CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia sapientiae et prudentiae quae penes hoc accipitur, quod sapientia universalium tantum est, prudentia vero etiam particularium.
Adhuc autem prudentia non solum universalium est, sed oportet prudentiam etiam singularia cognoscere in quibus est actus. Prudentia enim activa est: actio autem circa singularia : quia in singularibus est, hoc est, circumstantiis circumstantibus negotia et operationes huma- nas. Quod autem haec duo prudentiae sint, ex hoc probatur quod saepe videmus ea divisa esse. Quidam enim sunt rationes operabilium non scientes, et tamen magis activi sunt in prudentialibus. magis in alii experti sunt. Expertus autem circa aliena, vel magis cautus vel directius operans efficitur circa propria, quamvis ignoret communes regulas operabilium. Verbi gratia, si enim aliquis sciat in universali, quoniam leves carnes et bene digestibiles sunt sanae, ignoret autem in particulari quae vel quales carnes leves sint, ex tali universalium scientia non perficiet sanitatem. Si vero sciat, quoniam talium volatilium carnes leves sint, et sic vel sic bene praeparatae digestibiles, ex hac experientia sanitatem perficiet. Similiter autem est in prudentia. Prudentia enim activa est sicut et medicina : propter quod oportet ambas habere in prudentia, scilicet universalium et singularium cognitiones, si perfecta debeat esse prudentia : vel si altera desit, et operari debeat, magis oportet habere singularium cognitionem : quia sine hac nihil operari potest. Cum autem ambae sint in prudentia, una erit architectonica,hoc est,princeps et ordinativa alterius : altera autem usualis et ordinata. Quae enim circa universalia est, theorica et architectonica est : quae vero circa singularia, usualis est et practica.