CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad quartam quaestionem qusa est prima secundae partis, constat ex quaestione praecedenti, simul stare unitatem essentiae cum trinitate personarum. Hoc tamen ulterius declarat, et praemittens naturam et suppositum non se habere, sicut universale et singulare, nec sicut quo et quod, probat essentiam divinam esse communicabilem quatuor rationibus. Prima, quia id convenit naturae creatae. Secunda, est perfectio simpliciter ; ergo compossibilis omni supposito. Tertia, non obstat suppositum quod est ei idem realiter, esse incommunicabile. Quarta, anima rationalis sine sui extensione vel distinctione, quia aliquo modo illimitata, potest perficere plures partes materiae ; ergo seclusa imperfectione, potest essentia divina illimitata dare esse divinum pluribus sine sui divisione.
Ad primam quaestionem (a) dico, quod simul stant unitas essentiae et pluralitas personarum, quod apparet ex solutione quaestionis praecedentis, quia simul est ibi pluralitas cum ista unitate.
Ad hoc autem aliqualiter declarandum, notandum est quod sicut repugnantia repugnant ex suis propriis rationibus, ita non repugnantia sunt compossibilia ex propriis rationibus.
Ad videndum autem istam compossibilitatem, videnda est ratio extremorum, scilicet naturae et suppositi. Ubi notandum (b), quod natura non se habet ad suppositum sicut universale ad singulare, quia in accidentibus invenitur singularitas sine ratione suppositi, in substantia etiam; nostra enim natura atoma assumpta est a Verbo, secundum Damascenum, non tamen suppositum nostrae naturae, neque se habet natura ad suppositum, sicut quo ad quod. Nam cuicumque quo correspondet proprium quod vel quis, et ita sicut natura est quo, ita habet proprium quod vel quis, quod non contrahitur ad suppositum, et sicut suppositum est quod vel quis, ita habet suum quo proprium quo subsistit, et tamen suppositum concomitanter denecessitate est singulare,et etiam non potest esse quo respectu alterius, quia est subsistens, non potens esse actus alicujus subsistentis. Consistit ergo ratio suppositi in duplici incommunicabilitate.
Ubi sciendum (c), quod communicabile dicitur aliquid vel per identitatem, ita quod illud cui communicatur sit ipsum, vel per informationem, ita quod illud cui cominimicatur sit ipso, non ipsum. Primo modo universale communicatur singulari, et secundo modo forma materiae. Natura igitur quaecumque, et quantum est ex se et de ratione naturae, est communicabilis utroque modo, videlicet pluribus suppositis quorum quodlibet sit ipsum, et etiam ut quo tanquam forma qua singulare vel suppositum sit ens quidditative vel habens naturam. Suppositum autem est incommunicabile duplici incommunicabilitate sibi opposita.
Ex his declaratur (d) propositum, et primo sic : Natura quaecumque est communicabilis pluribus per identitatem; igitur natura divina est communicabilis. Hoc etiam patet ex quaestione praeposita. Non est autem divisibilis, ex quaestione de unitate Dei, igitur communicabiliter sine divisione.
Hoc etiam arguitur (e) sic : Natura divina et quidquid inest naturae ut natura est, est perfectio simpliciter ; omnis perfectio simpliciter est communicabilis pluribus, ergo, etc. Minorem probo, perfectio simpliciter est quae melius est ipsum esse quam non ipsum. Ansel mus Monol. cap. 15. quod sic intelligitur, quod perfectio simpliciter est melius, quocumque sibi incompossibili in quolibet supposito absolute considerato, hoc est, non determinando in qua natura sit illud subsistens. Sed si natura divina determinaret se ad subsistentiam incommunicabilem, ipsa in nullo esset melior quocumque sibi incompossibili, nisi in illa subsistentia ad quam se determinaret, quia cuilibet alii subsistentiae esset incompossibilis ; igitur non esset perfectio simpliciter.
Item perfectio simpliciter est, quantum est ex se, quolibet sibi incompossibili, melior cuilibet supposito absolute sumpto, seeundum rationem suppositi: natura divina non est sic melior ex hypothesi: igitur, etc. Minorem probo, ipsa ex se determinat sibi unicam subsistentiam; igitur ipsa in se est incommunicabilis cuilibet alteri subsistentiae etiam praecise acceptae ut est subsistentia altera, non considerando scilicet quod sit in altera natura et ultra: igitur ipsa ex se non est melior alteri ut est altera subsistentia. Probatur prima consequentia, quia sicut ex se determinat sibi unicum, ita repugnat sibi quodlibet alterum incompossibile illi: ex hypothesi, natura divina determinat sic, non tantum subsistentiam qua sit in una natura, quia cum hoc staret trinitas , sed subsistentiam hanc unicam, et ut hanc in ratione subsistentiae , non concernendo tantum, quia in hac natura.
Secunda consequentia probatur, quia sicut est incompossibile huic, ita non est melius huic quam quodcumque sibi incompossibile.
Hoc etiam (f) arguitur ex parte rationis suppositi. Quia enim suppositum de ratione sui est incommunicabile simpliciter, et ideo ratio suppositi non est perfectio simpliciter, modo praedicto, non oportet illam rationem includere quamlibet rationem entis per identitatem, et ita potest stare alia ratio distincta suppositi. Si
autem possunt stare duae rationes distinctae suppositi: igitur et duo supposita distincta etiam sine divisione naturae, ergo, etc.
Hoc propositum quarto (g) declaratur ex infinitate, quae est conditio naturae, et hoc sic : Forma, quae est aliquo modo illimitata in perficiendo materiam sine sui distinctione et extensione qualicumque, potest perficere plures partes materiae. Exemplum, anima intellectiva, quae non est limitata ad perficiendum hanc partem corporis organici sine sui divisione et extensione qualicumque, vel per se vel per accidens potest perficere aliam partem corporis organici. Ista enim proprietas, videlicet quod forma non distinguatur et tamen perficiat plures partes corporis vel materiae, non competit animae ratione imperfectionis, quia ipsa ponitur forma perfectissima inter omnes formas naturales, omnes autem aliae imperfectiores carent isto gradu in perficiendo. Omnes enim limitantur ad perficiendum, nec perficiunt plures partes materiae sine extensione per accidens. Ex hoc arguo sic : Si talis unitas sit cum pluralitate, et non ex imperfectione illius quod est unum: igitur subtracto omni eo quod est imperfectionis ex utraque parte, potest stare perfecta unitas cum pluralitate, sed quod anima perficiat materiam, hoc est imperfectionis in ea: quod etiam illa plura perfecta sint partes ejusdem totius, hoc etiam est imperfectionis.
Si igitur tollatur ab anima, hoc quod est perficere materiam, et a
pluribus illis distinctis, hoc quod est esse partes unius totius , remanebit forma habens perfectam unitatem, sed non informans materiam, sed dans totale esse, et hoc pluribus distinctis, quae non erunt partes unius totius, sed erunt per se subsistentes, et tunc erit una natura dans totale esse pluribus suppositis distinctis: ergo essentia divina quae est penitus illimitata, a qua aufertur quidquid est imperfectionis, potest dare totale esse pluribus suppositis distinctis.