In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Habentem Evangelium, " scilicet, in corde per amorem et intelligentiam, in ore per praedicationem et doctrinam, in manu per operis impletionem. De primo, Psal. CXVIII, 11 : in corde meo abscondi eloquia tua. De se- cundo, Judicum, XIV, 8 : Ecce examen apum in ore leonis erat, id est, Evangelium in ore Praedicatoris. De tertio, supra, Apocal. x, 1 et 2 : Vidi alium Angelum,... et habebat in manu sua libellum apertum.
" aeternum, " quia ei non succedet aliud. Item, quia aeterna promittit. Matth. IV, 17 : Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Haymo : " Angelus Evangelium aeternum habere dicitur : quia illud quod Evangelium promittit, in aeternum manebit. " Et in hoc differt a Lege Veteri quae temporalia promittebat. Isa. I, 19 : Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis.
" Ut evangelizaret, " id est, bona, et bene nuntiaret. Quasi dicat : Non ut in arca reponeret, non ut tantum in corde revolveret, non ut in terra absconderet cum servo pigro .
Ex quibus subdit: " Sedentibus super terram, " id est, commorantibus in contemptu mundi, ut dicit Glossa. " Et super omnem gentem, " id est, omnibus gentilibus, " et tribum, " id est, Judaeis omnibus, qui per tribus distinguuntur, " et linguam, et populum, " id est, populo cujuscumque sit linguae. Vel, hoc dicit propter nobiles inter utrosque, scilicet, Judaeos, et Gentes, qui faciunt filios suos in diversis linguis edoceri. Vel, hoc dicit propter diversa idiomata, quae continentur sub eodem populo.
Et nota, quod dicit " super, " ad signandum, quod Praedicator debet esse excellens in vita. Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion.
" Dicens voce magna. "
" Dicens, " scilicet, Angelus qui habebat Evangelium aeternum, "voce magna, " id est, libere et secure ex magno desiderio, et propter magna, ut propter honorem Dei et salutem animarum.
" Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus : et adorate eum qui fecit caelum et terram, mare et fontes aquarum. "
Hic dicit quid praedicat.
Et primo, monet Deo exhibere cultum interiorem : secundo, exteriorem, ibi, " Et adorate. "
Item, cultus interior duplex est : timor filialis, et honor reverentiae. Primum, ibi, " Timete, " Secundum, ibi, " Et date illi. " Tertio, redditur causa utriusque, ibi, " Quia venit hora. "