IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) De secundo dico, etc. Haec conclusio Doctoris est communis, estque de fide, ex Florentino in decreto unionis, Trident. sess. 13. cap. 1. excommuni etiam Ecclesiae traditione. Iren. lib. 5. cap. 2. Quando mixtus calix, et fractus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia corporis et sanguinis Christi, etc. Hieronym. epist. 1. ad Heliodorum : Sacerdotes proprio ore corpus Domini conficiunt; Nyssenus orat. Cateches. Panem in corpus mutari pen ver-- bum Dei, etc. Augustinus lib. 2. contra Faustum ; Origenes in Matth. 15. Non natura panis, sed super ipsum dictus sermo prodest, etc. Ambrosius lib. 4. de Sacram. cap...
Ex his rejicitur primo error haereticorum, qui dicunt non requiri verba determinata ad consecrationem; haeretici enim hujus temporis, vel non requirunt verba, vel si requirunt, non ad consecrationem, sed ad instructionem requirunt, ut videre est apud Controvertistas, Hosium lib. 1. contra Brentium, et in Confess. cap. 39. Ruardum art. 14. Lovaniensium, Clicloveum lib. 2. c. 19. Alii praetermissa forma praescripta utebantur aliis verbis, ut pauperes de Lugduno septies Pater noster utebantur, ut videre est apud Prateolum, et alios. Claudius refert Anabaptistas usos hac forma : Accipe, ede, memento Domini ; alii : Accipite, comedite, hoc facite in meam commemorationem, praetermissis verbis essentialibus consecrationis; alii relinquunt ministrorum arbitrio.
Sequitur secundo formam praescriptam in Canone esse sufficientem; est de fide ex citatis, et cap. Cum Marthae, de celebrat. Missarum, etc. Ex quo etiam patet non esse necessarium ad hunc effectum totum Canonem Missae, quia nec Christus eo usus est, neque semper in Ecclesia fuit in usu totus, neque eadem verba ubique ; temporis etiam successu fuit auctus, ut patet ex Liturgiis antiquis, quin etiam Gregorius lib. 7. reg. epistol. 63. docet tempore Apostolorum solam orationem Dominicam adjungi solitam verbis consecrationis ; unde Patres dicunt orationes illas, quae praemittuntur, consecrationi esse rituales.
Ex quibus a fortiori sequitur, verba quaecumque consequentia, non spectare ad consecrationem quam supponunt: quod est contra Marcum Phesium et quosdam Graecos modernos, qui asserunt corpus Christi non fieri sub speciebus donec accedat quaedam Ecclesiae precatio ; ita Jeremias Patriarcha Constantinopolitanus in doctrina censurae Lutheranae cap. 10. fundantur in Liturgia Apostoli Jacobi : Precatur, inquit, Deum Sacerdos, ut mittat Spiritum sanctum super dona sancta proposita, ut superveniens sancta et gloriosa sua praesentia sanctificet et efficiat hunc panem Corpus sanctum Christi, et calicem hunc pretiosum sanguinem Christi;et postea gratias agit Deo, quod haec dona perficere et sanctificare, et in odorem suavitatis accipere dignatus est, etc. Ergo supponit ante hanc invocationem Spiritus sancti consecrationem non esse factam ; sic etiam Sancti Patres docent per invocationem Spiritus sancti perfici consecrationem. Cyrillus JerosolymiIanus Calechesi 3. Ambrosius lib. 4. de fide ad Gratianum, cap. 5.
Respondent Auctores varie ad haec. Bessarion dicit olim illas orationes solitas esse anteponi consecrationi ; sed haec conjectura evacuatur, quia Germanus Patriarcha Constantinopolitanus coaevus Damasceno in Theoria rerum Ecclesiasticarum, illas post consecrationem collocat: apud Clementem etiam Romanum eodem ordine inveniuntur ; et Graeci in Concilio Florentino docent illum ritum se accepisse a Sanctis Patribus. Respondet ergo illas ali-I ternon dici deprecatorie, sed adgratulatorie, propter consecrationem factam, et ut ostendatur etiam Spiritum sanctum esse auctorem hujus doni ; et ideo Patres per modum deprecationis illam orationem formasse. Addunt alii peti consecrationem corporis Christi sub speciebus, non quod necessaria sit taiis petitio, sed solum ad exaggerandum affectum, et declarandum Spiritum esse etiam Auctorem doni, sicut Ecclesia ante consecrationem in Canone ordinario postulat, ut fiat corpus Christi sub speciebus, et ut oblatio fiat benedicta, adscripta, rata, rationabilis: sic Christus Marci 15. mulieri cui contulit salutem, ait: vade in pace, et esto sana a plaga tua,
quamvis eam ante sanarent, ut ostendat beneplacitum suum, et ut ipsa fruatur sanitate concessa.
Respondent alii intelligendo etiam orationem deprecatorie, deferri ad instans consecrationis antecedens, quia licet haec successive fiant, cum nequit homo omnia simul proferre, tamen ad idem referri debent, pro quo ex reipsa, et materia subjecta referri debent. Haec responsio non placet Suarez, quia captu difficilis est; caeterum ex ratione ejus data commodum sensum facit, si ita possint intelligi verba. Alii respondent deprecationem illam non ad consecrationem corporis veri Christi, sed mystici referri, et ita petitur, non ut fiat sub speciebus, sed ut fiat salutaris populo, qui illud suscipiunt et adorant ; et sic exponunt Patres Graeci in Florentino referri ad effectum Sacramenti in iis qui suscipiunt ipsum, ut in pietate firmentur. Unde praemittit Jacobus : Ne propter me, et peccata mea repudies populum tuum benigne Domine, miserere nostri Domine, et mitte super nos, et super haec sancta dona, etc. Et in eumdem sensum primum dicebatur in Canone : Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis tui accipientibus nobis in vitam aeternam, quae propter ambiguitatem insurgentibus haeresibus mutata est in hunc modum : Haec commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini, etc. fiat accipientibus nobis in vitam aeternam, etc. Sic apud Clementem habetur, ut ostendat panem hunc corpus Christi, scilicet in effectu, ut qui eum participaverint in pietate firmentur. Sic etiam Basilius : Orat, inquit, venire Spiritum sanctum super nos, et super proposita munera, et benedicere ea, et sanctificare et ostendere corpus Christi, etc. (nempe in effectu quoad nos et ad quem institutum est) nos autem de uno pane et calice participantes, coadunet ad invicem.
Sic etiam Chrysostomus in sua Liturgia : Fac panem istum, pretiosum corpus Filii tui, et quod est in calice isto pretiosum sanguinem, ut fiat communicantibus in mundationem animae, etc. Ad hunc sensum faciunt, quae dicenda sunt de effectu hujus Sacramenti, qui est nutritio spiritualis, et conservatio hominis in vita, quamvis hic non est infallibilis, neque semper omnibus tribuitur, ac proinde postulari debet per invocationem Spiritus sancti, sicut etiam gratia, qua digne accedant fideles. Accedit quod hoc Sacramentum sit etiam sacrificium. quod pro vivis et defunctis offertur, et pro particulari aut communi intentione offerentium, ac proinde peritur, ut acceptum fiat, et ratum. Caeterum preces illas melius Ecclesia Latina anteponit consecrationi ; Patres autem secundum eamdem doctrinam interpretandi sunt. Accedit quod ipsa forma consecrationis sit invocatio tacita Spiritus sancti, in cujus virtute fit consecratio: dicitur etiam gratiarum actio. Praeterea loquuntur quandoque Patres de toto mysterio Missae, ut includit preces Ecclesiae, et non solam consecrationem.
(c) Sed hic est dubium, etc. Hic Doctor movet dubium an praetermissis verbis praemissis in Canone, quibus limitatur forma ut in persona Christi dicatur, esset valida consecratio? Tribus rationibus probat non esse validam ; prima est, ex sensu formae; secunda, ex auctoritate Ambrosii ; tertia, ex dispositione et connexione Canonis, ut forma in sensu sacramentali, et persona Christi proferatur.
Contra hanc doctrinam in primis Sotus dist. 11. quaest. 1. art. 2. disserit redarguens Doctorem, qui nunc dicit verba praescripta esse veram formam, nunc requiri ut illa antecedentia dicantur: et quamvis asserat praemissa ad formam non esse de essentia ejus, tamen si requirantur ad consecrationem, sequitur esse de essentia formae, maxime in sententia Doctoris, qui negat formam aliter conficere, nisi ut causa sine qua non. Vasquez disp. 198. cap. 1. dicit sententiam ejus esse improbabilem et singularem.
Caeterum redargutio Soti ex ipso rejicitur, nam expresse docet Doctor formam corporis in quatuor verbis contineri: aliud autem est, an ad valorem formae requiratur, ut in persona Christi proferatur, ad quam probationem exiguntur verba antecedentia, vel iis aequivalentia, quibus determinetur forma ad sensum materialem, quo in persona Christi proferatur: aliud vero an requirantur ut essentialia formae; hoc negat Doctor, quoad . illud relinquit rem sub dubio, et nihil determinat. Immerito ergo Vasquez hanc sententiam eidem adscribit tanquam assertam, ut patet ex sequentibus, de isto secundo articulo : Dico, inquit, hic, sicut in quodam casu superius praemisso, si quis Sacerdos inciperet sic loqui: Hoc est corpus meum, non praedicens verba praemissa totaliter, quod in omnibus talibus non est adorandum, nisi sub conditione, si vere consecratum, est, etc. Hic autem se remittit ad dicenda in articulo 2. De isto articulo inquit, dicetur in generali, simul cum dubiis quid fuerit observandum, etc. resolvit autem in praemissis verbis quid sit faciendum: dubius ergo esi si fiat consecratio, vel non fiat, eodem modo manet dubius, quoad idem infra dist. 13. quaest. 2. sig. Tertium principale.
Incertum autem est, an consecratio in ee casu esset valida, quae est conclusio et sententia Doctoris, quem sequitur Angelus in Summa, verbo Eucharistia. Et ne singularis dicatur haec sententia, ad eam revocari possunt quotquot dicunt formam materialiter et recitative tantum dici a Sacerdote : Hoc est, etc. dicendo quae Christus gessit et dixit, non autem significative, quia nequit facere sensum materialem, seu recitare tantum formam, ut dictum a Christo, nisi verba antecedentia subjungat, quae faciunt sensum historialem, ut bene advertit Cajetanus, asserens in hoc sententiam Doctoris veram esse. Dici autem recitative tantum formam tenet Innocentius lib. 4. de hoc mysterio cap. 17. Durand. in 4. disp. q. 2. ad 1. Major ibi ad 2. Glossa in cap. Timor, de consecr. dist. 2. Occham. quodlibeta 2. q. 1. Catharinus opusculo : Quibus verbis. Picus Mirandulanus in Apologia quaest. 10. probabilem existimat Gabriel lect. 48. in Canon. Ledesma. quaest. 19. art...
Quorum fundamentum est, quia Sacerdos nequit dicere cum veritate : Hoc est corpus meum, quia illud nullo modo est corpus Sacerdotis, quae est ratio Dos ctoris, quam sic format : verba Sacramentorum ex vi verborum debent significare illud quod efficitur ex vi Sacramenti ; sed ex vi hujus consecrationis efficitur ibi esse verum corpus Christi, ergo verba sufficientia ex vi propria bene significare illud ibi contineri ; sed haec verba : Hoc est corpus meum, prolata sine praecedentibus, hoc non significant absolute, quia pronomen significat referri ad personam ipsius loquentis, nam licet minister possit intendere loqui in persona Christi, id non facit, quod oratio significet corpus Christi, sicut qui intenderet in persona Christi dicere : Doctrina mea, non est mea, vel haec est doctrina mea ; ex vi verborum non haberetur, quod illa doctrina esset Christi, sicut quando Angelus loquebatur in persona Dei : Ego sum Deus Abraham, etc. ex vi sermonis non significabatur persona Dei.
Confirmatur haec ratio Doctoris, tam
Patres quam Ecclesia, ex vi verborum, et proprietate, probant praesentiam realem: ergo forma in ea determinatione facit sensum sacramentalem ex vi verborum, quo ex expressa significatione non possit torqueri in aliud cum propriis etate, ideo Patres Tridentini improperant haereticis, quod abusive torqueant formam in tropos, et sensum alienum a proprietate verborum; sed haec oratio prolata absolute ex vi verborum significat corpus loquentis, non alterius: ergo nisi aliud addatur, significat corpus Sacerdotis loquentis. Probatur subsumptum ex particula meum, quod est possessivum, et denotat loquentem, nisi aliud addatur ; unde ex eo quod Christus protulerit illam formam, ex vi pronominis illius, intelligunt omnes eum locutum fuisse de corpore proprio, alias nullum esset fundamentum colligendi ex vi verborum realem praesentiam: ergo eum sensum facit ex vi verborum forma illa absolute et sine limitatione ulla prolata, quem facit sic prolata a Christo, qui protulit eam absolute, ac proinde denotavit ex vi pronominis corpus suum: ergo etiam prolata a Sacerdote non denotat aliud ex vi sermonis, quam proprium ejus corpus, et non corpus Christi, et consequenter sic prolata non facit sensum sacramentalem ex vi verborum, et erit invalida. Quae ratio fundatur in iisdem principiis, quibus Patres et Doctores ex vi verborum colligunt praesentiam realem.
Secundo probatur idem, quia Ecclesia in Canone ideo adjecit verba antecedentia, ut forma faceret sensum sacramentalem, quod probatur, quia non ad orationem, quia in illis nihil petitur, non ut essentialia formae, quod supponitur: ergo ad narrationem quae proponi debet, ut, forma in sensu sacramentali, et in persona Christi proferatur. Dices Sacerdotem intendere in persona Christi proferre formam, contra, intentio non facit, ut oratio significet ex vi verborum, quod non est nata significare, sed ex vi verborum non est nata significare, nisi corpus proferentis eam absolute et sine limitatione ; ergo. Major patet, quia oratio ex significativa, non ex beneplacito proferentis, sed ex instituto, quia est signum commune; sed ex communi instituto non significat, nisi corpus proferentis, neque alius conceptus in audiente eam, ex vi verborum praecisa, causari contingit, aut potest, ergo non sufficit intentio proferentis, ut aliud significet ; deinde intentio est occulta, neque cognoscitur, nisi ex vi sermonis, ergo nequit limitare orationem, ut faciat alium conceptum ex vi sermonis in audiente, nisi alias ex communi instituto competat, et maxime quando ipsa ratio non est ambigua, sed limitata ad sensum determinatum per particulam specificantem, qualis est in proposito pronomen possessivum meum. Confirmatur, quia Ecclesia videtur sic interpretari in titulo de defectibus Missae in principio Missalis, praescribens, ut quando contingit Sacerdotem, semiprolata forma sanguinis, mori, aut pati syncopen, ita ut amplius progredi nequeat, Missa perficiatur ab alio, qui incipere debeat ab illis verbis antecedentibus : Simili modo postquam coenatum, etc. Non est alia ratio, nisi quia illa requisita sunt, ut forma proferatur sacramentaliter, et in persona Christi, quia in eo casu sufficeret incipere alias ab ipsa forma, cum festinandum esset ad communicandum Sacerdotem infirmum, nisi alias illa verba necessaria essent ad veritatem formae; unde in eo casu omittitur oblatio vini, cum juxta praescriptum rubri eae posset alium calicem sumere et consecrare, quae oblatio in aliis casibus praescribitur fieri, ut constat ibidem; unde interpretari licet mentem Ecclesiae in eo, praecipientis repetitionem illorum verborum esse ad effectum valoris formae, et hunc etiam fuisse effectum connexionis eorum cum forma.
In Liturgiis connectuntur eadem verba, ut, Accipite et comedite, quae praemittuntur formae consecrationis. Item, Ambrosius lib. 4. de Sacram. et habetur de consecrat. dist. 2. cap. Panis est in altari, ubi dicit sermonem Christi creaturam mutare ; consecratio quibus verbis fit, attendite quae sint verba : Accipite et edite ex hoc omnes, hoc est corpus meum, etc.
Respondet Vasquez, Ambrosium dicere verbis Christi fieri consecrationem, ac proinde caetera omnia nihil referre ; quando vero addit: Accipite et comedite, non intendit illa spectare ad formam. Sed haec solutio inutilis est, nam ut certum supponimus verbis Christi, atque ideo ipsa quae instituta est, forma, consecrationem fieri ; difficultas enim non eo tendit, sed an forma habeat perfectum sensum, quem exigit, nisi dicatur in persona Christi ; ad hoc autem exigi illa verba, quae praemittuntur in Canone, et designant personam Christi, vel aliqua aequivalentia; dicit ergo Ambrosius verbis Christi confici hoc Sacramentum, quod denotat in persona Christi verba dici, unde cap. 4. habet : Consecratio igitur quibus verbis est? et cujus sermonibus? Domini Jesu;nam per reliqua omnia, quae dicuntur, laus Deo defertur, ordine petitur pro populo, pro Regibus, pro caeteris; ubi venitur, ut conficiatur venerabile Sacramentum, jam non suis sermonibus utitur Sacerdos, sed utitur sermonibus Christi, etc.
Distinguit ergo Ambrosius quae dicit
Sacerdos in persona propria, deferendo laudem, et orando, ab iis quae dicit in persona Christi, quando consecrat, et ad hoc addit Ambrosius, seu praemittit verba Canonis: Accipite et comedite, etc. quibus, velut ex praecedentibus, designatur persona Christi. Et quamvis possit responderi intendere Ambrosium verba tantum, quae protulit et instituit Christus, tamen non repugnat etiam interpretatio jam data, quae utrumque comprehendit, et verba Christi, et dicta in persona Christi. Unde Florentinum in decreto unionis ad hoc respicere videtur assignans formam hujus Sacramenti: Forma, inquit, hujus Sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus conficit hoc Sacramentum: Sacerdos namque in persona Christi hoc conficit Sacramentum, etc. Dices in persona Christi, denotare potestatem receptam a Christo, sed contra, sic etiam absolvens a peccatis, in persona Christi absolvit, quia mediante potestate a Christo recepta. Sed nullibi Concilium dicit, quod in persona Christi illam absolvat, ergo aliud intendit ; hic nempe debere loqui eum in persona Christi, ad hoc ut consecratio in persona Christi debeat fieri, quod non contingit ex vi sermonis, nisi aliquid aliud praecedat, quod determinet illa verba in persona Christi dici. Haec argumenta saltem reddunt consecrationem ambiguam, nisi praemittantur illa, vel aequivalentia verba, quod tantum intendit Doctor: neque ulla invenitur Ecclesiae declaratio ad oppositum, imo ex praxi et traditis videtur nullitas consecrationis magis probari in casu praemisso, quam veritas.
Objicit Vasquez inde sequi ad essentiam formae illa verba spectare, si sine ipsis nequeat fieri consecratio. Respondetur, negando sequelam, nam quod ad substantiam formae spectat intrinsece,
et ut sensus expleatur, spectat per modum partis determinantis totam clausulam; non ita se habent verba antecedentia, sed tantum exprimunt personam, a qua actio consecratoria, et verba procedunt ; verba autem faciunt sensum perfectum, sed ut in persona Christi proferuntur.
Objicit Durandus, quod si requiratur ut forma dicatur in persona Christi (ita ut pronomen meum, eamdem denotet, et verba praecedentia ad eumdem effectum exigantur), sequi non posse Sacerdotem consecrare panem, quem habet prae manibus, quia illum in manibus Christus non habuit, quando protulit illa verba, quod est absurdum. Respondetur negando antecedens, quia sufficit, quod panis ille in specie fuerit in manibus Christi, sicut et eadem in specie verba dixit non eadem in numero, quae Sacerdos, si distinguamus verba per prolationem. Deinde jam certum est Sacerdotem in persona Christi consecrare, ut definit seu declarat Florentinum ; et pronomen illud meum in persona Christi dici, seu ad ipsam referri, saltem ex intentione Sacerdotis loquentis in persona Christi, sicut Angelos loquebatur in persona Dei: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. et legatus in persona Regis. Idem omnes fatentur, nemo autem dubitat de panis consecratione ex hoc, neque consequentia in ullo fundatur.
Probabile est etiam consecrationem fore validam in eo casu, propter sententiam Doctorum communem, quam docet Alensis 4. part. q. 10. m. 5. art. 9. Richard. in 4. dist. 8. art. 3. quaest. 1. Durandus part. 2. m. 6. Gabriel in canon. lect. 38. Sotus in 4. dist. 11. q. I. art. 2. D. Thom. 3. p. q. 78. art. 1. ad 4, et plerique moderni. Haec etiam sequitur ad principia Doctoris, cujus intentio constat ex verbis in initio allegatis; illo enim sig. de secundo dico, postquam movit dubium de sensu formae expressum, remittit se in fine quoad resolutionem ad posterius dicenda: De isto, inquit, articulo dicetur in generali simul cum dubiis quid fuerit observandum, etc. infra autem in resolutione totius articuli docet utendum esse materia sic consecrata cum conditione, si consecrata sit, et ut supra ex verbis citatis apparet: supponit ergo incertum esse quid fiat.
Articulo autem tertio ejusdem quaestionis, postquam fuse disseruit de sensu illius orationis in rigore Logico, subjungit resolutorie non esse necessarium, ut minister talem sensum exquirat aut resolvat, quis esse possit, sed sufficere proferre orationem sub ea intentione, qua Christus eam instituit proferendam, et sic erit instrumentum ponendi corpus Christi sub speciebus, cui ut a tali agenti prolato assistit Deus, ut ponat effectum in ultimo instanti prolationis ejusdem. Ex quibus videtur significare ad consecrationem validam sufficere, ut prolatio fiat, servata intentione proferendi formam, prout Christus instituit eam proferendam, et habere effectum tanquam instrumentum sensibile a Christo institutum, cui Deus assistit ad effectum causandum in ultimo instanti prolationis verborum.