IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primum dictum, videtur quod in voluntate est tristitia duplex non supponens nolitionem, scilicet illa, quae oritur ex naturali disconvenientia objecti, et ea quae nascitur ex connexione cum appetitu sensitivo, juxta dicta art. 1. a num. 16. Prima est in portione superiori ; secunda in inferiori ; et assignat rationem utriusque ; sed hic nihil asserit, quia supra 16. 17. relinquit sub dubio, an detur tristitia in voluntate, sine actu elicito ejus. Secundum dictum, tristitia sequens nolitionem absolutam et conditionatam, potest esse in utraque portione, quia utraque potest absolute et conditionate nolle quaedam, quae eveniant. De his late Lych. hic, et ex eo Pitigianis art. 11. et 12.
Sed quoad tertium (c), scilicet passionem Christi, oportet aliter dicere de portione una et alia, et hoc secundum quatuor vias positas in primo articulo de disconvenienti et contristante, de quibus videndum est, si omnes poni possunt in utraque portione.
Quantum ad hoc videtur quod est duplex tristitia non sequens actualem nolitionem, nec habitualem sive conditionalem, sed quasi naturalem, qualis est ista, quae est circa voluntatem, ut natura, et illa quae est ex conjunctione voluntatis, cum appetitu sensitivo patiente; quae quidem duplex tristitia videtur appropriata duplici portioni, ita quod nolle naturaliter, et sic tristari convenit voluntati tantum secundum portionem superiorem ; tristari vero praecise ex compassione ad appetitum sensitivum, convenit voluntati secundum portionem inferiorem. Probatio primi, quia illud quod respicitur a portione superiori large sumpta, ut praedictum est, secundum Augustinum est, quod respicitur in ordine ad aeternum, et hoc a ratione, ut a quo aeterno, ipsa ratio accipit principium cognoscendi, et a voluntate ut ipsa vult in ordine ad ipsum, ut ad finem ultimum ; sed voluntas nihil vult naturaliter primo et propter se, nisi finem ultimum, et per consequens omne aliud vult, non primo, sed in ordine ad ipsum ; ergo. Minor patet ex rectitudine inclinationis naturalis, quae non esset recta, si esset maxime et principaliter ad minus bonum, et non ad ultimatum ; qui tamen diceret voluntatem, ut est natura, esse tantum ad bonum proprium primo, discordaret a dictis in isto membro ; ideo oppositum hic supponitur ex illa quaestione alias pertractanda.
Probatio secundi, intellectus inquantum intelligit aliquid praecise, quia sensus, cui conjungitur, illud f sentit, dicitur portio inferior ; igitur similiter de appetitibus. Antecedens patet, quia inquantum sic cognoscens, nihil cognoscit per regulas aeternas, quia eodem modo cognosceret, si non posset de hoc secundum illas judicare.
Contra ista (d), secundum membrum videtur repugnare primo, . quia voluntas compatitur appetitui sensitivo, ut natura, et non ut libera, quia non est in ejus potestate ista subita compassio, sed haec non potestas est propter naturalem connexionem appetitus superioris ad inferiorem ; igitur voluntas, ut natura, non convenit praecise portioni superiori, et ut compatiens appetitui sensitivo praecise inferiori.
Respondeo, voluntas ut natura dupliciter accipitur : Uno modo, ut tendit naturaliter in objecta propria hujus potentiae, ut hic universaliter circumscribendo alia, ut scilicet inclinatur tanquam perfectibilis ad sua propria objecta ; et hoc modo intelligitur primum membrum, quia sic inclinatur naturaliter ad objecta ordinate secundum naturalem ordinem objectorum, inquantum sunt ipsius aliqualiter perfectiva. Alio modo dicitur voluntas, ut natura, includendo omnem ordinem ejus ad quodcumque consequens naturam voluntatis, et hoc proprie non ut libera, sed ut tantum appetitus intellectivus, sive ut habens affectionem commodi, non justitiae, et sic habet ordinem ad compatiendum appetitui inferiori, non tantum in ordine objecti illius ad primum objectum voluntatis, ut voluntas est ; sed circumscripto illo ordine, circa quodcumque sic compatitur, et ita in hoc se habet, ac si ad aeternum referre non posset. Non sic autem est ipsius, ut est talis potentia, inclinatio naturalis ordinata praecise ad sua propria objecta, quia illa inclinatio, ut sic, non est praecise ad aliquid, nisi inquantum est ulterior inclinatio ad aeternum, sicut materia non inclinatur ad dispositionem, nisi quia ulterius inclinatur ad formam perfectam.
Breviter voluntas, ut natura primo modo, est voluntas, ut naturaliter inclinata tantum ad sua propria objecta. Secundo modo est voluntas inclinata ad objecta alterius appetitus, cui conjungitur mediante inclinatione illius. Primo modo est tantum portio superior ; secundo modo tantum inferior. Generaliter autem potest accipi voluntas, ut natura, secundum quod includit utrumque, et sic pertinet ad utramque portionem. De aliis duabus tristitiis sequentibus nolitionem actualem absolutam, et conditionalem sive habitualem, videtur quod cum utraque portio possit sic et sic nolle quaedam, quae eveniunt, utraque poterit illo duplici modo tristari. De illis igitur (c) quatuor viis tristandi positis in primo articulo, de modo tristandi, duae sunt communes utrique portioni ; duae propriae duabus, ita quod utraque portio tristari habet de objecto tripliciter nolito.