CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad secundam quaestionem secundae partis quae est quinta hujus distinctionis, ostendit tres esse personas, duas productas et unam improductam, quia intellectus ut est perfecta memoria, producit terminum adaequatum, ex quaest. 7. Productus distinguitur a producente, non in natura, alias essent plures dii, quod improbatum est quaestione tertia ; ergo in persona. Eodem modo de voluntate argui potest. Quod vero una persona per utramque potentiam produci nequeat, patet, quia modi sunt oppositi, et eadem persona bis produceretur. Non esse plures productiones partim ostensum est quaest. praeced. et latius infra dist. 7. ostendetur.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Respondeo, quod sunt tantum tres personae in essentia divina, quod probatur sic : Sunt tantum duae productae et tantum una improducta; ergo tantum tres sunt personae.
Circa primam propositionem, probo primo quod sint duae productae: secundo quod non plures. Ad probandum quod sunt duae personae productae, primo probo quod est aliqua persona producta actu intellectus, et hoc sic : Intellectus ut est perfecta memoria, id est, habens objectum actu intelligibile sibi praesens, per aliquem actum sui est productivus termini adaequat, scilicet infiniti ex praecedenti quaestione, nihil autem seipsum producit, primo de Trinit. ergo quod producitur actu intellectus, aliquo modo distinguitur a producente: essentialiter non distinguitur, quia essentia divina et quaecumque essentialis perfectio intrinseca sibi est indistinguibilis, ex quaestione de unitate Dei; igitur distinguitur personaliter productum a producente ; ergo est aliqua persona producta actu intellectus. Consimiliter arguitur de producto actu voluntatis.
Quod autem persona producta actu isto et illo sit alia et alia, probo, quia non potest eadem persona produci duabus productionibus totalibus sufficientibus; haec autem productio alia est ab illa, ex quaestione praecedenti, ergo hac et illa non producitur eadem persona, sed duae. Probatio majoris, si idem produceretur duabus productionibus totalibus, utraque acciperet esse sufficienter; sed si sufficienter acciperet esse a producente hac productione, haberet suum esse perfecte, nulla alia productione posita; igitur non potest accipere esse per aliam productionem, quia tunc non esset sine illa.
Ulterius, quod non possunt esse plures personae productae quam istae duae, probo sic : Non possunt esse plures productiones intra, quod aliqualiter suadebatur in quaestione praecedenti, sed differebatur usque ad distinctionem septimam finaliter declarandum, hoc igitur sit certum nunc, quod tantum sunt duae productiones intra; nulla autem istarum potest terminari nisi ad unam personam, quia persona producta est terminus adaequatus illi productioni; ergo, etc.