CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De probatione per signum, quod sapientia non sit prudentia.
Propter ea autem quae dicta sunt, Anaxagoram Italicum Philosophum, et. Thaletem Milesium, et similes eis Philosophos sapientes quidem esse dicimus : prudentes autem non dicimus, eo quod vidimus eos ignorare conferentia sibiipsis et negligere. Superflua autem et inutilia ad vitam hominis, quae tamen admirabilia sunt et difficilia ad sciendum et intelligibilia, videmus eos optime scire et multam coram illis impendere, quae multi inutilia reputant, eo quod ad hominis vitam non conferunt : nihil autem bonum reputant nisi conferens. Prudentia autem circa humana bona est per nos operabilia, de quibus etiam est consiliari : quam prudentiam Anaxagoras et Thales non habuerunt : propter quod ab uno eorum admirabilibus intendenti, cum post inuitum tempus ad sua reverteretur, et omnia invenisset inculta et instructa, et quaereretur quare sic sua neglexisset, respondit inconveniens : " Si haec valerent, ego non valerem, " intendens quod si prudcntialibus intendisset, a sapientialibus animum revocasset, et sic admirabilium non haberet notitiam. Prudentia enim circa consiliabilia est : et hoc opus quod dicimus bene consiliari, maxime prudentis est. Nullus autem consiliatur de impossibilibus aliter habere, neque de his consiliatur quae non possunt referri ad aliquem finem. Diximus enim in tertio, quod de fine nullus consiliatur : et si etiam possunt referri ad finem de quibus est consilium, oportet quod ille finis sit operabile bonum. Haec autem omnia in antecedentibus probata sunt. Si autem prudentis est consiliari, sequitur quod simpliciter et universaliter bonus consiliator est, qui secundum rationem consiliativam conjectativus est optimi inter ea quae operabilia sunt ab homine. Sapientia vero de nobilissimis est impossibilibus aliter habere, quorum nullus est finis, et non sunt operabilia homini. Sapientia igitur prudentia non est.