Quoniam non intellexerunt opera domini, opera manuum ejus etc.. Supra praemisit Psalmista poenam debitam malis, et ejus aequitatem; hic consequenter ponit hujus poenae perpetuitatem: et facit duo in isto versu. Primo tangit poenae irreparabilitatem; secundo causam. Sciendum est autem, quod homo frequenter peccat, et ex hoc incurrit reatum poenae; sed quoniam per multa opera divinae justitiae homo provocatur ad timorem, et per opera misericordiae provocatur ad spem, quandoque convertitur ad poenitentiam et sanatur; sed si in consuetudine induretur in peccato, et intellectum perdit, non est spes salutis. Job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Isa. 6: excaeca cor populi hujus etc.. Et ideo pro causa poenae irreparabilis praemittit carentiam intellectus.
Notandum est, quod non omne opus est opus manuum, sed exteriora: quaedam etiam sunt interiora opera. Ita in deo quaedam sunt spiritualia quae operatur in nobis. Isa. 26: omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Quaedam corporalia ut caeli. Ita etiam christi spiritualia sunt opera, salus fidelium: corporalia vero sunt miracula.
Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo dicit, quia non intellexerunt opera domini, scilicet spiritualia, et opera manuum ejus, scilicet corporalia, destrues illos, et ita destrues quod non aedificabis. Et refertur hoc ad duplicem destructionem: scilicet spiritualem; quia destructi per casum a fide, et non a notitia dei. Ps. 58: disperge illos in virtute tua, et depone eos etc.. Sed tamen isti qui sic sunt destructi, aliquando reaedificantur, sicut Petrus; et sic etiam isti reaedificantur, vel reaedificabuntur usque ad finem mundi. Rom. 11: caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus erit. Vel refertur ad corporalem destructionem: quia destructi per Romanos nunquam reaedificati sunt, nec unquam reaedificabuntur: vel destructi per Babylones et relevati per Persas: vel destructi per Antiochum et relevati per Romanos; sed per Romanos ita tandem destructi, quod nunquam reaedificati sunt.