IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quatuor illa verba : Hoc est corpus meum, esse formam corporis, et ly cnim non esse de essentia ejus. Disputat tamen an praecedentia verba sint de essentia, nihil hic resolvens, nisi quod sint necessario praemittenda. Sicut reliqua omnia in Canone, necessitate praecepti videtur intendere praecedentia vel aequivalentia requiri, ut haec verba : Hoc est, etc. sint verba Christi, et forma apta. Vide Fabr. hic, et Pitigian. art. 2. non tamen ait esse essentialia Sacramento ; et sic Bassol. Rubion. Voril. intelligunt Doctores.
De secundo (b) dico, quod verba consecrationis corporis sunt quatuor, scilicet illud pronomen hoc, et verbum est, et in apposito corpus meum. Conjunctio enim non est de essentia formae , sed secundum unum Doctorem ponitur ad designandum ordinem consecrationis Sacramenti ad usum Sacramenti, quod patet ex verbis : Accipite, hoc est enim, etc. quasi dicat, quia talis est consecratio, ideo utimini consecrato. Sed alia ratio potest assignari, scilicet quod enim ponitur ad continuandum, ne illa verba, quae sunt de forma, proferantur sine praecedentibus.
(c) Sed hic est dubium, utrum praetermissis verbis praecedentibus, per ista sola quatuor verba conficeret Sacerdos. Dicitur quod sic, quia ista sunt praecisa forma, alia sunt propter reverentiam, vel propter orationem praemittenda.
Sed contra istud arguitur, quia verba sacramentalia ex vi verborum debent significare illud, quod efficitur ex vi Sacramenti; sed ex vi consecrationis hujus efficitur ibi esse verum corpus Christi: ergo verba sufficientia ex vi propria debent significare illud ibi contineri. Sed haec verba : Hoc est corpus meum, prolata sine praecedentibus, hoc non significant absolute, quia ly meum significat referri ad personam ipsius loquentis, quia licet minister possit intendere, ut loquatur in persona Christi, non tamen propter hoc, significatum illorum verborum esset, quod ly meum demonstraret corpus Christi, sed corpus loquentis. Sicut si ego inciperem loqui in persona Christi, dicendo sic, mea doctrina est ista, sed intenderem loqui in persona Christi, tamen ex vi verborum non habetur quod ista doctrina sit Christi, sed illius qui loquitur ; sicut Angelus quando loquebatur in persona Dei : Ego sum Deus Abraham, et per consequens, non esset propositio falsa secundum sensum pro quo.fieret; tamen non erat significatum proprie hujus orationis, quod ly ego supponeret pro persona Dei.
Hoc tiam confirmatur per Ambrosium de consecrat. dist. 2. Panis est in altari : Sermo, inquit, Christi creaturam mutat: et sequitur : Consecratio quibus verbis fit? attendite, quoe sunt verba : Accipite, et edite ex hoc omnes, hoc est corpus meum. Ubi ipse videtur conjungere illa verba praecedentia, scilicet accipite, tanquam verba consecrationis. Sed hoc non est intelligendum tanquam sint essentialiter pertinentia ad necessitatem consecrationis, tanquam necessario praemittenda; et non solum illa, sed alia plura praecedentia in Canone, ex quibus ex vi sermonis haberi potest, quod ista : Hoc est corpus meum, dicuntur in persona Christi. Unde non sine causa Ecclesia ita connexit totum Canonem Missae, quod ab illo loco communicantes, usque ad illum locum post consecrationem : Supplices te rogamus., omnipotens Deas,non est aliqua oratio, quae non necessario conuectatur cum praecedente, vel per conjunctionem copulativam, sicut: Hanc ergo oblationem, et hujusmodi, vel per pronomen infinitum, ut : Quam oblationem tu Deus, et : Qui pridie, quam pateretur, et post consecrationem : Supra quoe propitio , vel per relationem, ut ibi : Simili modo. De isto articulo dicetur in generali simul cum dubiis, quid fuerit observandum.