CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De intellectu secundum quod est virtus intellectualis.
Cum autem scientia de universalibus sit existimatio quaedam sive acceptio, et sic de talibus quae ex necessitate rei sunt, et de quibus est demonstratio : omnis autem demonstratio a principiis procedat ad conclusionem: oportet quod omnis scientia principia ut priora se supponat, sive scientia sit acceptio conclusionis demonstratae, sive etiam totus decursus a principiis usque ad conclusionem scientia dicatur. Hujus autem causa est, quia omnis scientia cum ratione argumentativa est. Omnis autem talis argumentatio decursus est ab eo quod secundum naturam rei et ex necessitate principium scibilis est. Principium autem scibilis tale est, quod ipsius neque scientia est, ne- que ars, nequo prudentia. Si enim esset de ipso et esset scibile, cum scientia non sit nisi effectus demonstrationis, oporteret quod principii esset principium, et iretur in infinitum. Scientia igitur non est de principiis. Ars autem et prudentia de principiis esse non possunt,quia principium necessarium est : ars autem et prudentia sunt circa ea quae contingit aliter habere. Sapientia vero de principiis etiam esse non potest universaliter, quia sapientis est de quibusdam habere demonstrationem. Cum enim sapiens speculetur ens in quantum ens est, et ea quae insunt enti, si passio de subjecto debet concludi, oportet quod fiat per demonstrationem : et sic sapiens demonstratione utitur. Quamvis ergo in stabiliendo principia, demonstratione ostensiva quae per causam est, uti non possit sapiens, utitur tamen demonstratione in conclusione passionum de subjecto : et in hac via principia a quibus incipit demonstratio, praesupponere oportet tamquam priora secundum naturam. Sapientia igitur in quantum sapientia est, non est acceptiva principiorum.
Si autem habita sunt, et habitus intellectuales, quibus circa contingens aliter habere vel non contingens aliter habere, verum dicimus et nequaquam mentimur, quinque sunt, scientia scilicet, prudentia, ars, sapientia, et intellectus : nullum autem quatuor potest esse acceptivum principiorum : quatuor autem dico scientiam, prudentiam, artem, et sapientiam : relinquitur a partibus sufficienter enumeratis intellectum esse principiorum acceptivum.
Ex his autem quae dicta sunt, relinquitur quod ex quo intellectus est principiorum acceptivus, et accipiens non est acceptum, quod accipiens intellectus potentia animae est. Acceptus autem intellectus est habitus principiorum. In eo autem intellectu qui potentia animae est, accipere est ultimum potestatis ejus et
optimum : et haec erit virtus ejus. In ultimo autem et optimo suae potestatis non stat nisi per habitum aliquem, qui facit quod operationem propriam et connaturalem habet non impeditam : et ideo talis habitus virtus ejus est, secundum quod virtus dicitur dispositio perfecti ad optimum. Perfecta enim est potentia per habitum et ad optimum, quod est propria et connaturalis operatio non impedita. Talis autem intellectus potentia animae existens, non est intellectus, qui substantialiter intellectus dicitur, et nihil aliud est quam intellectus. Talis enim intellectus per substantiam dictus, essentialiter constituit intellecta, et ut constituens ea, praehabet ea simpliciter et unite : nec discurrit de uno in alterum, componendo, vel dividendo, vel ordinando : non aliquando habet ea, et aliquando non, sed semper sicut causa omnium illorum existens. Et quamvis intellectus tales secundum Peripateticos multi sint in decem ordinibus, tamen ordo est in eis, ita quod inferior semper applicatur superiori, et superior influit inferiori, nec inferior unquam influit in superiorem, nec superior unquam applicatur inferiori. Quod enim alteri applicatur, supponit illud ante se cui applicatur : superior autem ut superior non praesupponit eodem modo quod influit ex se influit : et sic aliud ante se ex quo influat, non praesupponit. Propter quod etiam Astronomi peritiores in judicis inferiores stellas conjungunt, et dicunt in luminibus earum aliquando consistere et applicari : Superiores autem conjungi in ferioribus vel applicari luminibus earum omnino necant.
Et ex hoc sequitur primam causam solam operari per creationem : ex nihilo enim, quod est ante se, sic operatur : ex nihilo autem deductum ad esse, causatum est. Omnes autem alii secundum alios ordines intelligentiae per influentiani et applicationem operantur. Quicumque ergo processus est creaturae alicujus a prima causa, necesse est quod per Influentias et applicationes ad esse determinetur sibi proprium secundum naturam : et talis processus est animae rationalis, quando determinatur ad intellectum. Constituitur enim in imagine intelligentiae ultimi ordinis, in qua per influentiam sunt omnes superiores secundum virtutes earum et lumina, cui applicatio intelligentiae ultimi ordinis determinans omnes influentias superiorum, esse confert intellectuale.
Talis igitur intellectus aliunde habitus est et possessus. Et per hoc quod est imago intelligentiae, species est intelligibilium, quamvis non sit causa constituens. Est igitur applicabilis per seipsum intelligibilibus primis : sed tamen non aequali nobilitate, sicut intelligentia quae secundum substantiam intellectus est et nihil aliud quam intellectus. Cadens igitur ab ista nobilitate, efficitur discurrens per intellecta, intellecta videlicet componens et dividens ea : tamen in hoc quod est imago intelligentiae, per seipsum est applicabilis primis quae medium non habent : et illa statim apprehendit quando terminorum quae in principiis sunt, a sensu notitiam accipit. Sensus enim per hoc quod species est sensibilium, sensibilia immediate accipit, in quibus confusum et immixtum est universale, quod intellectus depurando accipit per hoc quod ut species applicatur ei : et si medium non habet, tunc principium est et propria acceptio intellectus. Si autem medium habet, tunc intellectus non accipiet nisi per medium : et haec est perceptio demonstrationis : cui tamen intellectus lumen influit, per hoc quod ordo terminorum et conjugatio per applicationem determinatur ad conclusionem, quae tunc in lumine principiorum accipitur.
Talis autem intellectus in nobis existens medius est inter intelligentiam et animam, quia conjuncta est continuo et tempori, et est ut instrumentum intelligentiae informatum per influentiam receptam ab intelligentia, et est vere ut
oculus animae et lumen, et per conversionem quidem ad animam et animae vires obumbratur, et inordinatus efficitur et impotens. Per extensionem autem et elevationem a viribus animae ad intelligentiam et intelligentiae lumen perficitur et depuratur, ita quod aliquando mirabiliter excedit in lumine ad divinissimorum comprehensionem. Sed tamen proficere non potest, quod ad aequalitatem, veniat intelligentiae quae simpliciter et per substantiam intellectus est. Si enim ad hoc proficeret, in profectu terminum sui status excederet : quod esse non potest secundum naturam : et ordo rerum confunderetur in causis, quando inferior proficiens ad gradum ascenderet superioris. Si enim superioris acciperet virtutem et actum : cum virtus et actus essentialia sino essentia non sunt, oporteret quod inferior superioris acciperet essentiam, et sic intellectus possessus et acquisitus et habitus efficeretur intellectus per substantiam. Intellectus autem per substantiam non est possessus et acquisitus. Intellectus igitur possessus et acquisitus, efficeretur intellectus non possessus nec acquisitus, quod est impossibile.
Intellectus autem acceptus qui habitus et virtus est talis potentiae quam diximus esse intellectum, est in axiomatibus et diffinitionibus primo et per se : in suppositionibus enim et petitionibus non. est nisi secundum quid. Suppositio enim non suppositio est nisi quod medium intra se habet, ex quo statim apparet ejus probatio. Petitio autem medium habet, sed magis latens, concessibile tamen ex ipsa rei natura. Propter quod axiomata et diffinitiones quae usque ad prima recurrunt, de prima sunt acceptione intellectus : suppositiones autem et petitiones de secunda hoc modo habent modum intellectus et non rationem Intellectus veri.
Sunt tamen qui objiciunt, quod intellectus non ut principium primum alia certificet, sed potius inductio. Intellectus enim inductione firmatur : et sic videtur quod primum confirmans et probans sit sensus, et intellectus non sit principium cognitionis nisi confirmatus per sensus. Ad hoc respondet Eustratius, quod hoc sequeretur, si inductio et sensus ut causa et principium perficerent intellectum. Hoc autem non est verum. Non enim operantur nisi ut ministri, ministrando scilicet sensibilia a quibus accipiuntur intellecta. Ratio autem dicti Eustratii haec est, quod sensus non constituit intellectum nisi per accidens, et non per se, scilicet in quantum repraesentat id in quo est confusus et immixtus intellectus universalis. Repraesentat autem hoc ipse intellectus non lumine sensus, sed lumine proprio absolvit a confusione et permixtione : et ideo non per sensus, sed per seipsum applicatur illi : et ideo dicit Philosophus, quod principia scimus in quantum terminos cognoscimus. Si autem inductio per se stabiliret interiectum, pro certo impossibile esset evadere conclusionem. Quamvis autem intellectus sit primorum principiorum, quae necessaria sunt et perficiunt et nobilitant suum posse : tamen modos habet, sicut et aliae virtutes tam morales quam intellectuales. Cum enim prudentia et ars modum habeant scientiae, ex hoc quod supponunt consiliativa principia ex quibus procedunt, oportet quod illorum principiorum acceptio modus quidam reductus sit intellectus per imitationem et similitudinem : et sic facile est invenire multos modos intellectus.
Haec igitur de intellectu dicta sint, quae sub assertione non ponimus : quamvis certissimum nobis sit quod veram posuimus Peripateticorum opinionem. Non enim hic theologice loquimur, nec de pro. fectu animae quo per meritum et gratiam proficit : sed tantum loquimur de anima secundum quod natura sua processio quaedam est a causa prima ex materia corporis et in materiam corporis educta per omnes motores medios determinata. Et quod dicimus ex materia esse, non ideo dicimus quod ex principiis materiae educa-
tur, sed potius quod a primis causis in materia inchoatus ejus est, et ab ipsis educitur ad perfectum. Quaeritur etiam, si principia materiae quae sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, aliquid operantur, ad vitae potentiam? dicendum quod non operantur, nisi prout informata sunt a primis vitae principiis, quae sunt causa prima et intelligentiae. Et ideo dicit Aristoteles quod calores sunt in se invicem, elementi scilicet, et coeli, et animae. Calor enim elementi movet in forma animae, calor autem animae in forma coeli, et calor coeli in forma intelligentiae, et calor intelligentiae in forma primae causae.