CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod politica et prudentia sunt idem habitus, differentes a sapientia.
Sunt autem politica et prudentia idem habitus : esse autem non est idem ipsis. Homo enim homo est et civis : et ideo conferens homini, non perfecte confert nisi perfecte conferat et civi: et ideo habitus qui est de conferentibus homini, sub se continet habitum qui est de conferentibus civilitati. Ejus autem cognitionis quae circa conferentia civilitati, duae partes sunt. Una quidem quae dicitur legispositiva, quae in civilibus est similis prudentiae architectonicae : ordinatrix enim est omnium eorum quae circa civilia sunt. Alia autem pars ejus est experimentalis circa singularia cuilibet conferentia : et haec commune nomen retinuit tamquam proprium : politica enim vocatur. Et hujus adhuc duae partes sunt. Una quidem consiliativa, quaerens quidem secundum positas leges quibus utile sit. Alia vero activa, in operatione ponens id quod per consilium inventum est. Hujus autem probatio est, quod sententia consilii, extremum consilii est, et est ante opus, quia determinatio operabilis est : quod autem extremum est uni, eidem non potest esse principium. Oportet ergo quod exsecutiva et consiliativa duae partes politicae sint. Propter quod etiam solos illos qui activi sunt, civiliter et optime oportet conversari. Hi enim soli secundum ci- villa operantur, sicut chyrotechnae operantur secundum artem : chyrotechnia
enim in artibus ad theoricam se habet sicut practica, et sicut activa in civilibus ad. consiliativam.
Differentia tamen est in his, quia prudentia maxime videtur esse circa ea quae sunt homini per se solum existenti conferentia : haec enim est cui nomen prudentiae maxime deputatur. Aliarum autem prudentiarum quae sunt circa conferentia homini, non secundum quod est per se solus, sed secundum quod est domesticus vel civis, alia est denominatio : quae enim habent curam domus communicans conferentia domui, vocatur oeconomica : quae autem conjectat bona civilitati, vocatur legispositiva, si conjectat ut praeordinatrix civium.: si autem conjectat bona civibus secundum leges positas, vocatur politica nomine communi, et duas partes habet, consiliativam scilicet, et judicativam. Judicativam autem dicimus determinativam poenarum et praemiorum ad opera et merita civium.
Patet igitur quod quaedam species cognitiones prudentiae est scire et conjectare sibiipsi bona et conferentia. Sed multam habet differentiam cognitio conferentium : et propter hoc qui sciens est et exercitans se circa sibiipsi bona, videtur proprie prudens esse. Politici autem aliquas habentes cognitiones conferentium civitati, AdminBookmark vocantur. I AdminBookmark enim est civitas, AdminBookmark operatores, quasi circumferentia civitati operantes. Propter quod Euripides iambicis suis metris secutus hanc opinionem dixit: " Qualiter utique essem prudens,cum milii aderam innegotiose : et cum essem in multis numeratus, ut multitudini intenderem, negotiosus fui participare judicia aequali sive multitudini mihi commissae proportionari . " Hoc autem dixit tamquam superflue, sicut qui ad aliquid utile amplius operantur, quam quod utile sibiipsi solum. Et sic videtur confirmari opinio quod prudentia sit circa bonum homini per se solum existenti. OEconomica enim non sibi solum intendit, sed omnibus ad domum pertinentibus, qualiter silicet constituantur, conserventur et multiplicentur. Politica autem civitati vel provinciae intendit qualiter plurificetur et in bonis augeatur et conservetur. Tales autem prudentes sibiipsis bona quaerunt, et existimant oportere sibi bona quaerere et operari. Superfluum autem esset alienis occupari. Ex hac igitur opinione venit tales sibiipsi intendentes prudentes esse et non. alios : quamvis forte hoc proprium non sit prudentiae, quia perficere non potest sine oeconomica et sine urbanitate. Cujus probatio est id quod dicit Aristoteles in Politicis, quod homo solitarius pejor est quam esse potest, vel melior homine : erit enim vel Deus, vel bestia. Si enim nullo indiget, Deus est: si autem paucis quae natura ultro offert, contentus est, bestia est. Dicit enim Avicenna quod nullum cibum sufficienter natura praeparat homini nisi lac. Si ergo multis indicet ad cibum et vestitum et alia commo-
da quae solus praeparare non potest, patet quod homo secundum se solus, conferens sibi providere non potest. Sed oportet quod inter cives civiliter vivat in commutationibus et distributionibus, et domesticam casam habeat.
Adhuc autem homo secundum se solus apud se manifestum non habet, qualiter eum oporteat disponere et intendere suo proprio bono. Bonum enim proprium et privatum ordinatur ad domesticum, domesticum autem ad bonum civitatis. In primo autem hujus scientiae libro determinatum est, quod quaecumque po- tentiae tales ordinantur ad unam aliquam, omnes sub illa continentur sicut sub architectonica quadam et ordinatrice aliarum. Bonum ergo privatam non potest disponi sufficienter, nisi per oeconomicam, nec bonum oeconomicum ordinatur nisi per civile : et si sine civili oeconomica proprio bono intenditur, manifestum non erit qualiter bonum hoc disponatur, quod ad optimum perfectum hominis perveniat.