CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta quae probant, quod non sunt tantum in Deo duo principia pro -ductiva. Ista argumenta sunt supra in principio quaestionis ibi : Quod non tantum sint duae probo, quia Philosophus 2. Physic. text. com. 49. Sunt, inquit, propter hoc quaecumque ab intellectu utique aguntur, et quaecumque a natura: haec ille. Distinguit ergo naturam et intellectum tanquam diversa principia activa ; utriusque autem ratio, scilicet intellectus et naturae invenitur in Deo, quia neutrum includit imperfectionem: ergo sunt tria principia productiva, scilicet intellectus, voluntas, et natura divina.
Confirmatur per Philosophum 9. Metaph. text. com. 3. Palam quia et potentiarum aliae esse irrationales, aliae cum ratione ; ipsum infra, et quae quidem cum ratione omnes contrariorum sunt eaedem, et hoc probat, quia scientia est oppositorum, causa autem, quia ratio est scientia, ratio autem eadem ostendit rem et privationem ; haec ille. Hic arguit, quod ex quo intellectus est indeterminatus ad opposita, et natura est determinata ad unum: ergo intellectus habet aliam rationem principii quam natura, et sic natura et intellectus sunt duo principia, et voluntas aliud; ergo et principales productiones quam duae.
Pro intellectione hujus litterae, in qua respondet ad argumentum et confirmationem, primo nola, quod quando Aristoteles distinguit agens in naturam et intellectum, per agens per intellectum non excludit voluntatem. Artifex enim agit a proposito sive per intellectum, ita quod intellectus concurrit ad agendum cum voluntate, quod potest dupliciter intelligi, vel quod actus intellectus sit partialis causa actus voluntatis quo vult aliquid, vel quod talis actus intellectus sit directivus voluntatis in operationem. Primus sensus potest stare tenendo opinionem quam supra dixi, quae ponitur in 2. dist. 25. quod cognitio objecti sit partialis causa actus voluntatis. Si secundus sensus teneatur, verus est et magis ad proprium, ut salis patuit supra in quaest, de praxi. Et sic quando dicimus, quod intellectus concurrit cum voluntate, altero istorum modorum debet intelligi vel utroque modo, videlicet quod talis cognitio non tantum sit directiva in praxim, sed etiam, quod sit causa partialis praxis. Idem est ergo simpliciter apud Aristotelem agere per intellectum et agere a proposito, agere per voluntatem et agere per potentiam rationalem, de.quo vide diffuse in q. 16. quodlib.
(b) Secundo nota ibi : Ad quam dico, quod intellectus comparatur ad suam naturam, etc. Hic dicit Doctor in sententia, quod intellectus ut comparatur ad suam primam operationem, puta ad operationem, quae praecedit actum voluntatis, est mere agens a natura, et de necessitate naturae agit, quando objectum est praesens, quia tunc sunt duae causae partiales integrantes unam totalem et agentem simpliciter de necessitate naturae, de quibus infra d. 3. q. 7. et 8. Ut vero comparatur ad actum voluntatis, non dicitur sic agens a natura, vel per modum naturae, quia aliquando actus intellectus est imperatus a voluntate, non quod ille actus eliciatur a voluntate, sed ex hoc dicitur imperari ; aut quia firmat intellectum in cognitione objecti, et tunc talis cognitio sic firmata a voluntate intenditur: aut quia removet intellectum ab uno objecto cognito et convertit ad aliud objectum, et sic dicitur imperare illum artum, quo intellectus convertitur ad aliud objectum cognoscendo illud, sed de hoc diffuse in 2. d. 42. ubi singulariter hanc materiam pertractat.
(c) Nono Metaph, cap. 6. text A. Potentia rationalis proprie dicitur intellectus, et potentia rationalis participative dicitur voluntas, ut patet a Doctore in quolib. q.16. Dicit ergo, quod potentia rationalis non potest ex se exire in actum, quia tunc simul exiret in opposita: hoc manifeste patet, quia si in intellectu ponantur plures species intelligibiles, puta albi, nigri, calidi, frigidi et hujusmodi, quantum est ex parte sua exiret in cognitionem omnium objectorum relucentium in illo per species intelligibiles, quia omnibus per modum naturae cooperatur ut particularis causa: et quantum est ex se simul omnia intelligeret, quod non est possibile pro statu isto (quidquid sit de statu alio, alias pertractabitur) et simul etiam exiret in oppositum illorum, ut supra dixi, quia scientia ostendit rem et privationem ejus. Si ergo intellectus determinatur ad aliud objectum, aut hoc ideo est, quia species unius objecti intelligibilis fortius movet, ut patebit infra dist. 3. aut quia voluntas potest ipsum determinare ad aliud et ad aliud objectum. Hoc tamen non debet sic absolute intelligi, quia voluntas non posset determinare intellectum ad cognoscendum unum objectum non prius cognitum, cum non habeat actum, neque elicitum, neque imperatum, nisi circa praecognitum ; sed sic debet intelligi, quod voluntas potest firmare intellectum in cognitione unius objecti, qui tamen intellectus quantum est ex parte sua, exiret simul in omnia objecta; vel quia potest ipsum removere a cognitione unius objecti, et convertere ad cognitionem alterius, qui tamen intellectus quantum est ex parte sua, nunquam removeretur a cognitione illius objecti cum sit agens mere naturale, et multa alia potest voluntas circa intellectum, quae brevitatis causa omitto, et sic voluntas determinativa intellectus dicitur potentia rationalis participative tamen, et dico determinativa modo praeexposita, et intellectus dicitur potentia determinata rationalis per essentiam, et dicitur determinata modo praeexposita. Similiter si intellectus determinatur ad oppositum alterum, puta quod determinetur ad objectum vel ad privationem ipsius, hoc erit a voluntate, quia ipse intellectus quantum in se est, esset rei et privationis ipsius, et sic Philosophus concludit ubi supra, quod praeter potentiam intellectivam, quae de se est oppositorum, oportet ponere aliam, scilicet appetitum. Illae, inquit, contrariorum, scilicet potentiae rationales, quare simul facient contraria, scilicet si agerent approximata passivo sine aliquo determinante, hoc autem impossibile; necesse ergo alterum aliquid esse, quod proprium est, dico autem hoc appetitum aut prohaeresim: haec ille. Et ibi Commentator : Hoc, inquit, principium, quod facit magis agere alterum contrariorum, est appetitus et voluntas ; appetitus enim cum fuerit alterius contrariorum, tunc actio agentis pendet ex illo contrario et similiter a voluntate. Haec ille. Ex quo patet, quod voluntas determinat intellectum ad alterum oppositorum.
Et quod dicit in ultimo de voluntate productiva alicujus adaequali, etc. diffuse pertractatur a Doctore in 3. distinct. 1. quaest. 1. et in quodlib.