Secundum opera etc.. Hic agit de tribulatione et poena eorum. Et primo ipsam poenam tangit; secundo poenae aequitatem, ibi, secundum opera eorum; tertio ejus perpetuitatem, ibi, quoniam non intellexerunt. Duplex culpa posita est. Una exterior quae est oris, alia interior quae est cordis. Et ideo dicit quantum ad primum, da illis secundum opera eorum. Psal. 61: reddes unicuique juxta opera sua. Da, accipitur praenunciative, idest dabis; vel conformando se justitiae divinae. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Vel ut referatur hoc ad christum. Tu domine pater, da illis secundum opera eorum: quasi dicat: ex passione mea sequitur utilitas; sed, tu da illis, scilicet peccatoribus non secundum fructum, sed secundum eorum intentionem quae fuit mala. Joan. 3: erant autem eorum mala opera. Quantum ad secundum dicit, et secundum nequitiam adinventionum, ipsorum. Adinventiones sunt viae excogitatae ad nocendum et peccandum. Et hi gravius puniuntur a deo, sed poena aequa eis debetur. Hic ita procedit littera: unde dicit, secundum opera manuum eorum tribue illis, quia scilicet non coacti, sed sua prava voluntate peccaverunt. Unde opera eorum sunt opera manuum eorum. Secundum quod refertur ad christum, sic dicit, secundum opera manuum eorum etc. Quia Judaei etsi christum manu sua non crucifixerunt, tamen et lingua et manu hoc scelus operati sunt, quia per suam potestatem factum est; unde dicit, redde retributionem eorum ipsis, ut scilicet sicut ipsi mala intentione hoc fecerunt, ita tu eis mala retribuas. Matth. 7: mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.