Benedictus dominus. Hic quasi exauditus gratias agit. Et primo de beneficiis sibi collatis; secundo agit gratias de beneficiis collatis toti populo, ibi, dominus fortitudo. Circa primum duo facit. Primo agit gratias pro sua exauditione; secundo ostendit, in quo fuit exauditus, ibi, dominus adjutor meus. Dicit ergo: ego petivi, et sum exauditus in petitione mea; unde, benedictus dominus.
Benedicere dei nos, est causare bonitatem in nobis, quia dixit, et facta sunt. Ps. 148. Benedicere nos deo, est agnoscere ejus bonitatem, qua nobis bene facit: et nihil ei accrescit ex hoc. Hoc tamen faciendum est nobis pro omnibus beneficiis. 2 Cor. 1: benedictus deus, et pater domini nostri jesu christi, pater misericordiarum etc.. Tob. 12: benedicite deum caeli, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Et ideo dicit, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae, idest devotionem orationis meae. Jacobi ult.: multum valet deprecatio etc..