Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem. Hic ponit petitionem ut non simul commoveatur in punitione cum impiis: et circa hoc facit duo. Primo describit culpam; secundo ponit poenam, ibi, da illis. Quantum ad primum, culpam ostendit dicens peccata illorum, scilicet malum propositum et malum actum, dico exaudi vocem meam etc. Et hoc est, dum oro, quod liberer a perditione peccatorum: quia licet in vita justi sint simul cum peccatoribus, tamen in judicio non erunt simul.
Matth. 25: segregabit bonos a malis. Psal. 42: discerne causam meam de gente non sancta etc..
Gen. 18: numquid perdes justum cum impio? et ideo dicit, ne simul tradas me, in damnationem, scilicet, cum peccatoribus. Peccatores proprie sunt qui ex habitu peccant, vel peccandi propositum quantum ad actum et executionem peccati habent.
Dupliciter quis exequitur actum peccati: scilicet per manifestam injustitiam, et per fraudem. Et hic est qui loquitur pacem quantum ad alios.
De primo dicit, cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Illi dicuntur iniquitatem operari, qui manifeste faciunt injustitiam. Tamen non omne peccatum fit per injustitiam; specialiter tamen fit, inquantum non reddit deo obedientiam. De secundo dicit, qui loquuntur pacem cum proximo suo. Et ponit duo: scilicet dulcia verba eorum in ore: Rom. Ult.: qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Prov. 29: homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus suis. Aliud tamen habent in corde; unde sequitur, mala autem in cordibus eorum, scilicet sunt quae parant inimicis suis. Hier. 9: in ore suo pacem cum proximo suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Haec omnia possunt referri ad christum, qui in cruce cum sceleratis deputatus est, ut dicitur isa. 53. Sed petit, ut non simul, idest propter eamdem causam tradatur, idest crucifigatur cum eis: quia passio sive damnatio illorum fuit propter peccatum proprium, passio autem christi propter iniquitatem nostram. Item, ne eodem fine tradas me cum peccatoribus iniquis, idest non secundum intentionem eorum qui intendebant quod nomen christi delerent.
Et hi sunt qui loquebantur pacem cum proximo suo: et in christo quando tentabant ut caperent eum in sermone, sed, mala erant in cordibus eorum, idest mala intentio: quia ut caperent, idest ut reprehendere possent. Matth. 22. Sequitur: da illis secundum opera eorum: et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.