CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Nunc restat probare, quod tantum sit una non producta. Hic ostendit secundum principale, et primo recitat opinionem Henrici quodlib. 6. quaest. I . quod illud ostenditur sicut ostenditur unitas Dei. Hoc etiam ostendit per Hilarium cap. 5. de Synodis. ubi vult quod qui dicit duos innascibiles confitetur duos Deos. Item, probat quia non sunt plura supposita absoluta, quia tunc natura divina esset divisa in illis, quia illa supposita absolute non possent esse nisi tres substantiae; erunt ergo plura relativa, id est, plura supposita constituta in esse suppositali per relationem; aut ergo erunt constituta relatione mutua inter se, id est, quod sicut Pater constituitur per paternitatem, ita et Filius per filiationem quae sunt relationes mutuae; aut ad alia, scilicet supposita. Sed si essent plura supposita non producta non distinguerentur relative, id est, per relationes ad alia supposita, quia non per relationem ad alia supposita producentia, quia nulla sunt ex hypothesi, scilicet posito quod sint plura non producta: illa non producta non sunt .producibilia, quod tamen sequeretur si distinguerentur per relationes ad alia producentia, tunc enim essent vere producta, sicut si Filius distinguitur filiatione a Patre producente, sequitur quod Filius sit productus. Nec similiter illa plura non producta non distinguuntur per relationem ad alia producta, quia tunc haberent eamdem relationem ad illa producta, quia si A et D sint producta a C et D, tunc C et D referuntur eadem relatione ad A et B ; et si C et D constituerentur in esse per relationes ad producta, tunc C et D essent constituta eadem relatione, et per consequens C et D essent simpliciter idem suppositum, quia haberent idem principium formale constitutivum. Et quod C et D haberent eamdem relationem probat, quia Pater et Filius habent eamdem relationem spirationis activae ad Spiritum sanctum ; ergo relatione inter se distinguerentur, id est, quod prima persona praecise distinguitur per relationem ad secundam, et secunda praecise per relationem ad primam, et tertia per relationem ad primam et secundam, quae sunt relationes originis, id est, quae notant vel personam originare aliam vel originari ab alia, et sic habetur propositum quod sit una persona non producta, et sic patet ratio Henrici.
(b) Similiter auctoritas Hilarii dicit quod ita est, non tamen probat ita esse, quasi dicat, non sufficit dicere ita esse nisi probet, ideo locus ab auctoritate . debilis est, et maxime quando doctrina alicujus Doctoris non est in totum approbata ab Ecclesia, ita quod contradicens illi de facto contradicat determinationi Ecclesiae.
Ad rationem dicit Doctor quod non plures esse personas absolutas non est magis notum conclusione, scilicet quod non sint plura ingenita, imo qui tenent personas constitui per absoluta, negant expresse posse esse plura ingenita, ut magis patet infra dist. 20. et dist. 28. nec sequitur divisio naturae in illis absolutis, ut patet dist. 26. hujus. Cum ultra accipit quod illa plura ingenita non distinguuntur relationibus inter se, quia hoc non esset nisi per relationes originis, hanc consequentiam oportet probare, scilicet quod non distinguantur nisi per relationes originis: hoc enim concesso statim haberetur propositum, ut supra patuit. Sed qui diceret esse plura ingenita, haberet dicere quod constituerentur, non per relationes originis, sed per aliquid aliud, puta per negationem nascibilitatis: de hoc erit sermo infra d. 28. q. ultima.
(c) Aliter persuadeo conclusionem intentam sic. Et ratio stat in hoc, quod quando aliquid potest dividi in plura supposita ejusdem rationis, si non determinatur ad certum numerum suppositorum, per aliud a se quantum est ex se potest esse in infinitis. Si ergo ingenitum potest esse in pluribus suppositis ejusdem rationis, cum non possit determinari ad certum numerum suppositorum, cum hoc sit contra rationem ingeniti quod sit determinabile ab alio; ergo in divinis possunt esse infinita ingenita, et si possunt esse necessario actu sunt infinita, quia nihil est possibile in divinis ad intra, quin actu sit Ibi necesse esse.
Sed Occham responderet hic, sicut respondet quaest. 1. prologi 1. quod non est demonstrabile, quod species plurificabilis non determinat se ad certum numerum individuorum, quia non potest demonstrari quin aliqua astra sint ejusdem speciei; et tamen illa, secundum Philosophos determinant sibi certum numerum individuorum sub qualibet specie, ita quod per nullam potentiam possunt plura fieri sub illa specie. Sed haec ratio non concludit, quia etsi plura individua secundum certum numerum contineantur sub aliqua specie, hoc non erit secundum naturam illius speciei, sed per aliquod extrinsecum. Doctor autem loquitur quod est ex se plurificabile in plura ejusdem rationis, ex se non determinatur ad certum numerum individuorum, et si determinetur, hoc erit aliunde.
Deinde quando dicit Occham quod non potest demonstrari, quod aliqua species astrorum si potest esse in pluribus individuis, quod etiam possit esse in infinitis, haberet hoc probare quod non possit demonstrari, sed ista materia dimittatur usque ad quaest. 2. quodlib. Scoti, quia ibi diffuse pertractatur, et clarius patebit quod responsio Occham ad argumentum Doctoris non evacuat illud. Sequentia clara sunt.
(d) Ad argumenta principalia. Primum argumentum cum sua responsione clarum est. Et quod dicit de relationibus in communi, difficultas est an a pluribus relationibus productivi possit abstrahi unum commune, puta productivum, et si sic, possumus dicere quod producens una relatione refertur ad productum, sub qua tamen relatione in communi continentur duae relationes producentis ad duo producta; et similiter a duabus relationibus productorum potest abstrahi relatio producti in communi, qua tamen continentur duae relationes duorum productorum. Et sic potest responderi ad argumentum, quod sicut relatio producentis constituit ipsum producens in esse personali, ita relatio producti in divinis constituit ipsum productum in communi ; sed non sequitur modo de relationibus in particulari, quia duo producta constituuntur in esse per aliam et aliam relationem ; ergo et duae relationes producentis constituunt aliud et aliud producens, non sequitur, quia una persona tantum constituitur in esse per primam relationem originis, scilicet per productionem Filii.
(e) Ad secundam rationem. Dicit Doctor quod relationes producti possunt distingui propter distinctas rationes producendi quae sunt in producente, licet sit idem suppositum producens. Nam generatio passiva et spiratio passiva distinguunturper distinctas rationes producendi, istae distinctae rationes producendi sunt intellectus et voluntas ; et sic una productio est per modum naturae quae est ab intellectu, et alia quae est per modum libertatis est a voluntate; et istae duae relationes sic distinctae distinguunt etiam formaliter et intrinsece duo producta, et quae sunt principia distinguendi formaliter, sunt etiam principia constituendi formaliter, ut patuit supra in quaest. de praxi.
Si dicatur, nonne etiam generatio activa et spiratio activa distinguuntur? dico, quod sic. Et per quid distinguuntur ?
Dico, quod per intellectum et voluntatem in Patre, et loquor semper de distinctione originativa. Sicut enim generatio passiva et spiratio passiva dicuntur distingui originative sive principiative per intellectum et voluntatem, formaliter vero seipsis distinguuntur, sic generatio activa et spiratio activa. Sed ultra non sequitur: Generatio activa et spiratio activa distinguuntur propter diversas rationes producendi: ergo constituunt aliud et aliud suppositum. Non sequitur, quia illae duae relationes sunt formaliter in uno supposito, et similiter principia productiva sunt in eodem, et tantum per primam, suppositum constituitur in esse. (f) Ad tertium. Quod dicit Doctor quod ideo potentia infinita non potest habere plures terminos adaequatos, puta intellectus, quia semper habet unum adaequatum in produci, et haec est bona responsio. Sed posito per impossibile, quod non habeat semper unum adaequatum in produci, an possit habere plures terminos vel plures productiones ejusdem rationis ? Dico, quod non, quia memoria fecunda sic est determinata ad hanc generationem, ut hanc, quod si, per impossibile, illa non esset, nullam aliam posset habere, ut patet subtiliter a Doctore et in q. 2. quodlib.