In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : . " Et vidi alterum Angelum. " Glossa, id est, Praedicatores. Nota : In hoc quod Angelus interpretatur missus, intelligitur ejus humilitas. Item, intelligitur missus ab aliquo, in quo est auctoritas.
Hic quaeritur, Cum immediate missus Angelus sit introductus, videtur quod male dicat : " Et vidi alterum Angelum. " Responsio. Agnus de quo praedictum est, Angelus intelligitur ille de quo dicitur, Isa. IX, 6 : Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus, secundum aliam litteram. Hic enim vocatur Agnus propter sacrificium et vitae innocentiam, sed Angelus propter regni novam annuntiationem. Et ideo bene dicitur hic :
" Et vidi alterum Angelum, " per quem gignatur ordo Praedicatorum. Et sicut dicit Haymo dicitur alter Angelus a Christo in narratione, non intentione, cum sit unum conformi voluntate.
" Volantem, " scilicet, pennis virtutum per contemplationem. item, a terrenis se removentem et ad caelestia se elevantem.
" Per medium caeli, " vel caelum, id est, Ecclesiae, hinc inde populos excitantes verbo et exemplo, quod pertinet ad actionem. Eccli. XV, 5 : in medio Ecclesiae aperiet os ejus, etc. Vel, " Per medium caeli, " id est, per mediam Seri. pturam, ut semper sint parati ad docendum et praedicandum.
Nota : Principium caeli est Vetus Testamentum, et per hoc volant Judaei : ultimum caeli est Novum Testamentum, et per hoc volant Manichaei qui non recipiunt Vetus Testamentum. Medium vero est concordia utriusque, et per hoc volant Expositores et Praedicatores sacrae Scripturae.
" Habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum.
Dicens magna voce. "
Hic describuntur Praedicatores ab officio.
Et dicuntur tria. Primo, quod habent Evangelium. Secundo, ad quid habeant, illud, quia ut praedicent, ibi, " Ut evangelizarent. " Tertio, quid praedicent, ibi, v." 7 : " Timete Dominum. "