LIBER SEXTUS.
1161
INDEX CAPITUM.
1161A In hoc et subsequenti libro aliam Arnobius gentilium diluit criminationem, qua Christianos maximae impietatis accusabant, quod nulla deorum haberent templa aut simulacra nec ulla umquam iis sacrificia facerent. Cap. 1, 2.
A templis deorum orditur ac profitetur, iis quidem Christianos carere, non in deorum, si modo tales quidam existant, contemptum, sed quia ea despiciant, quum ipsis nulli usui esse possint, sitque Diis magis praeterea injuriosum temere asseverare, quemvis deum templo concludi. Cap. 3.
Reponentibus vero ethnicis, propterea diis templa extrui, ut cum eis quodammodo praesentibus colloquantur, respondet Arnobius, verum Deum tacitas etiam animi nostri cogitationes agnoscere, cuncta aequaliter audire, nullibi abesse; uno verbo, immensitate sua ubique esse praesentem. 1161B Cap. 4, 5.
Accedit, pleraque deorum templa nihil aliud esse nisi mortuorum sepulchra. Atque inde conficit Arnobius, diis frustra et contra eorum decus templa esse constructa. Cap. 6, 7.
Colendi vero eorum simulacra non potior utique est ratio. Dii quippe si sunt in coelo, ad eos potius quam ad illorum simulacra fundendae sunt preces. Alia praeterea adversus deorum simulacra congerit auctor. Cap. 8, 9, 10.
Ab ethnicis jure merito derisi sunt prisci homines, qui pro diis fluvium, acinacem, lapidem, informe lignum aut quid simile colebant. Verum illos ipsos non minus irridendos demonstrat Arnobius, qui de diis confinxere non minus absurda. Cap. 11, 12.
Neque indigna tantum ethnici diis suis ornamenta dederunt; 1161C sed quorumdam etiam hominum et meretricum formam et lineamenta. Cap. 13.
Quapropter ethnicos hortatur Arnobius, ut ad saniorem mentem redeuntes tandem intelligant, simulacra, quae tanto honore adorabant, ossa esse, lapides, aes, argentum, aurum ac vilissimam saepius materiam. Cap. 14, 15.
Huc accedit, quod si quis in Olympiaci Jovis aut alterius simulacri partes intimas introiret, quid praeter laminas vel ligni saxique partes plumbo suffuso aut catenis, uncis 1162A et ansulis compactas conspiciet? caput, ventrem simulacri aliasque partes intus vacuas atque inanes? quidquid vero exterius apparet, decolorari, corruere et coinquinari. Cap. 16.
Variis argumentis ethnicorum opinionem infringit Arnobius, adstruentium, non simulacrorum materiam, sed deos coli in simulacris degentes. Cap. 17, 18, 19.
Instat, cur simulacra tueantur ac diligenter custodiant, ne qua injuria afficiantur? Cap. 20, 21.
Si dixeris, de his nihil deos curare: at illi saltem debuerunt simulacra et fana, in quibus habitabant, a perditorum hominum petulantia, ab incendio aliisque casibus intacta servare. Cap. 22, 23.
Ultimum denique gentilium suffugium evertit Arnobius, haec omnia scilicet dictitantium aliquos haud latuisse, sed illo 1162B simulacrorum cultu imperitum vulgus in officio et religione retinendum existimasse. Cap. 24-27.