IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Quantum ad tertium articulum, etc. Dicit Doctor primo, quod portio superior voluntatis potest dupliciter accipi, secundum Augustinum 13. de Trinit. cap. 2. 4. et ii. proprie, scilicet et large, nam portio superior intellectus proprie sumpta respicit tantum aeterna, sive praecise increata, et talis portio in intellectu non est aliqua vis distincta aliquo modo ex natura rei ab ipso intellectu, ut patet in 2. dist. 24. sed ipse intellectus dicitur praecise portio superior actualis, pro quanto actu stat in cognitione aeternorum ; et habitualis, pro quanto est aptus natus cognoscere aeterna in se. Sed portio superior intellectus large sumpta respicit temporalia secundum regulas aeternas, sive in ordine ad aeterna, sicut cognoscit et judicat proximum esse diligendum in ordine ad Deum ; sed portio inferior intellectus praecise respicit temporalia in se. Pariformiter dicendum est de portione voluntatis, nam portio superior voluntatis proprie sumpta est, qua voluntas vult aeterna in se, puta diligendo Deum in se, sive fruendo eo ; et portio superior large sumpta est, qua vult temporalia in ordine ad aeterna, ut cum diligit, vel proximum in ordine ad Deum ; et portio inferior voluntatis est, qua vult temporalia, non ordinando ea ad ultimum finem.
Hoc praemisso, ponit duas conclusiones principales. Prima est de portione superiori voluntatis proprie sumpta; secunda est de portione superiori large sumpta.
De prima dicit, quod nulla voluntas secundum talem portionem potest ordinate tristari patet, quia ex quo talis portio superior respicit Deum in se, sive perfectionem divinam, si posset tristari de ipso Deo, vel de perfectione divina, hoc esset, quia posset nolle Deum in se, vel ejus perfectionem, et talis nolitio est inordinatissima, imo forte videtur impossibile, etiam loquendo de nolitione inordinata, et de hoc vide quod dicit Doctor in 2. dist. 6. quaest. et 43. Imo nec damnati possunt nolle immediate aliquam perfectionem in Deo, puta justitiam Dei, licet possent nolle effectum justitiae punitivae, sed nolitio talis effectus non pertinet ad portionem superiorem stricte sumptam, cum sit immediate circa agens temporale, scilicet circa effectum justitiae Dei. Portio ergo superior stricte sumpta voluntatis animae Christi non potuit de aliquo tristari, nam secundum talem portionem ab instanti suae creationis summe fruebatur Deitate, et fuit perfectissime beata, ut supra patuit dist. 13. et infra patebit dist. 8.
Secunda conclusio principalis in isto articulo est de portione superiori large sumpta voluntatis animae Christi, et habet tres conclusiones, quarum prima est, quod voluntas animae Christi potuit tristari de carentia fruitionis respectu objecti aeterni. Secunda est, quod potuit tristari de peccato suo, vel alterius voluntatis. Tertia est, quod potuit tristari de malis disconvenientibus personae propriae, vel aliis personis dilectis.
Prima hujus patet, quia sicut portio superior large sumpta primo vult suam fruitionem respectu Dei, sive in ordine ad Deum, ita recte potest nolle oppositum fruitionis Dei, et per consequens potuit tristari de carentia fruitionis Dei. Similiter secundum talem portionem potuit recte velle fruitionem aliorum praedestinatorum respectu Dei, scilicet volendo illam in ordine ad Deum, et per consequens recte potuit nolle carentiam talis fruitionis, et sic recte tristari de tali carentia sic nolita, et tamen posita sibi praevisa.
Secunda conclusio patet, quia voluntas secundum talem portionem potest ordinate velle justitiam quamcumque, id est, opera meritoria ordinata ad illam fruitionem,et non tantum ordinate potest velle illam in se habere, sed etiam ordinate potest velle alias personas illas habere, imo ienetur sic velle, ut infra patebit dist. 28. et 29. ergo recte potest nolle opposita talium operum, quae sunt peccata, quae proprie opponuntur operibus justitiae, cum peccatum sit carentia justitiae actualis quae deberet inesse actui, ut patet in 2. dist. 34. 35. 36. et 37. ergo talis voluntas potest ordinate tristari de peccato sic nolito, et tamen praeviso posito, et non tantum de peccato proprio, sed de peccato cujuscumque alterius.
Tertia conclusio patet, quia talis voluntas secundum regulas aeternas potest ordinate velle sibi et aliis bona media, et minima in ordine ad maxima. Potest enim ordinate velle salutem corporis, et etiam bona temporalia in ordine ad bona aeterna, et per consequens potest etiam ordinate nolle opposita, et sic ordinate tristari de eventu oppositi noliti ; et istae tres conclusiones sunt tantum de possibili. Et inferuntur aliae tres conclusiones de facto : Prima est, quod voluntas animae Christi secundum portionem superiorem large sumptam, nunquam fuit tristata de carentia proprie fruitionis respectu Dei, quia nunquam caruit illa etiam in morte ; nec similiter fuit tristata de carentia fruitionis ultimate respectu aliorum praedestinatorum, quia nullus post mortem caruit illa.
Secunda conclusio : Voluntas animae Christi secundum talem portionem large sumptam nunquam fuit tristata de peccato proprio, quia nullum habuit, sed bene ordinate fuit tristata de peccatis aliorum, quia ordinate nolebat illa esse, ut supra patuit unde Ambrosius super Lucam: Doles Domine, non tua vulnera, sed mea, id est, tristaris de meis peccatis naturam meam vulnerantibus, non de tuis.
Sed hic est dubium, quia cum nulli meruerit nisi quia actu voluntatis suae passionem suam ad ipsum retulit, sive pro illo obtulit passionem ; cum ergo magis voluerit innocentiam discipulorum quam aliorum, aliter non fuisset magis tristatus de peccatis discipulorum quam aliorum, quare non meruit illos praeservari a peccato sic nolito ? Confirmatur, quia ex quo meruit eis resurgere ab illo peccato, quare etiam non potuit eos praeservare.
Respondeo praemittendo aliqua : Primo, quod intellectus animae Christi novit simpliciter omnia, ut supra patuit dist. 14. Secundo, quod voluntas animae Christi fuit simpliciter in omnibus conformis voluntati divinae, aliter peccasset. Tertio, quod licet passio oblata fuisset sufficiens non tantum quoad deletionem omnium peccatorum, sed etiam quoad praeservationem a lapsu, ut patet de Virgine gloriosa, quae merito passionis Filii sui fuit praeservata, etiam a peccato
originali, tamen illa passio eo modo fuit oblata et fuit meritoria, quo a voluntate divina fuit acceptata, et quia non fuit acceptata a voluntate divina, ut esset praeservativa ab omni peccato, et specialiter a peccato infidelitatis discipulorum, ideo voluntas animae Christi non obtulit eam efficaciter pro tali praeservatione, quia etiam fuit acceptata ut esset meritoria multis, quoad hoc ut resurgerent a lapsu, sic etiam voluntas animae Christi efficaciter obtulit, et sic patet responsio ad rationes illas; sed de sufficientia et efficacia passionis Christi, scilicet qualiter fuit sufficiens pro omnibus et pro quibus, et pro quibus fuit efficaciter oblata, vide infra dist. 19. art. 1. et 2.
(b) Quoad ista duo prima objecta, etc. Nam si intellectus judicat tantum de operibus justitiae sistendo ibi, ut cum judicat de actibus virtutum moralium praecise secundum regulas traditas a Philosophis, tunc dicitur portio inferior, quia, ut sic, non judicat illa, ut referibilia ad aeterna ; et similiter voluntas volens illa eo modo, quo intellectus judicat, dicitur portio inferior. Hoc idem dico de fruitione, prout in se consideratur, et non prout refertur ad Deum. Et addit quod portio superior voluntatis large sumpta, de quibusdam non tristabatur, scilicet de carentia fruitionis, quia talis non eveniebat, et per consequens, nec secundum portionem inferiorem tristabatur de tali carentia, quia talis nullo modo eveniebat. De quibusdam etiam tristabatur secundum portionem superiorem large sumptam, scilicet de peccatis aliorum, quae opponuntur operibus justitiae, quia multa talia eveniebant: sic similiter de illis tristabatur secundum portionem superiorem.