IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit non esse certo traditum, an ad formam calicis Spectent aliqua verba, post illa : Sanguinis mei, et periculosum esse hoc asserere, et minus discrete dictum oportere scire, quae praecisa verba sint de forma in quolibet Sacramento. Nam esto, certae sint formae, quaelibet verba earum non sunt ita certa et determinata, quin alia sufficiant. D. Thom. supr. art. 3. Capr. hic q. 1. a. 3. Sylv. v. Eucharistia 1. q. 6. et alii docent sequentia esse de substantia formae. Bonav. 8up. Albert. hic art. 7. Dur. q. 2. Aureol. q. 2. a. 4. Bassol. q. 1. a. 3. Rubion. q. 2. a. 3. negant. et bene, licet hoc non sit omnino certum.
De isto secundo articulo dico breviter, quod non est nobis traditum omnino certitudinaliter, an ad formam consecrationis sanguinis pertineant aliqua verba post illud : Sanguinis mei, vel an aliquod illorum sequentium usque illic : Hoc facile, etc. Ideo periculosum est hoc asserere, de quo sufficiens auctoritas non habetur: non est autem periculosum ignorare, quia videtur ignorantiam invincibilis.
(d) Ex hoc patet improbatio cujusdam dicti minus discreti, quod necesse est in quolibet Sacramento scire praecise, quae verba sunt de forma, ad hoc ut aliquis conferat Sacramentum. Istud enim manifeste falsum est, non solum in proposito, sed etiam in Baptismo, et Poenitentia et Sacramento Ordinis. Forte enim nullus est, qui sciat pro certo, nec Episcopus, nec ordinatus, quae sint praecisa verba ordinationis in Sacerdotem, et tamen non est dicendum, quod nullus est ordinatus in Sacerdotem in Ecclesia. Consimiliter diversi utuntur diversis verbis, in conferendo Sacramentum Poenitentiae, nec est certum de aliquibus verbis praecisis, quae sint illa; non tamen dicendum est, quod nullus absolvatur in Ecclesia.
Quod ergo erit consilium? Dico, quod Sacerdos intendens facere quod facit Ecclesia, legens distincte verba Canonis a principio usque ad finem, vere conficit; nec est tutum alicui se reputare valde peritum de scientia sua, et dicere : Volo uti praecise istis verbis pro consecratione sanguinis; sed securior est simplicitas : Volo ista verba proferre sub ea intentione, sub qua Christus instituit ea esse proferenda, ut quae ex Christi institutione sunt de forma, dico ut de forma, et quae ad reverentiam ad reverentiam.
Sed quid si ante omnia verba prolata contingeret mori Sacerdotem, numquid habendus esset sanguis tanquam vere consecratus? Dico hic, sicut in quodam casu superius praemisso, si quis Sacerdos inciperet sic loqui : Hoc est corpus meum, non praedicens verba praemissa totaliter, quod in omnibus talibus non est adorandum nisi sub conditione, si vere consecratum est. Et numquid iteranda sunt verba ? Dico, quod non absolute. Sed numquid sub conditione? Dico, quod hic non est talis necessitas sicut in Baptismo, quia ibi quando dubitatur de baptizatione, dubitatur de salute, ideo licitum est ibi quandoque sub conditione baptizare. Sed hic si probabiliter dubitatur in altero istorum casuum, an consecratio sit completa, nullum periculum salutis imminet, si non iteretur, nec absolute, nec sub conditione.
Quid ergo? Estne illa materia semper servanda? Dico quod non, quia putresceret, sed sacerdos post communionem, in sua missa potest illam materiam recipere, sub intentione conditionata tali, si istud est consecratum, recipio ut consecratum ; sed si non, non, sed ut tale, de quo est incertum: nec in hoc potest esse periculum, quia jejunus est ante perceptionem vini ablutionis, et si non est sanguis, quod percipit, non tamen facit irreverentiam corpori et sanguini jam perceptis, quia mox post sanguinem jam perceptum statim in altari percipimus purum vinum.