CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod sapientem oportet scire quae ex principiis, et ipsa principia.
Oportet autem vere sapientem non solum scire ea quae sequuntur ex principiis, sed etiam ea quae sunt circa principia, et in his quae circa principia sunt, verum dicere. Entis enim secundum quod est ens, prima principia sunt : et illa oportet sapientem stabilire ad. minus per deductionem ad inconveniens,et per principiorum notificationem et inductionem ad sensum : aliter enim principia stabiliri non possunt. Et ex hoc sequitur quod sapientia sit intellectus et scientia. Et dicit Eustratius quod composita est ex utrisque eorum, quod non potest esse verum de substantiali compositione. Si enim composita esset ex illis, non esset aliquid praeter eas : et hoc non est verum. Composita igitur est, quia participat modum utriusque : considerando enim causas altissimas et potentias, necesse est quod immediate applicationem ad illa habeat : haec enim medium non habent : et ideo per syllogismum accipi non possunt. Et isto modo intellectus necesse est in his uti. Communicando autem passiones entis cum subjecto, medio utitur et syllogismo : et ideo in talibus utitur modo scientiae. Differt autem ab intellectu : quia intellectus principiorum demonstrationis est acceptivus. Sapientia autem accipit principia entis ut est ens : et hoc est principium accipere in ratione causae entis. A scientia autem differt, quia scientia decursus est a principiis demonstrationis ad conclusionem. Sapientia vero incipit a causis primis, in quarum cognitionem pervenit per secunda : et ideo via media incedit inter demonstratorem et topicum, et non verissimo modo attingit demonstrationem.
Ex hoc patet, quod quia sapientia primorum est, prima autem honorabilissima sunt secundum naturam, quod sapientia honorabilissimorum est : et quia prima influunt regimen super omnia alia et lumen cognitionis : ergo haec sapientia caput omnium aliarum dicitur esse : quia in capite sicut in speculo sensus disciplinarum sunt, quibus omnibus aliis prospicitur. Ideo etiam haec sapientia caput aliarum dicitur, quia omnibus aliis providetur et prospicitur ab ipsa.
Si autem quaeritur, in qua parte animae sit, et cujus animae partis sit virtus ? Dicendum, quod est partis intellectivae : sed est intellectus secundum maximam sui conversionem intellectus ad imaginationem quae constringit intellectum ad continuum vel discretum, quod idem est, quia divisio continui causa discreti est, ut dicit Aristoteles, et hoc modo physica intellectiva est secundum conjunctionem intellectivi ad sensum, qui primarum qualitatum et earum quae ex qualitatibus causantur, est acceptivus. Et hoc modo intellectus conjungitur tempori. Omne enim mobile vel mutabile est, quod contrarietate determinatur : mutabile autem omne tempore mensuratur : intellectus ergo in his tribus idem est secundum substantiam : sed esse ejus non est idem. Tria autem dico, sapientiam, scientiam, et intellectum.