IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec littera continet varia dicta. Primum, in Christo fuit dolor in parte sensitiva. Secundum dolor excellens (idem est de delectatione) impedit usum rationis, et probat ex Augustino et Philosopho. Tertium, in Christo non fuit impeditus usus rationis per dolorem, et ideo volontas ejus condoluit, secundum dicta num. 17. vel propter inclinationem naturalem ad salutem personae, vel propter connexionem ad partem sensitivam dolentem. Quod in Christo fuit verus dolor in parte sensitiva, patet ex Isaia 55. Et dolores nostros, et c. Psalm. 87. Repleta est malis anima mea, id est, doloribus, secundum August. ibi. Psal. 12. Factum est cor meum tanquam cera liquescens. Vide Patres et Concilia apud Suar. et Vasq. citatos in titulo quaest. Auctoritatem Hilarii lib. 10. de Trinit. circa med. quae videtur contraria, solvunt D. Thom. supra. Alens. 3. part. q. 17. membr. 1. Saar. et Vasq. citati. Bonav. d. 16. art. 1. q. 1 et alii putant eum in hoc errasse.
Quantum ad secundum articulum, dico quod in Christo fuit verus dolor in parte sensitiva, quia objectum approximatum tactui suo et appetitui sensitivo, erat disconveniens illi sensui, et ille sensus erat perfecte perceptivus, quia secundum proportionem bonae dispositionis corporis est dispositio existentiae tactus, 2. de Anima. Et illud corpus fuit optime complexionatum, sicut anima illius corporis erat perfectissima.
Ulterius, dolor excellens in parte sensitiva natus est impedire usum rationis. Quod probatur, quia plus impedit usum rationis dolor vehemens quam delectatio, secundum Augustinum 83. q. quaest. 36. Nemo est, qui non plus lugeat dolorem quam appetat voluptatem, quandoquidem videmus immanissimas bestias etiam asperitatibus terreri dolore et metu. Sed aliqua vehemens delectatio sensibilis impedit usum rationis, (secundum Augustinum 14. de Civit. Dei, c. 16.) qua major in corporis voluptatibus nulla est, ita ut in ipso momento temporis, quo ad ejus pervenitur extremum, pene omnis ejus acies, et quasi vigilia cogitationis obruatur; et Philosophus 7. Ethic. dicit quod furatur intellectum etiam saepissime sapientis ; igitur multo magis dolor vehemens sensibilis natus est communi lege impedire usum rationis.
Ex hoc sequitur quod si in Martyribus expositis maximis tormentis, intellectus habuit usum suum, quod hoc fuit ex speciali gratia Creatoris.
Et si objicitur, quod tunc fortis politicus non virtuose exponit se talibus passionibus excessivis, quia in eis non potest uti virtute, propter vehementiam earum, et ita privat se virtute, respondeo, ipsum pati tales dolores est objectum bonum eligibile propter bonum finem, et ideo electio habens illud pro objecto bona est, adhibitis circumstantiis debilis circumstantibus eam, licet bonus actus formaliter, qui est electio voluntatis, non maneat cum talibus tormentis passionibus conjunctis, ad quae se exponit ; ita etiam exponens se fornicationi, si in momento sumtnae delectationis non utatur ratione,nec per consequens voluntate, peccat tamen mortaliter exponendo se illi passioni,in qua non potest uti ratione ; quemadmodum aliquis potest meritorie vel demeritorie exponere se dormitioni propter bonum finem, in qua non potest uti ratione. Tertio quantum ad istum articulum,dico quod si, sensu vehementer patienti a delectabili, vel tristabili, intellectus possit esse in usu suo, naturale videtur esse, ut vehementer cooperetur potentiae inferiori, et voluntas compatiatur delectando vel tristando, ipsi appetitui sensitivo juxta modum tactum in tertia via, posita in primo articulo de tristitia voluntatis.
Sic igitur ad propositum potest dici, quod cum in Christo ratio permansit in usu suo, et voluntas non absorpta a dolore appetitus sensitivi, et intellectus per consequens intuitive dolorem illum apprehendit, et voluntati ostendit, illa voluntas condoluit, sive quia naturaliter inclinabatur ad oppositum, quae inclinatio sufficit ad tristitiam de opposito secundum tertiam viam in primo articulo.
Quod etiam declaratur hic, quia affectio commodi, quae est concupiscientia, praesupponit affectionem amicitiae, quia omnis concupiscens bonum alicui, prius vult illi bene esse in se, quam illi concupiscat ;
Si ergo aliqua inclinatio ad concupiscendum concupitum, potest esse ratio necessaria tristandi de opposito, multo magis inclinatio ad amandum illud, cui bonum concupiscitur, potest esse ratio tristitiae de opposito boni ipsius amati ; sed voluntas, cum sit appetitus principalis personae propriae, summe naturaliter inclinatur in bonum commodum, et appetit illud; quia quando multa sunt in eodem, superius dicitur principale inter illa illius suppositi) sicut cum sint multae cognitivae in homine, suprema cognitiva, scilicet intellectiva,potissime dicitur cognitiva hominis, ut homo ; ita appetitus supremus hominis dicetur appetitus hominis, ut homo ; igitur naturaliter summe appetit bonum personae, cujus est, tanquam ejus, quod diligitur amore amicitiae, in quo fundatur omnis amor concupiscentiae, et ita illum amorem amicitiae necessario sequitur tristitia de opposito, et ita corruptio personae necessario erit tristis voluntati. Alio modo, quia voluntas necessario colligatur appetitui sensitivo secundum unam opinionem quae fuit tertia via in primo articulo, et illa colligatio fuit perfectissima in Christo, et intellectus apprehendit illud objectum tristabile, quia non fuit impeditus, ergo sequitur quod passio tristitiae sive doloris, fuit in voluntate.
Sic igitur patet duplex via, quomodo Christus potuit doluisse in voluntate sive appetitu rationali. Una propter inclinationem voluntatis naturalem ad salutem personae ; alia propter colligantiam intellectus et voluntatis cum appetitu sensitivo dolente.
Si objicitur contra primam (y) viam, quia tunc in morte fuisset summe tristata illa anima, potest dici quod si in illo instanti anima fuit impassibilis, tunc non tristabatur, sed prius de illo tristi praeviso, quando scilicet ipsa fuit tristabilis.
Contra (z) hoc erat futurum contingens ; igitur non novit illud nisi in Verbo, ex dist. 14. igitur nec de illo tristabatur secundum voluntatem, nisi ut ei ostendebatur in Verbo ; illa est voluntas secundum portionem superiorem.
Respondeo, portio inferior intellectus bene ostendit passionem futuram, quia similiter, quod minus videtur, imaginativa potuit illud ut terribile imaginari, et ita appetitus illius potentiae apprehensivae terreri, et ille est appetitus, qui communiter dicitur sensitivus, quando fit sermo de vitiis et virtutibus.