IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De verbis autem consecrationis sanguinis, etc. Docet tam formam Latinorum quam Graecorum esse validam ; subjicit autem dubium, an omnia verba, quae ponuntur in forma Canonis, sint essentialias, et excludit illa : Hoc facite in meam commemorationem, etc. quia illis tribuitur potestas ordinis Apostolis. Refert opinionem D. Thomae asserentis ; rationes autem solvit tanquam non concludentes necessario. Quoniam autem haec difficultas a modernis fusius explicatur, quoad particulas essentiales formae, tam corporis quam sanguinis, operae pretium erit, varios modos dicendi exprimere, et suo ordine doctrinam hujus articuli comprehendere, quae est ex scopo principali ejus circa essentialia formae ; reliqua vero, quae incidenter, seu explicationis gratia movet, quoad potero subjungam.
Circa formam corporis aliqui Graeci putant illa : Quod pro vobis tradetur, esse - de essentia formae. Secunda sententia est D. Thomae quaest. 78. art. 3. omnia verba posita in forma calicis in Canone esse essentialia. Sed dupliciter explicari solet haec sententia, quae alioquin dura videtur. Capreolus, Paludanus, Homeus, Sylvester, intelligunt singula verba esse de essentia formae in rigore ; alii, ut Sotus et Ledesma, spectare ad substantiam tanquam partes integrales, sine quibus tamen potest valide consecrari ; alii apud Suarem et Vasquez dicunt esse quidem essentialia, sed sine ipsis confici posse Sacramentum, modo ita intendat minister, si tamen intendat minister non conficere sine ipsis, ipsa concurrere, neque fieri consecrationem, nisi illis terminatis ; ita interpretantur D. Thomam. Tertia sententia est Armacani lib. 9. Armenorum, cap. 3. et 4. qui dicit illa : mysterium fidei, esse de essentia formae. Alii dicunt novi Testamenti esse essentiale. Alii idem dixerunt quoad verba illa postrema: Qui pro vobis, ei pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Doctor art. 2. impugnat opinionem D. Thomae asserentis omnia verba esse essentialia ; et deinde sig. de isto 2. art. ait: Dico breviter, quod non est nobis traditum omnino certitudinaliter, an ad formam consecrationis sanguinis, pertineant aliqua verba post illud : sanguinis mei, etc. subdit periculosum esse id asserere, de quo nulla superest auctoritas; verba ergo formae essentialia dicenda sunt ut essentialia, accidentalia ut accidentalia. Aliqui eum culpant .ex hoc inconvenienti, quod non sciretur sufficiens forma et essentialis Sacramenti, sed certe hoc frivole objicitur ; supponit enim Doctor illa verba esse essentialia : Hic est calix sanguinis mei, vel, Hic est sanguis meus ; de reliquis autem docet sequendam esse auctoritatem Ecclesiae, cujus est discernere, si essentialia sunt, si non essentialia: totam autem formam praescripsit Ecclesia, neque declaravit reliqua verva non esse essentialia alibi, alias non esset tanta Doctorum varietas, et sententiarum. Recte ergo monet Doctor expectandam esse declarationem Ecclesiae. Tota haec. quaestio est in facto, nempe indagando quid Christus fecerit, nam certum est potuisse omnia illa verba, vel aliqua ordinare essentialia.
Prima conclusio : Hoc est corpus meum, est forma essentialis corporis, alia autem verba, quod pro vobis tradetur non spectant ad formam; conclusio est Doctoris, sig. De secundo dico ; est contra Graecos, et de fide, alias in Ecclesia Latina nunquam conficeretur valide, in qua illa additio non fit ad Canonem, aut formam corporis. Patet eadem conclusio ex capitulo Ad abolendam, ubi damnantur, qui in Ecclesia Latina negant esse veram doctrinam de Sacramentis. Idem patet ex Trident. et Florentin. de forma hujus Sacramenti.
Secunda conclusio: verba quae consequuntur sanguinis mei in forma calicis non sunt essentialia. Haec est communis aliorum praeter citatos opinio, eamque insinuat Doctor, sig. De isto secundo articulo, etc. asserens temerarium esse asserere illa esse de essentia formae calicis sine sufficienti auctoritate, supponens priora esse omnino essentialia. Eamdem reliquis
Sententiarii docent in 4. dist. 8. D. Bonaventura 2. part. art. 2. quaest. 2. Major quaest, unica, Marsilius quaest. 6. Hermcus quodlibeta 9. quaest. 10. quamvis putet opinionem D. Thomae probabilem. Alens. 4. part. quaest. 10. m. 4. art. 1. communiter omnes moderni, speciatim Controversistae contra haereticos, qui asserant non omnia verba, quae adduntur in Ecclesia Latina spectare ad essentiam formae.
Et hoc plus quam probabile videtur, quia alioquin universa Ecclesia Orientalis non vere consecrasset calicem, neque Jabobus frater Domini, neque Marcus, neque Aethiopes, qui utuntur Liturgia tradita, ut praesumitur a Matthaeo. In his Liturgiis desunt aliqua verba, quibus utitur Ecclesia Latina, nam in ea Jacobi deest mysterium fidei, in ea Marci, Basilii, et Aethiopum etiam, Novi Testamenti mysterium fidei.
Respondet Capreolus Graecos et alios, quibus illa verba desunt, non consecrare calicem, ut asserit etiam Paludanus, vel cum illis dispensatum fuisse; sed hoc ultimum est imaginarium, cum neque Ecclesia dispensare possit in iis, quae sunt de substantia et essentia Sacramentorum, cum non subsint ejus potestati, neque ullum subesse possit motivum congruum dispensandi in omissione trium aut quatuor verborum, quae eadem facilitate proferri possint in forma, qua omittuntur. Si est data dispensatio, non constat de ea ex traditione aut scripto, neque unquam alias auditum est de ea, neque Graeci se dispensatos admitterent, neque Latini id improperarunt; accedit quod nulla fuit necessitas.
Primum autem, quod asseritur est valde temerarium negare usum calicis consecrati toti Ecclesiae Orientalis, et tot sanctis Patribus, quasi dimidiatum sacrificium semper obtulerint, non integrum,
contra praeceptum divinum, et contra Canones suae Ecclesiae; unde nunquam id improperatum est ab Ecclesia Latina, imo in Florentino supponitur Graecos verum Sacramentum habere, unde haec responsio inurit toti Ecclesiae intolerabilem errorem.
Confirmatur, auctor de Coena Domini apud Cyprianum pro forma calicis solum ponit illa verba . Hic est sanguis meus; et subdit : Quotiescumque his verbis, et hac fide actum est, panis iste, et calix benedictione solemni sacratus, ad totius hominis vitam salutemque proficit, etc. Consentit Ambrosius lib. 4. de Sacramentis cap. 5. sic etiam Justinus in 2. Apologia, Eusebius Emissen. in cap. Qui corpus, de consecrat. dist. 2. qui desumptus est ex sermone de corpore et sanguine Domini, qui habetur in 9. tom. operum Hieronymi, Chrysostomus, homilia de proditione Judae, addit solum : Qui pro vobis effundetur, Damascenus lib. de fide cap. 14. reducit efficaciam formae, ad illa : Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus. Accedit quod non omnes Evangelistae verba illa exprimant, nullus eorum posuit illa duo : mysterium fidei, non omitterent autem essentialia. Deinde Paulus 1. ad Corinth. 11. habet: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine ; nec est dicendum, aut non confecisse, aut non dedisse formam essentialem Corinthiis, ergo cum non addat ea, quae habet Ecclesia Latina in Canone, non sunt essentialia.
Secundo probatur ratione : Quod pro vobis tradetur, etc. non spectat ad formam corporis, quamvis Christus illa dixerit, et Evangelistae: sed non est major ratio de verbis, quae adduntur in forma caueis, ergo neque illa spectant ad essentiam formae. Minor patet, quia sive ad expressiorem significationem, sive ad determinationem praedicati, nempe significati sacramentalis, ut corporis et sanguinis, non magis faciunt una quam altera ex vigore sermonis; neque verba illa : Hoc est corpus meum, etc. sunt magis expressa ad significandum praesentiam, seu corpus praesens quam illa : Hic est sanguis meus. Sed quando verba ex se sunt expressa ad significandam rem, superflua est omnis determinatio adveniens ; ergo verba illa adjecta non faciunt ad essentiam formae, Confirmatur ex rigore sermonis, et ex fine institutionis Sacramentorum, non exigitur, nisi ut forma sit expressiva significati, seu effectus sacramentalis ; significatum autem sacramentale in proposito est corpus et sanguis Christi praesens, ergo hoc tantum importatur per formam verbalem. Sed reliqua, quae adduntur, non faciunt ad significationem praesentiae, sed ad alia exprimenda ; ergo non determinant formam in sensu essentiali sacramentali, qui completus est absque illis.
Ex hac ratione, quae est a priori, videtur impugnata illa opinio juxta interpretationem Soti, quia nulla verba faciunt ad substantiam formae, nisi quae ex instituto Christi habent efficaciam, sed omnia talia sunt essentialia ; ergo vel sine illis nequit consecrari, vel illa non pertinent ad substantiam formae. Unde ad confirmationem prioris rationis facit, quod Patres et Tridentinum ad probandam praesentiam realem ex vi formae et rigore verborum, non colligant eam ex illis verbis sequentibus, quae spectant ad designandum effectum, sed ex demonstratione corporis et sanguinis, et assertione qua dicitur esse corpus et sanguis ; ergo insinuant in illis tantum compleri sensum sacramentalem formae. Deinde non magis spectant illa verba posita in forma sanguinis ad completum sensum ejus, quam alia, quibus utuntur Graeci in forma corporis : Quod pro vobis tradetur, et quae adjiciuntur ab Evangelistis ; sed haec non spectant ad essentiam aut substantiam formae, ergo neque illa.
Impugnatur etiam opinio illorum, qui dicunt quod illa, si accedat intentio proferentis, sint de essentia formae, quia praeterquam, quod hoc inauditum sit in formis aut materiis Sacramentorum, significatio non dependet ab intentione ministri, sed ab institutione Christi : Hic est calix meus, est sufficiens forma, ergo prolata super materia debita cum intentione conficiendi, conficiet, et consequenter falsum erit verba subsequentia aliquid facere. Si dicas eum non habere intentionem conficiendi, nisi concurrant verba sequentia ; contra, habet intentionem faciendi Sacramentum, ut minister, conformem voluntati principalis agentis, ergo profert omnia prout instituta sunt ; sed illa verba priora habent completam virtutem conficiendi Sacramentum, ergo ea prolata debite conficiunt Sacramentum. Minor probatur ex dictis, quia illa verba significant praecise praesentiam sanguinis, et non alia superaddita, ergo continent completam virtutem.
Fundamenta oppositae sententiae non cogunt. Primo objiciunt, quod omnia illa verba eodem tenore proferantur a Sacerdote super calice, et majusculis scribuntur in Canone. Respondetur idem dici posse in Ecclesia Graeca, quoad illa verba, quae addit formae corporis, deinde in forma corporis notatur particula enim, et sic profertur: juxta communem autem sententiam non spectat ad substantiam aut essentiam formae ; signantur ergo illa verba, quae dicuntur in persona Christi Domini, ex praecepto Ecclesiae ob reverentiam et devotionem, et non quod omnia sint de essentia formae. Objicies, illam formam determinant praecedentia, et faciunt unam orationem integram cum sequentibus ; ergo sunt de essentia formae. Respondetur negando consequentiam; ad antecedens respondetur, quod non faciunt unam orationem in sensu sacramentali, quem habet forma ex institutione Christi, quamvis autem faciant unam grammaticaliter, inquantum specificant, praedicatum, nempe, Calix sanguinis mei; sic etiam alia, quibus utuntur Graeci in forma corporis, specificant praedicatum, non omnis tamen specificatio pertinet ad substantiam formae, nisi determinet eam in sensu sacramentali, qui praetenditur; nam illa dicuntur specificare formam in sensu determinato et necessario, sine quibus haberi nequit talis sensus, verbi gratia, in proposito meum et meus sic determinant, quia sine hoc possessivo non fieret sensus requisitus. Alia vero specificatio licet non distrahat formam a suo sensu, et quoad hoc dicatur specificare, non tamen faciunt ad sensum ejus practicum.
Ex his patet ad alia quae adduntur, nempe in forma, ut exprimitur in Concilio Coloniensi, in Catechismo Pii V. in cap. Cum Marthae, de celebrat. Missarum, poni illa verba integre. Addit et Bartholomaeus Miranda in sua summa Conciliorum haberi etiam in Florentino, quamvis in nova editione Concilii non habeatur, neque citat in qua editione ipse talia legerit ; sed responsum est tradi formam, ut est in praxi Ecclesiae Latinae, tam quoad substantialia quam quoad reliqua, quae sunt de praecepto, licet non de substantia.
Objicit Soto ac Ledesma assignari partes substantiales alias, alias vero essentiales, ut in homine digitus, et anima ; ergo etiam idem contingere potest Sacramentis, patet specialiter, quia in paenitentia dicitur satisfactio esse pars integralis, trina immersio in Baptismo, quorum quaelibet esset pars substantialis, non tamen essentialis: particula enim, in forma corporis, est substantialis. Item pronomen meum, si proferatur tractius, quam est necessarium, illa prolatio longior esset substantialis, non essentialis. Item novum Testamentum, secundum aliquos est substantialis : unde si diceretur forma, ut est apud Lucam, verbi gratia : Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine, etc. non est dubium quin particula novum Testamentum, esset substantialis.
Respondetur in forma sacramentali non assignari partes substantiales, id est, integrales, quae non sunt de essentia ejus, nam omnis particula, sine qua nequit haberi sensus formae, est essentialis: aliae particulae, quae non faciunt ad sensum sacramentalem et pralicum, non sunt de substantia, neque habent ullam efficaciam.
Ex hoc patet ad exemplum de Poenitentia, quia haec perficitur in judiciali materia, ac proinde ad eam requiritur satisfactio, ut pertinet ad ordinem juda cialem in materia justitiae vindicativae, et sic ut posterior sententia lata requiritur in opere exhibita, et consequenter ut pars integralis, et non in eo gradu necessitatis, quo contritio et confessio, quae antecedunt sententiam, sine quibus sententia esset nulla: remissio itaque peccati antecedit satisfactionem exhibitam, qui est effectus primarius et essentialis Sacramenti, ad quam illae partes exiguntur, satisfactio autem tantum ad remissionem poenae temporalis.
Ad aliud de trina immersione respondetur, quod ad Sacramentum nihil aliud requiritur, nisi ablutio sufficiens, et capax formae, sive fiat per unam, sive per trinam immersionem, et illa tantum ablutio facit ad Sacramentum: si vero protrahatur forma, donec compleatur trina immersio, tunc Sacramentum erit validum, et trina immersio habebit rationem completae ablutionis, quam determinat forma. Sed in proposito supponitur materiale sufficiens, et sensus formae completur integre quando profertur sanguis meus, aut, sanguinis mei, etc. ergo reliqua non faciunt ad Sacramentum. Ad aliud de particula enim, respondetur apponi secundum aliquos ad denotandum effectum Sacramenti, sed melius ut illa verba ad contextum praecedentem referantur, ut forma dicatur in persona Christi, ita Doctor ; non ergo ad sensum practicum ejus facit, ut pars.
Ad aliud ex forma apud Lucam, quae etiam legitur apud Paulum, respondetur quod novum Testamentum aliter se habet in forma Latinorum, aliter in illa, quia in priori non facit ad sensum formae, quem supponit completum ; in hoc vero spectat ad essentiam formae, quia illa verba in sanguine meo, nullum facerent sensum, nisi respective ad illud novum Testamentum, ideo in hac formae : Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine, illae particulae sunt essentiales, quia sine ipsis non subsisteret sensus ; ex eo autem modo, quo una particula construitur cum alia quam determinat, colligitur quomodo se habeat ad sensum orationis: unde sicut diversimode posita debet ad aliud et aliud referri, ideo facit ad aliam et aliam significationem.
Objiciunt, in forma absolutionis, quando dicitur Ego absolvo te, etc. pronomen ego esse substantiale ; ergo in forma Sacramenti potest esse aliqua pars substantialis. Respondetur in illa forma, ut profertur indicative, requiri pronomen illud, sed includi in ipso verbo ex rigore, unde, quod exprimatur, non facit ad sensum formae.
Objicies ultimo in forma Baptismi et Confirmationis, additur ad sensum formae in nomine Patris, etc. licet alias videatur completus in verbis prioribus : Ego te baptizo, etc. Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, etc. ergo licet denotetur praesentia corporis et sanguinis per illa verba priora, quae complent sensum demonstratae praesentiae, non obstat quin aliqua sequentia spectent ad essentiam formae, vel certe substantiam. Respondetur negando consequentiam et paritatem, quia illa verba spectant ad essentiam illarum formarum, invocationem Trinitatis continentia, ex sanctis Patribus, Conciliis et Scholasticis; et ratio particularis est, quia Baptismus est janua fidei et legis novae, Confirmatio ad ejus professionem ordinatur, ac invocatio Trinitatis ad utriusque formam spectat essentialiter, non sic autem ad formam poenitentiae, verbi gratia, quamvis addatur ipsi in usu; et in proposito non invenitur similis congruentia aut ratio, cur illa verba spectarent ad formam corporis aut sanguinis, quae adduntur sive in Ecclesia Graeca, sive Latina, et quae dicta sunt obstant, ne pertineant ad formam essentialem aut substantialem.
Ex his sequitur primo veritas responsionis, qua Doctor solvit fundamentum D. Thomae, quod petitur ex specificatione verborum sequentium in forma calicis, et implicatione antecedentis inclusa in relativo qui; tamen quia specificatio illa non est essentialis, neque major determinatio formae in sensu sacramentali, neque ad sensum illum facit, sicut neque ad formam corporis facit illud quod additur : Quod pro vobis tradetur, etc. neque relativum qui implicat sanguinem, magis quam relativum quod implicat corpus: implicatio autem illa intelligitur in sensu diviso et copulato, non vero in sensu composito, ut bene Doctor.
Sequitur secundo, non recte Solum asserere Doctorem esse dubium in secunda conclusione, quoad essentialia formae sanguinis, quia et formam Graecorum cum Petro a Tarantasia et Richardo approbat, et potissimum quia Ecclesia Latina eam approbare videtur, supposito quod non reprobet eam, teneretur tamen reprobare inter caetera, quae Graecis objicit, si essent reprobanda, et praerogativa magisterii. Et sig. De isto secundo articulo tantum asserit esse periculosum asserere verba sequentia post illud Sanguinis mei, esse de essentia formae, quia sufficiens auctoritas ad hoc non habetur; neque obstat doctrina moralis quam infra assignat, in casu quo moreretur Sacerdos ante prolatam integram formam sanguinis, positam in Canone, tunc esse adorandum et sumendum calicem sub conditione ; non obstat, inquam, hoc, quia illa doctrina ab eo traditur, quoad eum qui probabiliter putat aut dubitat, si sanguis est consecratus, ut patet ex illis verbis : Sed hic si probabiliter dubitatur in altero istorum casuum, an consecratio sit completa, etc. Dubitari autem potest probabiliter an Sacerdos proferens verba formae secreto, an vel ipsa essentialia dixerit, quia de hoc vix potest certitudo haberi in tali casu. Dubitari etiam probabiliter potest, ab eo qui sententiam D. Thomae tenet an calix sit consecratus, ex principiis praemissis ejusdem Sancti ; ideo Doctor declarat casum et modum quo sic dubitans se gerere debeat, non quod putet illa verba sequentia esse de essentia formae.
Petes, quid designent verba reliqua, quae adduntur in forma sanguinis ? Respondetur plura a modernis in his dici, quae consulere quis potest apud Vasquez dist. 199. cap. 4. Breviter dico in utraque forma addi particulam enim ad continuationem sermonis, non ut sit de substantia formae, qui tamen omitteret, peccaret graviter, si sciens, et prudens omitteret: et peccatum esse mortale, docet Vasquez ibid. Angelus verbo Eucharistia, Gabriel. in. 4. dist. 8. quaest. 3. art. 2. can. 2. quia in re gravi particula, quae spectat ad connexionem sermonis, gravis materia est. Marsilius docet esse mortale, si ex contemptu omittatur ; Soto in eadem est opinione ; a fortiori idem sequeretur, si omitteretur aliqua particula substantialis, praeterquam quod nihil fieret deficiente sensu formae substantialis. Erasmus in cap.
11. prioris ad Corinth. docet in Graecis codicibus in forma corporis non inveniri particulam est, sed id falsum esse constat ex omnibus codicibus, in quibus illa exprimitur ; et Patres etiam eamdem exprimunt et Concilia. Illae particulae in forma sanguinis mysterium fidei, non inve--niuntur in Scriptura apud Paulum aut Evangelistas, sed respondet Innocentius
III. in cap. Cum Marthae, per traditionem ab ipso Christo Ecclesiam eam recepisse, quibus explicatur recte dignitas sanguinis Christi ; particula novi Testamenti designat in sanguine Christi effuso in passione ultimam voluntatem Christi. Unde Paludanus ad Hebraeos 9. Testamentum, inquit, in mortuis confirmatum, alioquin non valet, dum vivit, qui testatur, etc. quia morte, nempe testatoris, confirmatur et revocari amplius nequit ; et subdit : Unde neque primum sine sanguine dedicatum est, supple vetus Testamentum, confirmatum sanguine hircorum et taurorum, et aliarum victimarum: unde sanguis Christi in passione effusus est interveniente morte testatoris, ut Paulus supra : Ubi Testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris, asserens Christum non per sanguinem hircorum, sed per proprium introiisse semel in Sancta aeterna redemptione inventa ; signavit ultimum testamentum et voluntatem Christi, tanquam instrumentum authenticum ejus. Aliqui haec referunt ad effusionem sanguinis in ipso sacrificio, sed hoc tantum per accommodationem dicitur : Qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum, denotatur efficacia sanguinis Christi, cui proprium est remittere peccata per ipsum solum, unde causa universalis est hujus remissionis. Explicant omnia illa veritatem et efficaciam corporis et sanguinis Christi: videatur Chrysost. hom. 83. in Matth.