostomus. Vel dicit: accipite spiritum sanctum, ut eos idoneos faceret ad receptionem: aut quod futurum est, ut praesens indicavit.
Augustinus de Trin.. Vel dominus post resurrectionem suam bis dedit spiritum sanctum: semel in terra propter dilectionem proximorum, et iterum de caelo propter dilectionem dei.