In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Formam calicis qua utimur, esse certam, quam Evangelistae habent aequivalentem etsi non sub eisdem verbis: illa verba : Hoc facite, etc non pertinere ad substantiam formae. Refutat rationem D. Thom. dicentis omnia verba usque ibi : Hoc facite, etc. esse substantialia.
(c) De verbis autem consecrationis sanguinis est dubium magis, quia quantum ad duo. Primum est, quia formam, qua utimur, nullus Evangelistarum recitat, ideo non videtur ex Evangelio certa. Graeci etiam alia forma utuntur, dicentes : Hic est sanguis, etc. et per consequens, forma nostra non est praecisa.
Respondeo, non dubito, quin forma nostra sit certa secundum auctoritatem illam Innocentii, quia multa tradita sunt Ecclesiae ab Apostolis, quae tamen non sic scripta sunt in Evangeliis. Nec obstat de Evangelistis, quia intendebant narrare rem gestam, non autem tradere formam consecrandi. Sed et de forma Graecorum Ecclesia non dicit eos non conficere. Unde dicunt aliqui, quod forma eorum, et forma nostra, et quaecumque scripta in Evangeliis, sufficiens est ad consecrationem; tamen in Ecclesia Romana, est de necessitate ministri uti forma, qua utimur.
Secundum dubium est, an ad formam qua utimur, pertineant omnia verba a loco isto : Simili modo, usque ibi: Unde et memores. Et communiter tenetur, quod ista : Hoc fa cile in meam commemorationem, non pertinent ad illam formam hoc modo. Quod probatur, quia non magis facit illud: Hoc accipite, etc. ad sanguinem, quam ad corpus; praecepit enim Christus ita fieri consecrationem corporis, sicut sanguinis: ergo si illud pertinet ad consecrationem sanguinis, pari ratione et corporis, et per consequens quando hostia levatur, adhuc non est ibi corpus Christi, et sic est idololatria, quod non est dicendum.
Hoc etiam patet, quia praeceptum de usu consecrationis non est de forma consecrationis, hoc est, praeceptum usus, ut verba ostendunt: ergo, etc.
Item, per ista verba contulit Apostolis Christus potestatem consecrandi, hoc enim ordinavit eos Sacerdotes; collatio autem potestatis consecrandi non fit per verba pertinentia ad consecrationem, quia verba consecrationis materiam respiciunt, quae consecratur, vel terminum in quem consecratur: verba autem potestatem conferentia respiciunt potestatem quam conferunt, et illum cui confertur. Hoc ergo tanquam certo supposito, numquid omnia verba usque illic : Hoc facile, sunt de forma consecrationis sanguinis.
Dicitur quod sic, primo de illis : Qui pro vobis, etc. quia relativum implicat antecedens, et est pars unius totius orationis. Similiter dicunt multo magis de illis, novi et aeterni Testamenti, quia illud est quaedam specificatio ejus quod praecedit, cum dicitur, Sanguis. Ad unam autem formam videntur pertinere omnia, quae pertinent ad unam orationem; ergo tam illa : Novi, etc. de quibus certum est, quod pertinent ad unam orationem, quam illa : Qui pro vobis, etc. quae propter implicationem pertinere ad eamdem orationem videntur, omnia pertinebunt ad formam consecrationis sanguinis.
Sed istae rationes non concludunt, quia possibile est aliqua multa addi in oratione consecrativa: quibus non expressis tota consecratio haberetur, sicut Christus potuisset dixisse : Hoc est corpus meum, assumptum de Virgine, et suspendendum in cruce, sicut dixit de sanguine : Qui pro vobis fundehir, et tunc licet verba illa fuissent dicenda propter devotionem, non tamen fuissent simpliciter necessaria ad formam, licet ad eamdem orationem pertinerent. Multo minus etiam valet illa probatio de illo : Qui pro vobis, quam de illo: Novi et oeterni. Posset enim intelligi illa oratio in sensu compositionis, vel divisionis, sicut distinguitur illud sophisma : Omnis homo qui est alius a Socrate currit, licet in sensu compositionis, implicatio sit pars ejusdem orationis, et ita posset intelligi in proposito, ita quod ante illud qui, non esset oratio perfecta, vel per ly qui inciperet oratio copulata praecedenti, in sensu scilicet divisionis, et exponeretur secundum Priscianum ly qui pro et ille. Consimiliter per illud novi Testamenti, intelligitur communiter, secundum Sanctos confirmator, in quo intelligitur implicatio, sanguinis, inquam, qui est confirmator novi et aeterni Testamenti, etc.