Utrum pater sit solus deus.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater sit solus deus. Omne enim quod praedicatur de tribus personis simul sumptis, est praedicatum essentiale. Sed hoc quod dico, solus deus est hujusmodi, dicitur enim: trinitas est solus deus.
Ergo videtur, cum omne praedicatum essentiale possit dici de patre, quod possit dici: pater est solus deus.
Praeterea, pater est deus, et non est aliud quam deus. Ergo est solus deus.
Item, constat quod non est nisi unus solus deus. Sed ille deus praeter quem non est alius deus, est pater. Ergo pater est unus solus deus.
Contra est quod in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod cum dicitur, pater est solus deus, haec dictio solus quamvis ex parte praedicati ponatur, tamen potest intelligi ex parte subjecti; ut cum dicitur: est homo albus, intelligitur homo est albus; et tunc erit idem judicium de hac sicut et de illa quae supra, art.
Antec., dicta est: solus pater est deus. Si autem intelligatur ex parte praedicati, tunc uno modo potest intelligi, quod ly solus ponatur pro tantum, et sic erit vera. Nec erit superflua additio; quia filius quamvis sit deus, non tamen est tantum deus, quia est etiam homo, quod de patre dici non potest, cum tamen pater humanam naturam assumere potuerit. Sed sic non accipitur hic. Si autem ly solus sumatur proprie, tunc habet proprietatem ista locutio, secundum quod hoc praedicatum deus non tantum praedicat naturam deitatis ut formam, sed ut quid subsistens.
Dico igitur, quod cum dicitur, pater est solus deus, locutio est duplex. Quia ly solus potest excludere omne aliud a patre a participatione formae praedicati; et sic vera est; sic enim non excluditur filius neque spiritus sanctus; qui non sunt aliud a supposito patris. Si autem excludat alium masculine, tunc est falsa: in quo tamen sensu vera est ista, trinitas est solus deus; quia cum ly deus praedicet non tantum naturam, sed etiam suppositum, quando praedicatur de trinitate praedicat suppositum totius trinitatis; et ideo etiam si fiat exclusio ratione alterius suppositi, vera est: quia nullum aliud suppositum extra trinitatem, sicut nec alia natura, deus est. Sed cum dicitur: pater est deus, ly deus praedicat suppositum patris; unde si fiat exclusio respectu ejus quod est aliud suppositum a patre, est falsa; et in hoc sensu negatur; si autem ejus quod est aliud in natura a patre, vera est.
Ad primum igitur dicendum, quod secundum quod ly solus excludit suppositum extraneum, et non solum extraneam naturam, ad plura extendit se negatio implicita, cum dicitur: pater est solus deus, quam cum dicitur: trinitas est solus deus. Quia in hac cum dicitur: pater est solus deus, excluditur etiam suppositum filii et spiritus sancti. Et ideo haec est falsa, secundum illum intellectum, pater est solus deus; quamvis haec sit vera, trinitas est solus deus. Nec hoc est ratione praedicati essentialis, sed ratione negationis excludentis suppositum illud.
Ad secundum, dicendum, quod si ly solus proprie sumatur, non est illa expositio ejus, sed magis esset expositio ejus si solus sumeretur pro tantum, et in hoc sensu concessa est.
Ad tertium dicendum, quod si ly solus proprie sumatur, per illud argumentum non probatur quod sit vera: pater est solus deus, sed magis quod ista est vera: solus deus est pater, et haec secundum aliquem sensum supra concessa est. Si autem assumatur, pater est ille deus, praeter quem non est alius, haec propositio est multiplex: quia hoc relativum quem potest referre distinctum suppositum patris ut sit sensus: praeter patrem non est alius. Et si intelligatur: non est alius deus, verum est, quia filius non est alius deus a patre; si autem intelligatur: praeter patrem non est alius qui sit deus, falsa est, quia filius est alius a patre, qui tamen est deus. Si vero relativum referat suppositum indistincte, secundum quod supponit hoc nomen deus cum dicitur: deus est unus, tunc est vera in omni sensu. Et sic patet quod non concludetur propositum, nisi per modum quo propositio dicta concessa est in distinctione supra posita.
Nemo novit patrem nisi filius. Videtur quod Augustinus male exponit: quia nemo idem est quod nullus homo: sub hoc autem non continentur pater et spiritus sanctus, de quibus hoc nomen homo non praedicatur; et ita videtur quod inconvenienter subjungat Augustinus: non inde separatur pater vel spiritus sanctus quia inseparabiles sunt.
Ad hoc dicunt quidam, quod haec dictio nisi non ponitur exceptive, sed adversative, ut sit sensus: nullus purus homo novit patrem notitia comprehensionis, sed tantum filius. Sed potest melius dici, quod haec dictio nemo habet aliquid ex proprietate significationis, et aliquid ex usu nominis.
Ex proprietate significationis habet quod nemo significet idem quod nullus homo, et ita sub hac distributione non includitur persona patris vel spiritus sancti. Sed quia homo est secundum quod habet intellectum, nec aliquid habens intellectum est nobis ad sensum manifestum nisi homo; ideo ex usu loquentium habet quod nemo distribuat pro omni intellectuali natura; et ita sub distributione potest fieri descensus ad personas divinas, angelicas et humanas.