In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Hi sunt, " scilicet, virgines, " qui cum mulieribus non sunt coinquinati, " turpi opere : " virgines enim sunt, " scilicet mente. Haymo : " Non polluti cum mulieribus mente et corpore. "
" Hi sequuntur Agnum, " id est, imitantur. Haymo : " Sequi Christum, est imitari ipsum. "
" Quocumque ierit, " in quacumque via : sive enim vadat ad viam praeceptorum, hi sequuntur : sive ad viam consiliorum, hi sequuntur. Bernardus : " Sequuntur ad redemptionem, sicut omnes :
sequuntur ad praecepta, sicut plures : sequuntur ad consilia, sicut pauci, quia pauci virginitatem servant. "
" Hi empti sunt, " id est, quadam praerogativa ab aliis separati, sicut primitiae eliguntur ex fructibus, vel ex multo grege eligitur agnus. Unde, " Hi empti sunt ex hominibus. " Non dicit simpliciter, empti : quia de caeteris meliores sunt electi. Ergo, " Hi empti sunt, " scilicet, sanguine Christi sui, ad hoc ut essent " primitiae ex hominibus, " id est, electi ex omnibus hominibus ad modum primitiarum, id est, ut tamquam primitiae offerentur " Deo, " id est, Patri. Nota, quod dicit, empti, et non redempti. Nam illi proprie dicuntur empti, qui baptismalem innocentiam servaverunt : redempti vero, qui. a peccatis per paenitentiam redierunt. De primo dicitur, I ad Corinth. VI, 20 : Empti estis, etc. De secundis, I Petri, I, 18 : Non corruptibilibus, etc.
" Et Agno, " id est, Filio.
Sed quaeritur, Quare non dicit: Spiritui sancto, cura sit tribus honor unus? Responsio. Spiritus sanctus est nexus et amor Patris et Filii: et ideo illis simul positis necessario intelligitur Spiritus sanctus.
" Et in ore eorum non est inventum mendacium, etc. "
Hic commendantur virgines quantum ad incorruptionem oris. Sed contra : Psal. cxv, 11 : Omnis homo mendax. Responsio. Sicut dicit inferius, in his invenitur in quibus manet : in habentibus autem charitatem finaliter manet : quia, I Petri, IV, 8 : Charitas operit multitudinem peccatorum. Aliter, Haymo : " Omnis homo quantum est de se, mendax est : in quantum est ex Deo, verax est. "
" Sine macula enim sunt ante thronum Dei, " id est, ante Deum judicem : quod dicitur magis de eis quam de aliis, quia quamvis electi sint sine macula, comparatione tamen aliorum soli virgines carne et mente dicuntur sine macula,
" Et vidi alterum Angelum volantem per medium caeli. "
Supra descripsit exercitum Agni, hic introducuntur praecones vocantes ad partem Agni.
Et dividitur haec pars in duas. In prima, ponitur praeconum clamor. In secunda, clamoris ratio, ibi, v. 14 : " Et vidi, et ecce nubem candidam, etc. "
In prima dicuntur duo. Primo, introducuntur praecones revocantes a parte draconis. Secundo, vocantes ad partem Agni, ibi, v. 13 : " Et audivi vocem. "
Quia vero praecones draconis clamaverunt tria, scilicet, ut bestia adoraretur, ut Geret imago bestiae, ut character ejus reciperetur : ideo contra haec tria triplex ordo Praedicatorum introducitur. Et dividitur haec pars in tres. Primi praedicant ne adoretur bestia : secundi, ne imago bestiae fiat, ibi, v. 8 : " Et alius Angelus : " tertii, ne quis characterem bestiae recipiat, ibi, v. 9 : " Et tertius Angelus. " Primi describuntur primo a vita activa et contemplativa : secundo, ab officio et doctrina, ibi, " Habentem Evangelium aeternum. "