IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec littera continet aliquot dicta. Primum, portio superior stricte sumpta ex Augustino tantum respicit aeterna (de quo Doct. 2. d. 24. ubi docet esse in re ipsas potentias, ut in aeterna objecta tendunt), late sumpta respicit omnia, ut ordinata ad aeterna. Secundum, portio superior Christi primo modo non potest tristari, quia nequit habere nolitionem respectu Dei in se, quia talis nolitio est ipsi damnato impossibilis, de quo 2. d. 6. quaest, 1. et 4. dist. 50. quaest. 2. Tertium, portio superior Christi secundo modo non potuit tristari de carentia fruitionis in se, nec de peccato proprio, quia haec non habuit. Quartum, tristabatur portio superior secundo modo de peccatis aliorum, quia haec non fuerunt ei placentia, nec neutra.
Quantum (a) ad tertium articulum principalem, scilicet de tristitia, quae est de nolito a voluntate libera, non tantum ex carne, primo videndum est, de quibus tristabatur Christus secundum portionem superiorem. Ista enim dupliciter accipitur, uno modo stricte, ut respicit sola aeterna ; alio modo large, pro intellectu, ut judicat de quibuscumque secundum regulas aeternas, et voluntate ut vult, referendo ad aeterna. Hoc secundo modo loquitur Augustinus 12. de Trinitate. Primo modo non potest portio superior voluntatis ordinate tristari, quia talis tristitia sequitur ad nolle Deum in se, vel ad nolle aliquam perfectionem intrinsecam sibi inesse ; tale nolle adeo est inordinatum, quod forte est peccatum in Spiritum sanctum, sic vix peccant damnati. Si enim nolunt Deum esse justum, hoc tamen forte non absolute nolunt, sed quia nolunt effectum justitiae, scilicet punitionem quam sentiunt, hoc non pertinet ad portionem superiorem stricte sumptam.
Secundo modo loquendo de portione superiori, de tribus posset tristari talis portio. Primo, scilicet de carentia fruitionis respectu objecti aeterni ; secundo de peccato suo, vel alterius voluntatis ; tertio de aliis malis suo supposito disconvenientibus, vel aliis personis dilectis. Patet ordo, quia sicut superior portio large sumpta, primo vult suam fruitionem respectu Dei secundo justitiam quamcumque ad fruitionem ordinatam, et hoc in se vel in alio tertio vult secundum regulas aeternas bona media, et mmi ma sibi et aliis, in ordine ad maxima ; ita habet nolle respectu oppositorum, et tristitiam de illis, si accidunt.
Quoad primum istorum, anima Christi non tristabatur, quia non fruitio, vel non perfectio ejus, quae fuit nolita, non evenit in morte, quia non fuit cognitum, ut per illud, quo meruit alios fini conjungi, ipse minus fini conjungeretur.
Quantum ad secundum, de peccato proprio non tristabatur, quia nullum habuit, sed de alieno, puta de peccato infidelitatis discipulorum dubitantium, et de incredulitate et crudelitate Judaeorum persequentium ipsum. Unde Ambrosius super Lucam, et ponitur in littera : Doles Domine, non tua vulnera, sed mea, id est, tristaris de meis peccatis naturam meam vulnerantibus, non de tuis.
Quoad ista duo (b) prima objecta, fruitionem scilicet et justitiam, non oportet distinguere inter portionem superiorem et inferiorem ; sicut enim inferior intellectus potest habere illa pro objectis, ita et voluntas inferior. De quibusdam tamen non tristabatur, sicut superior, quia non eveniebant nolita, et de quibusdam evenientibus tristabatur, ut de peccatis, quia sic erant nolita ; cum enim esset recta, neque placuerunt, neque neutra fuerunt sibi peccata peccantium, si erant sibi ostensa, ut mala.