CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejectis et refutatis rationibus Henrici, probat unam esse personam improduotam. Primo, quia alias essent infinitae. Nam quod potest esse in plui ibus, quantum est de se, potest esse in infinitis, et si est necesse esse, de facto ita est Secundo, pluralitas vitanda est, nisi cogat necessitas. Tertio essentia una non habet ex se immediate plures essendi modos. Solvit argumenta principalia hujus q. 2. quae est quinta distinctio.
Nunc restat probare (a) quod una tantum sit non producta, ubi dicit unus Doctor quod illud ostenditur, sicut ostenditur unitas
Dei. Hoc etiam probat per Hilarium cap. 5. de Synodis, ubi vult quod qui dicit duos innascibiles, confitetur duos Deos.
Item quodlib. 55. quaest. 2. ubi arguit ad oppositum, innascibilitates essent ejusdem rationis et plures proprietates ejusdem rationis in eadem natura singulari, scilicet Deitate, quod est impossibile, sive fuerint absolutae sive relativae. Patet in creaturis. Item persona improducta est primum principium;ergo non plura prima principia. Item in solutione facit argumentum Richardi 5. Trinit. cap. 4. prima non ab alia est potens per essentiam, quia habet in se omne posse. Ad primum, negationes ejusdem rationis sunt tot in isto, quot sunt possibilia ejusdem. Innascibilitas est negatio, aliter relationes plures, in eodem 3. lib. d. 8.
Ad secundum, nunc tres personae sunt unum principium omnium aliorum. Ad tertium, omne possibile respectu cujuscumque possibilis, nec potest ista ratio colorari sicut coloratur illa de omnipotentia, quaest, de unitate Dei, patet quare non, etc.
Praeterea arguit sic : Plura supposita absoluta non possunt esse in hac natura, quia natura non est in pluribus suppositis absolutis sine divisione naturae, erunt igitur plura supposita relativa; aut igitur relatione mutua inter se, aut ad alia. Sed si plura essent supposita non producta, non distinguerentur relative ad alia supposita, quia non relatione ad alia supposita producentia, quia nulla sunt ex hypothesi: nec ad producta, quia ad illa haberent relationem eamdem, sicut modo Pater et Filius habent eamdem relationem spirationis activae ad Spiritum sanctum ; ergo relatione inter se distinguerentur, et hoc relatione originis, quod est propositum.
Contra, istae probationes non videntur sufficientes. Prima non, quia unitas Dei probatur ex hoc quod divina infinitas non dividitur in plures essentias. Non autem ita manifestum est, quod ratio ingeniti vel innascibilis non sit in pluribus suppositis: tum, quia ratio innascibilis non dicit aliquam perfectionem simpliciter, ex qua perfectione simpliciter possit concludi unitas innascibilis, sicut ex perfectione infinita concluditur unitas divinae essentiae. Similiter auctoritas Hilarii (b) quam adducit, dicit quod ita est, non tamen probat esse ita.
Et cum accipit in ratione sua, quod plures personae absolutae non possunt esse in eadem natura, qualiter est hoc notius conclusione? Qui enim poneret plures personas ingenitas, non diceret eas formaliter constitui aliquibus relationibus: ergo accipere contra eum quod non possunt esse plures personae absolutae, videtur non accipere manifestius conclusione. Cum ultra dicitur, quod non distinguuntur relationibus inter se, quia hoc non esset nisi per relationes originis, hanc consequentiam oportet probare. Concesso enim illo, quod non sit distinctio nisi per relationes originis, cito haberetur propositum.
Aliter persuadeo (c) conclusionem intentam sic : Quidquid potest esse in pluribus suppositis, et non determinatur ad certum numerum suppositorum per aliud a se quantum est de se, potest esse in infinitis, et si est necesse esse, est in infinitis, quia quidquid potest ibi esse, est. Sed ingenitum si potest esse in pluribus suppositis, non determinatur ab aliquo in quot suppositis sit, quia determinari ab alio ad esse in supposito vel in suppositis, est contra rationem ingeniti: igitur de ratione sua potest esse in infinitis, et si potest esse, est, quia esse ingenitum est ex se necesse esse; consequens est impossibile, ergo illud ex quo sequitur.
Secundo sic, nunquam pluralitas ponenda est sine necessitate: nulla autem necessitas, nec ad se, nec ad extra cogit plures esse innascibiles, ergo est tantum unus.
Tertio, quia essentia una actu existens non videtur ex se immediate habere plures modos essendi, oppositum sequitur si plura essent supposita ingenita: non autem sequitur modo, quia essentia divina non habet plures modos essendi immediate sine productione, sed tantum unum modum essendi sine productione, et alios duos, mediantibus productionibus.
Ad argumenta (d) principalia. Ad primum cum arguitur, aeque nobiles sunt, ergo tot: fallacia est figurae dictionis commutando quale in quot, et ratio defectus consequentiae est ista: Non enim est propter nobilitatem vel ignobilitatem relationis, vel rationis principii vel principiati, quod multiplicetur vel non multiplicetur: sed de ratione principii est unitas, licet in principiatis possit esse pluralitas, quia semper est reductio pluralitatis ad unitatem, et ideo stante aequali nobilitate potest esse multiplicatio vel distinctio in relationibus productorum, licet non in relationibus producentium a se.
Alia est responsio, quia licet ibi quaelibet relatio unius rationis sit de se haec, tamen a pluribus relationibus productivi potest forsan abstrahi unum commune, puta productivum, et ita a pluribus relationibus producti potest abstrahi unum commune, puta productum ; etsi igitur est una relatio in communi, si est commune abstrahibile, quae dicitur in communi relatio personae producentis, sunt tamen duae relationes, producentis sic et sic, sicut duae correspondentes eis producti sic et sic.
Ad secundam rationem (e) concedo quod relationibus ex parte producentium vel productivi, correspondent relationes ex parte productorum, et tot, sed non sequitur, si relationes producti distinguuntur sic, ut sint in distinctis suppositis: ergo et relationes producentis. Cujus ratio assignatur, quia relationes producti possunt distingui propter distinctas rationes producendi quae sunt in producente, licet sit idem suppositum producens, sicut productio artificialis et naturalis distinguuntur per principia productiva, scilicet per artem et naturam, licet ista concurrant in eodem supposito. Relationes autem producti non possunt ita concurrere in eodem supposito et una persona, sed sunt distinctae personaliter, quia productum est per se subsistens et suppositum.
Alia ratio patet ex superiori ratione, quia non potest idem produci duabus productionibus totalibus, licet idem possit producere duabus productionibus totalibus, et ideo relationes producti non plurificantur in eodem, licet relationes producentis possint plurificari.
Ad tertium (f), potentia finita non potest habere simul duos terminos adaequatos in produci, licet possit habere unum in produci et alium in producto esse ; potentia autem infinita habet terminum suum intra se semper in produci, et iste est adaequatus, et ideo non potest habere plures terminos.