In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et cum eo, " id est, cum Agno, ei conformes et similes. Ex hoc sequitur : ergo erant super Ecclesiam, quia Christus erat super eam. Responsio. Christus est super Ecclesiam potentia et dignitate, Sancti vero majores sunt supra dignitate, non potestate. " Centum quadraginta quatuor millia, " id est, Sancti perfectae justitiae in fide Trinitatis, ex quatuor mundi partibus collecti, sicut sunt Praedicatores, martyres, et virgines.
" Habentes nomen ejus, " id est, Christi, a quo Christiani.
" Et nomen Patris ejus, " a quo dicuntur dii, et filii Dei. Psal. lxxxi, 6: Ego dixi: Dii estis, etc. Et primo ponit nomen Christi: quia ad Patrem non possumus venire nisi per Christum. Joan. X, 9 : Ego sum ostium.
" Scriptum in frontibus suis, " id est, confitentes illud ore et operibus manifeste. Et dicit scriptum, non fictum, vel pictum : quia sic posset tribulatorum aliquis deleri: sed scriptum, Glossa, indelebiliter.
Aliter, per praedictos numeros signatur triplex vel quadruplex status beatorum. Unde sensus est: " Et cum eo centum quadraginta quatuor millia, " supple, stabant per conformitatem et ad custodiendum Ecclesiam. Per quadraginta, qui est paenitentium, signatur status incipientium : per quatuor signatur status proficientium et in quatuor virtutibus se exercitantium: per centum, qui est numerus perfectus, signatur status contemplantium. Hi omnes stabant cum Agno ad custodiam Ecclesiae, et parati ad bellandum, quasi acies ex opposito contra aciem diaboli.
" Habentes nomen ejus, " quia a Christo Christiani: vel rem nominis, id est, gratiae benedictionem. " Et nomen Patris ejus, " id est, notitiam, vel rem nominis Patris per Dei filiationem, " scriptum in frontibus suis, " id est, in suis cordibus. Vel, " Scriptum, " per perseverantiam, " in frontibus suis, " scilicet, per apertam confessionem.
" Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem quam audivi, sicut citharaedorum citharizantium in citharis suis. "
Hic describuntur Sancti ab imitatione passionis Christi.
Et dicuntur duo. Primo, ponitur admonitio Sanctorum exercitantium se ad imitationem Christi. Secundo, exprimitur modus admonitionis, ibi, " Et vocem quam audivi. "
In prima parte dicuntur duo. Primo, ponit admonitionem. Secundo, describit ipsam, ibi, " Tamquam vocem. "