In praecedenti Psalmo Psalmista ostendit fiduciam quam habet de deo; hic autem ut non deficiat in fiducia, adjungit Psalmum orationis. Titulus Psalmus ipsi David. Secundum litteram dicitur quod aliqui Psalmi pertinebant ad personam David, inter quos est iste, quasi iste pertineat ipsi David.
Vel huic, quia ipse faciebat, et hunc et alios per se cantabat. Mystice huic David intitulatur iste Psalmus non figurali, sed vero David, scilicet christo.
In hoc enim Psalmo mystice agitur de oratione christi ad patrem, secundum quod liberatur a malis passionibus. Tria ergo agit in hoc Psalmo. Primo petit exaudiri; secundo ponit petitionem suam, ibi, ne simul tradas; tertio ponit gratiarum actionem, ibi, benedictus dominus. Duplici autem ratione petit exaudiri. Primo ratione periculi imminentis; secundo ratione suae devotionis, ibi, exaudi, domine. Circa primum tria facit. Primo ostendit indeficiens propositum orandi; secundo petit exaudiri ibi, ne sileas; tertio ponit imminens periculum, ibi, ne quando taceas. Primum ostendit cum dicit, o domine, ad te clamabo, non semel, sed continue. Luc. 18: oportet semper orare. Thess. 5: sine intermissione orate.
Consequenter petit exaudiri: ne sileas deus meus.
Consuetus modus loquendi est, quod quando aliquis exaudit orantem, dicitur ei respondere. Tunc ergo deus respondere videtur, quando satisfacit voto orantis. Job 14: vocabis me, et ego respondebo tibi. Ne sileas ergo, idest non subtrahas mihi responsionem tuam. Gen. 30: respondebit mihi cras justitia mea. Ostenditur consequenter periculum imminens: ne quando taceas a me. Hominis perfecti est, quod si sibi dimittitur, deficiat.
Oseae 13: perditio tua ex te, Israel; tantummodo ex me auxilium tuum. Nam si aliquando taceas non exaudiendo me, ero similis descendentibus in lacum, idest in infernum. Isa. 14: verumtamen in infernum detraheris, in profundo laci. Thren. 3: lapsa est in lacum vita mea. Hieronymus habet: ne te tacente assimiler. Mystice autem, Glossa ex persona christi loquitur quod homo christus clamet ne deseratur a deitate: et dicit, ne sileas subtrahendo mihi in beneficium resurrectionis, et ne taceas, idest ne deseras in passione. Alias essem similis aliis hominibus descendentibus in lacum, sicut inimici aestimant. Psalm. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Exaudi domine vocem orationis meae, dum oro ad te.