IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Ex hoc patet improbatio cujusdam dicti, etc. Hic carpitur Doctor a Soto, quod laxa haec sit licentia ignorandi, quae sit forma Sacramenti, neque sit valde tuta, cum Ecclesia praescriptis formis Sacramentorum utatur, quamvis licitum sit verbum aliud pro alio aequivalens usurpare, tamen non licet liberius rem extendere, quia non est pium credere, quod Christus, ac subinde Apostoli, in re tam necessaria, quam sit materia et forma Sacramentorum, Ecclesiam tam ancipitem et perplexam reliquerint. Haec increpatio non tangit sensum Doctoris verum et Catholicum ; aliud enim est nescire formam sufficientem Sacramenti, et nescire quae verba formae, aut quae materia in quavis dispositione sit essentialis praecise, eaque discernere a non essentialibus et adjectis. Illud sciri et necessario supponit Doctor supra : Non dubito, inquit. quin nostra forma sit certa secundunit auctoritatem illam Innocentii, etc. et de utraque forma tanquam certa disserit Doctor in hoc articulo: et infra dicit Sacerdotem debere proferre formam in sensu Ecclesiae et Christi, quae essentialia sunt, ut essentialia, quae ob reverentiam, ad reverentiam.
Alioquin certe, ut dubitatione caret, habens et debens habere intentionem Christi et Ecclesiae, nequit illam habere, neque applicare materiam et formam Sacramenti, nisi sciat haec esse materiam et formam, quae instituit Christus, et quibus utitur Ecclesia. Unde Doctor infra dist. 13. quaest. 2. sig. Ad quaestionem, ,etc. loquens de requisitis ad posse consecrare, dicit : Loquendo de posse simpliciter, nihili requiritur ultra materiam debitam, de qua dictum est in fine distinctionis 11. nisi minister debitus, ad quem requiruntur trem conditiones, scilicet quod sit Sacerdos, quod possit proferre verba consecrationis, et quod possit habere intentionem debitam sciendi, scilicet quod intendit Ecclesia, facere, etc. alius textus habet melius faciendi, sed perinde est, quia nisi sciat, neque intendit servata proportione. Casus ergo, ad quem reducit praefatus auctor disserlationem, non est praesens, quem exprimit Doctor, cujus resolutio certa est ac de fide, nempe non requiri ad valorem Sacramenti, ut minister sciat praecise haec ut illa verba formae esse practica et essentialia, ut discernuntur ab aliis, quia idiotae valide conficiunt Sacramentum, quamvis hoc discrimen nesciant, et inter ipsos Doctores circa verba essentialia formae decerlatur, perinde ac de materia, ut pervium est, cum qua discrepantia opinionum nemini dubium est, quin forma et materia, quae est in usu Ecclesiae, sint certa ; recte ergo stat Sacramentum valide fieri, et debitam formam et materiam applicari, stante illa ignorantia discernendi inter essentialia aliqua et alia adjecta. Recte proinde Doctor admonet talem scientiam non requiri ad valorem Sacramenti in ministro, licet requiratur in eo scientia, qua cognoscat hanc formam esse, quam adhibet, sicut et materiam, quia sine hac scientia nequit stare intentio efficax, et requisita sine priori stare potest, imo nihil facit ad Sacramenti completionem.
Recte etiam monet Doctor de propria scientia non esse praesumendum, sed ad securitatem magis facere simpliciter tenere usum et regulam universalem Ecclesiae, nam alioquin, si quis limilaret inlentionem suam ad certa verba tanquam essentialia, non praeeunte Ecclesiae declaralione, forte committeret se periculo nullilalis ex defectu debitae intentionis, quia intentio determinatis verbis ligata, quae forte in re non perficiunt sensum essentialem formae, non esset sufficiens, nisi universalis intentio salvaretur faciendi Sacramenti, et utendi forma in sensu Ecclesiae.
Recte praeterea Doctor instruit, quomodo quis se habere debeat in illo casu, quo Sacerdos moreretur antequam finiret verba integra formae, dicens non esse necessarium iterare formam absolute aut conditionale, quia licet in Baptismo fiat talis iteratio Sacramenti sub conditione, hoc ideo contingit, quia necessitas Baptismi id exigit; in proposito autem non est talis necessitas, neque periculum imminet nisi iteretur. Dices, saltem id exigit praeceptum consecrandi integre utramque speciem, quia si prior calix est consecratus, superfluit secunda consecratio alterius calicis, quod si non est consecratus, magis congruit consecrare illum calicem, qui jam est oblatus et dispositus per priores benedictiones et orationes, quam iis omissis alium de novo consecrare ; ergo sufficit hoc motivum, ut sub conditione consecretur, repetendo formam, et alia propria verba : Similiter et calicem, etc.
Respondetur hunc modum non improbari a Doctore simpliciter, asserit tamen posse omitti. Et ad rationem dubitandi respondetur non superfluere consecrationem alterius calicis, quia ad complementum sacrificii fit, quod ab alio est inchoatum, et debet constare partibus certis, de quibus non subsit dubium ? Quod vero alius calix consecretur, facit ad hoc praeceptum non proferendi formam nulliter, aut super materia dubia seclusa necessitate, hic autem non est necessitas; unde sicut baptismum, aut formam ejus iterans sub conditione sine necessitate, est sacrilegus, et gravissime peccat, eodem modo hic peccatum videtur esse, si quis proferat verba consecrationis super calice, de quo dubitatur, an sit consecratus, cum alia materia suppetat: quod si autem non suppeteret, tunc ex praecepto integrandi sacrificium, idem ipse calix esset consecrandus denuo, adhibita conditione, sequenda in praxi regula ordinarii in hoc casu.