IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Conditionatam nolitionem voluntatis, ut in mercatore projiciente merces in mare, sufficere ad causandam tristitiam. Explicat nolitionem conditionatam, quod declaratur per nollem ; non intelligit nolitionem, quae poneretur, si talis conditio abesset, quia sic de praesenti nulla esset nolitio, sed actum praesentem inefficacem, quia ex vi ejus non proceditur ad executionem, sed potius ad oppositum ; de quo Doct. 2. d. 6. q. 1. ubi docet sufficere actum conditionatum ad peccatum, quod verum esse nequit, nisi de actu praesenti ; sed dicitur conditionatus respectu executionis, quam non facit, quia conditio deest, scilicet carentia periculi in exemplo dato. Explicat epilogando quatuor modos, quibus causatur tristitia.
Praeter duos modos (u) praedictos tristandi, vel tres, si secundus dividatur in duos, videtur posse poni tertius vel quartus modus tristandi, propter nolle conditionatum, quando scilicet aliquis nollet aliquid, quantum in se esset, tamen in aliquo casu vult illud. Exemplum, mercator periclitans in mari nollet projicere merces, si posset effugere periculum ; sed hoc nolle est conditionatum, quia scilicet quantum in se est, nollet simpliciter, tamen vult projicere, quia non coactus projicit ; licet enim propter aliquid non volitum,puta periculum, ejiciat, tamen non cogitur invitus ejicere ; haec volitio absoluta enuntiaretur per volo, nolitio conditionata per nollem, si possem aliter. Et talis nolitio conditionata videtur sufficere ad tristandum de sic nolito eveniente, sicut ille tristis ejicit merces, nec ibi velle oppositum facit tantum gaudium, sicut nolle conditionatum facit tristitiam. Talis quidem volitio et nolitio conditionata sufficit etiam ad peccatum mortale, quale forte fuit Angelorum non prius deceptorum quam peccarent, et ad meritum, quale est in miserante ex corde proximo, non potente tamen subvenire in opere ; igitur sufficit ad passiones consequentes velle et nolle, maxime quando actus voluntatis conditionatus est intensus ; igitur sufficit ad tristari.
Sic igitur recolligendo istud membrum, potest dici quadrupliciter esse tristitiam ex disconvenienti pro prie. Uno modo de simpliciter nolito actu et habitu, eveniente. Secundo modo de habitu nolito et actu conditionaliter, licet tamen absolute volito contra inclinationem habitualem. Tertio modo, quia disconveniens voluntati, ut natura. Quarto modo, quia disconveniens appetitui sensitivo (x), cui conjungitur voluntas non habituata ad oppositum vehementius, quam sit inclinatio ejus ad appetitum sensitivum.