Origenes in Matth.. Quia de planctu mentionem fecerat, qui ad hoc erit ut sponte contra se sententiam proferant, et seipsos condemnent; ne putetur quod in isto planctu mala eorum terminentur, subdit et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna. Remigius.
Haec autem tuba non revera corporea est intelligenda, sed archangelica vox, quae adeo magna erit ut ad clamorem illius omnes mortui de terrae pulvere resurgant.
Chrysostomus in Matth.. Sonus autem tubae pertinet ad resurrectionem, ad gaudium, ad repraesentandum stuporem qui tunc erit, ad dolorem illorum qui relinquentur et in nubibus non rapientur.
Origenes. Scriptum est autem in numeris quod ex quatuor ventis congregabunt sacerdotes tibicinantes eos qui sunt ex castris Israel; secundum quorum comparationem de Angelis christi consequenter dicitur et congregabunt electos eius a quatuor ventis. Remigius. Idest, a quatuor climatibus mundi, idest oriente, occidente, Aquilone et Austro. Origenes.
Et simpliciores quidem opinantur eos tantum qui tunc inventi fuerint in corpore, aggregandos; sed melius est dicere congregandos ab Angelis christi esse omnes, non solum ab adventu christi et usque ad consummationem vocatos atque electos, sed omnes qui a constitutione fuerint mundi, qui viderunt, sicut Abraham, christi diem, et exultaverunt in illa.
Quoniam autem non tantum illos qui in corpore fuerint comprehensi, dicit congregandos christi electos, sed etiam illos qui de corporibus sunt egressi, manifestat sermo dicens, congregatos electos non solum a quatuor ventis, sed etiam subdens a summis caelorum usque ad terminos eorum: quod nemini super terram existenti arbitror convenire. Vel caeli sunt Scripturae divinae, aut auctores earum, in quibus habitat deus. Summa autem Scripturarum sunt initia illarum, termini autem consummationes earum. Congregantur ergo sancti a summis caelorum, idest ab eis qui vivunt in initiis Scripturarum usque ad eos qui vivunt in consummationibus earum. Congregabuntur enim tuba, et voce magna, ut qui audierint et adverterint parent se ad viam perfectionis quae ducit ad filium dei. Remigius. Vel aliter.
Ne forte aliquis putaret quod solummodo a quatuor partibus mundi, et non a mediterraneis regionibus et locis; ideo addit a summis caelorum usque ad terminos eorum. Per summum enim caeli medium orbis intelligitur, quia medio orbis summum caeli praesidet. Per terminos autem caelorum, fines terrae significat, ubi longe distantibus circulis caeli terrae insidere videntur.
Chrysostomus in Matth..
Quod autem per Angelos dominus electos vocat, ad electorum honorem pertinet: nam et Paulus dicit quod rapientur in nubibus: quia eos quidem qui resurrexerunt congregabunt Angeli; congregatos autem recipient nubes.