CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De sapientia, quid et circa quid sit ?
Quid autem sit sapientia, accipere possumus ex his quos in parte sapientes vocamus. Certissimis enim artificibus qui optimo finem artis attingunt, assignamus et tribuimus illas artes ut sapientiam, et eos sapientes in suis artibus vocamus. Verbi gratia Phidiam qui optime inter latonios finem lapicicarum structurarum attingit, dicimus esse inter omnes latonios sapientem : eo quod muros fecit et aedificia lapidea ad sanitatem et durabilitatem et honestatem et munitionem optime congruentia. Similiter autem Polycletum qui statuas fecit et imagines, finter statuarios dicimus esse sapientem : quia ille unicuique quem repraesentare
voluit In lapidem vel aliam materiam, imaginem optime produxit. In talibus autem nihil aliud significamus, quam sapientiam secundum partem dictam esse artis virtutem, et ultimum et optimum ad quod ars factiva etiam intellectum factivum ducere potest. Sicut autem diximus sapientiam in parte, ita necesse est sapientiam esse in toto, quae ultima et optima acceptio intellectualis et acceptivae partis animae secundum omnem rei acceptionem. Propter quod existimamus quosdam totaliter et universaliter esse sapientes praeter ipsam sapientiam quae prima et nobilissima acceptio est omnium eorum quae sunt : quemadmodum Homerus ait in quodam libro qui dicitur Margites, de quodam quem neque artificiosum fossorem vel sapientem:, neque sapientem aratorem, neque in aliquo alio determinato sapientem posuerunt dii, sed sapientem in omnibus , secundum quod sapientia in primo Metaphysicae describitur, quod sapientem omnia maxime scire sicut decet accipimus, non singularem secundum unumquodque scientiam eorum habentem. Quamvis enim non arator nec fossor sine arte et scientia quod volunt adipisci non possunt : tamen in hac eadem arte unus alio perfectior est, et ultimo artis propinquior qui dicitur habere virtutem artis, quae sapientia dicitur, propter hoc quod sapientiae modum imitatur.
Ex talibus autem particularibus universalem accipimus, quod universaliter sapiens est, qui in omnibus nobilissimam et perfectissimam habet acceptionem. Hoc autem secundum hunc modum probatur : quia eadem sunt principia cognitionis et entis : unde necesse est, quod sicut differunt principia entis, Ita differant principia cognitionis, et eamdem differentiam habeant cognitiones ipsae. Primum autem ens subjectum est omnis entis, et ita diffinitiva ratio substantia est. Ex principiis ergo substantiae fluit omne ens, et ex principiis substantiae potissima est cognitio entis. Scientia ergo quae cognoscit substantiam et substantiae principia, et illis stabilivit omne ens, illa inter omnes scientias sapientia est, et simpliciter et universaliter dicta sapientia. Scientiae autem quae considerant partem entis, non sunt sapientiae simpliciter sed sapientiae secundum partem dictae, secundum scilicet quod contingunt in unaquaque scientia secundum ordinationem ad finem consequendum.
Scientiam autem triplicem esse dixerunt Platonici, physicam scilicet quae principia habet et diffinitiones accepta cum materia. Mathematicam, quae discibilis est. Mathesis ( AdminBookmark enim Graece,
Latine sonat disciplinam. Haec autem substantia imaginabilis est determinata quantitate, sed non contrarietate : et idcirco diffinitiones et principia non habent conceptum in materia sensibili, sed imaginabili tantum : circa quantum enim est, sed non circa physicum. Quanta autem substantia est, et non convertitur. Unde substantia ex solis principiis substantiae dependens ante illam est firmans et probans eam, et circa illam est scientia divina quae sapientia vocatur. Quod enim Aristoteles dicit metaphysicam consistere per ablationem a sensibilibus, et divinam per ablationem a mathematicis, Platoni non placuit : nullus enim dixit in anima esse per abstractionem a sensibilibus : indignum enim dixit esse, quod dignius perficeretur ab indigniori : et sic animam non perfici a sensibilibus, eo quod anima multo dignior est quam sensibilia : sed potius omnes has formas dixit a diis sive intelligentiis existere in anima. A sensibilibus autem non dixit nisi excitari ad agendum, sicut calor naturalis excitatur a motu et exercitio. Aristoteles au- tem et omnes alii Peripatetici hoc non dicebant, sed potius substantiam primam esse causam entis, et substantiam mathematicam esse substantiam substantiae physicae : eo quod nihil movetur nisi quantum : omnis substantia physica cum motu est. Percipi autem substantiam mathematicam per abstractionem a sensibili, non ita quod substantia sensibilis causet eam in anima : sed. quia oblatam in sensibili intellectus accipit eam per modum qui superius dictus est. Et eodem modo substantiam divinam accipit a mathematica : et secundum hoc non sequitur quod superius aliquid accipiat ab inferiori, vel dignius ab indigniori. Quia hoc modo quidquid lumine agentis intellectus accipit, et non lumine potentiae inferioris.
Ex. omnibus his patet, quod certissima omnium scientiarum secundum modum accipiendi scibile est sapientia, et est virtus partis intellectivae animae. Diversi ergo modi sunt certificandi, sicut patet in aedificativa quae murum rectificat vel parietem per rectitudinem perpendiculi vel catheci. Erectionem autem columnarum dirigit ad rectitudinem lateris quod concludit angulum recti trianguli. Quare autem perpendiculum dirigat murum, et latus recti anguli directe erigat columnam, non confirmatur per aedificatorem, sed per geometram. Et similiter distinctio physica et mathematica referuntur ad divinam scientiam, ex qua recipiunt confirmationem. Potissima ergo virtus intellectualis et omnes alias confirmans, sapientia est.