Utrum deus sit nominabilis.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod deus non sit nominabilis, per id quod dicit dionysius de deo loquens: omnibus autem universaliter incomprehensibilis est, et neque sensus ejus est, neque phantasma, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia.
Hoc etiam videtur per hoc quod dicit philosophus Lib. De causis: causa prima superior est narratione, et deficiunt linguae a narratione ejus.
Item, omne nomen est signum alicujus formae existentis in anima, secundum philosophum.
Sed, sicut dicit Augustinus, deus, qui omnem formam subterfugit, intellectui pervius esse non potest. Ergo videtur quod nullo nomine possit nominari.
Praeterea, si nominatur, aut nominatur per nomen, aut per pronomen, aut per verbum, aut per participium. Sed non potest nominari per nomen, cum omne nomen significet substantiam cum qualitate; in deo autem nulla est compositio substantiae et qualitatis; nec per verbum, nec per participium, quae tempus consignificant, quod a deo longe est; nec per pronomen, cum pronominis significatio determinetur per demonstrationem vel relationem; demonstratio autem fit mediantibus accidentibus, quae in deo non sunt, et relatio est antedictae rei recordatio, et sic per relationem significari non potest, nisi aliquid aliud praesupponatur vel praenominetur. Ergo videtur quod nullo modo possit nominari.
Contra, in Psal. 67, 5, dicitur: dominus nomen illi; et Exod. 3: si quaesierint nomen meum etc..
Praeterea, omne quod cognoscitur, potest etiam voce significari. Sed nos aliquo modo cognoscimus deum vel per fidem vel per naturalem cognitionem.
Ergo possumus eum nominare.
Respondeo dicendum, quod cum voces sint signa intellectuum, secundum philosophum, idem judicium est de cognitione rei et nominatione ejus. Unde sicut deum imperfecte cognoscimus, ita etiam imperfecte nominamus, quasi balbutiendo, ut dicit Gregorius.
Ipse autem solus seipsum comprehendit; et ideo ipse solus seipsum perfecte nominavit, ut ita dicam, verbum coaequale sibi generando.
Ad primum igitur dicendum, quod omnes auctoritates quae dicunt deum esse innominabilem, intendunt dicere, quod nullum nomen exprimit perfecte ipsum deum: quod significatur in verbis philosophi, qui dicit, quod linguae deficiunt a narratione ejus; et quod alibi dicit: causa prima superior est omni narratione, et supra omne id quod nominatur.
Ad secundum dicendum, quod si Augustinus intelligat de forma corporali, sic planum est quod deus non habet formam corporalem, nec oportet quod omne quod nominatur, formam corporalem habeat. Si autem intelligat de forma absolute, tunc dicitur omnem formam subterfugere, non quia ipse in se non sit vere forma, cum ipse sit purus actus et simplex et prima forma, secundum boetium, sed quia quamcumque formam intellectus concipiat, deus subterfugiat illam sui eminentia. Si enim intellectus noster apprehendit sapientiam, ipse deus in sapientia sua excedit omnem sapientiam a nobis intellectam. Et ideo concludit quod non est pervius nostro intellectui, ita quod in ipsum ire perfecte comprehendendo possit.
Propter quod etiam dionysius dicit, quod quidquid de ipso affirmamus, potest etiam de ipso negari: quia sibi non competit secundum hoc quod nos intelligimus et nomine significamus, sed excellentius.
Ad tertium dicendum, quod potest significari et nomine et pronomine et verbo et participio.
Cum enim dicitur, quod nomen significat substantiam cum qualitate, non intelligitur qualitas et substantia proprie, secundum quod logicus accipit praedicamenta distinguens. Sed grammaticus accipit substantiam quantum ad modum significandi, et similiter qualitatem; et ideo, quia illud quod significatur per nomen significatur ut aliquid subsistens, secundum quod de eo potest aliquid praedicari, quamvis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo dicit, quod significat substantiam, ad differentiam verbi, quod non significat ut aliquid subsistens. Et quia in quolibet nomine est considerare id a quo imponitur nomen, quod est quasi principium innotescendi, ideo quantum ad hoc habet modum qualitatis, secundum quod qualitas vel forma est principium cognoscendi rem. Unde, secundum philosophum, uno modo forma substantialis qualitas dicitur. Nec refert quantum ad significationem nominis, utrum principium innotescendi sit idem re cum eo quod nomine significatur, ut in abstractis, vel diversum, ut in hoc nomine homo.
Et quia deus seipso cognoscitur, ideo potest significari per nomen quod habeat qualitatem quantum ad rationem a qua nomen imponitur, et substantiam quantum ad id cui imponitur. Similiter dicendum est de pronomine, quod etiam per pronomen significari potest, ut habetur Exod. 3, 14: ego sum qui sum. Et quamvis non possit demonstrari quantum ad sensum, tamen potest demonstrari quantum ad intellectum, secundum id quod intellectus de ipso apprehendere potest. Potest etiam significari per pronomen relativum, cum ponatur ipsum significari per nomen quod relativum referre potest. Similiter etiam per verbum vel participium potest significari, ut cum dicitur, quod ipse est intelligens vel potens vel hujusmodi. Et tamen verba et participia dicta de ipso non significant aliquid temporale in ipso.
Sed verum est quod quantum ad modum significandi quo tempus significant, deficiunt a repraesentatione ipsius.