Alia ratio est quod petit exaudiri devotio orantis. Haec autem devotio in duobus consistit: scilicet in interioribus cordis, et exterioribus operibus.
In interioribus: quia deus spiritus est, et eos qui adorant, oportet spirituales esse. Joan. 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate: et ideo dicit: exaudi deprecationem meam dum oro ad te. Sed debemus revereri etiam in nostris effectibus, et signis exterioribus; unde dicit, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Hoc dupliciter legitur: vel ad litteram secundum Glossam, quod Judaeis erat praeceptum, ut ubicumque essent, ad illius partem orarent ubi scirent jerusalem esse. Vel, dum extollo, idest levo manus meas ad templum, idest ad caelum. Psalm. 10: dominus in templo sancto suo etc.. Ergo non solum in devotione cordis orabo, sed etiam in signis exterioribus versus caelum orabo, et aliquam devotionem ostendam. Vel, dum manus meas, idest opera mea, extollo ad templum, idest dirigo ad deum. Psal. 140: dirigatur oratio mea, idest opera mea, sicut incensum etc.. De christo autem potest exponi: quia ipse levavit manus suas versus templum, quia ipsum non reprobavit, sed approbando expulit vendentes et ementes in eo.
Vel extulit manus in cruce: isa. 65: tota die expandi manus meas ad populum non credentem sed contradicentem mihi. Ad templum, idest ecclesiam construendam per passionem suam.