Beda. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi a domino cum discipulis potuerunt, primo diei resurrectionis eius coniungit tacite novissimum diem quo ascendit in caelum, dicens eduxit autem eos foras in bethaniam. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur: qui enim propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. Deinde propter situm eiusmodi villae, quae in latere montis olivarum posita esse narratur: quia videlicet obedientis ecclesiae domus in ipsius summi montis, idest in christi, latere, fidei, spei dilectionisque suae fundamenta locavit. Eos autem benedicit, quibus praecepta docendi tradiderat; unde sequitur et elevatis manibus suis benedixit eis. Theophylactus. Forsan vim conservativam influens eis usque ad adventum spiritus; et fortassis instruens nos, ut quoties recedimus, benedictionibus subditos dei commendemus. Origenes. Quod autem elevatis manibus benedixit eos, significat quod deceat benedicentem cuiquam ornatum esse variis operibus et arduis respectu aliorum: sic enim manus tolluntur in altum. Chrysostomus. Attende autem, quod dominus bravia repromissa aspectui subicit. Promiserat quidem corporum resurrectionem: a mortuis resurrexit, et per quadraginta dies discipulos certificat. Promittitur etiam, quod in nubibus rapiemur in aera; et hoc ipse patefecit per opera; sequitur enim et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. Theophylactus. Et elias quidem videbatur quasi assumi in caelum; sed salvator ipse praecursor omnium ascendit in caelum, appariturus divino conspectui in sacro suo corpore: et iam nostra natura in christo honoratur a qualibet virtute angelica. Chrysostomus. Sed dices: quid interest mea? quia et tu in nubibus suscipieris similiter: nam corpus tuum connaturale est illi corpori. Erit igitur et corpus tuum tam agile ut possit transire per aera; nam sicut caput, sic et corpus; sicut principium, sic et finis. Aspice autem quomodo honoratus es per hoc principium.
Infima pars rationalis creaturae homo erat; sed pedes effecti sunt caput, sublimati in regiam sedem in suo capite.
Beda. Ascendente autem in caelum domino, discipuli adorantes ubi steterunt novissime pedes eius, confestim hierosolymam redeunt, ubi promissionem patris sunt expectare praecepti; sequitur enim et ipsi adorantes regressi sunt in ierusalem cum gaudio magno. Gaudia magna agunt, quia deum ac dominum suum post triumphum resurrectionis etiam caelos penetrasse laetantur.
Graecus. Et erant vigilantes: non degentes in propriis Laribus, sed expectantes supernam gratiam conversantur in templo, inter cetera etiam loci honestatem adicientes; unde dicitur et erant semper in templo. Theophylactus. Nondum aderat spiritus, et iam spiritualiter conversantur: prius erant reclusi, iam stant in medio principum sacerdotum, nec aliquo distrahuntur mundano, sed omnibus contemptis iugiter deum laudant; sequitur enim laudantes et benedicentes deum. Beda. Et attende, quod Lucas inter quatuor animalia caeli designatus accipitur per vitulum; cuius victima, qui in sacerdotium eligebantur, initiari sunt iussi, eo quod ipse sacerdotium christi ceteris amplius exponendum suscepit; et evangelium suum, quod a ministerio templi per sacerdotium zachariae coepit, in templi devotione complevit: et apostolos ibi ministros novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude dei et in benedictione conclusit: ut in loco orationis et inter laudum devotiones promissum spiritus sancti adventum paratis cordibus expectent.
Theophylactus. Quos nos imitantes, in sacra vita semper degamus, laudantes et benedicentes deum, cui est gloria et benedictio et virtus in saecula. Amen.