CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quia difficillimum est, cum unitate naturae plurificari supposita, nisi inter haec extrema admittatur aliqua distinctio, probat ante opus intellectus admittendam aliquam distinctionem inter essentiam et personas. Primo, quia essentia est communicabilis, persona incommunicabilis. Secundo, Pater in primo signo originis intelligit essentiam et personalitatem ut diversa, aut ut idem objectum ; si secundum, ergo sicut Deitas, ita personalitas erit communicabilis. Si primumt intentum, quia intuitiva Patris intellectio tendit in objecta ex existentia in se, vel ut in aliquo eminenti contenta. Tertio, sequeretur proprietatem Patris esse relationem rationis.
Sed hic restat (a) ulterior difficultas, non enim videtur intelligibile,quod essentia non plurificetur, et supposita sint plura, nisi aliqua distinctio ponatur inter rationem essentiae et rationem suppositi, et ideo ad salvandum istam compossibilitatem praedictam, oportet videre de illa distinctione.
Et dico sine assertione et praejudicio sententiae melioris, quod ratio qua formaliter suppositum est incommunicabile, et ratio essentiae ut essentia, habent aliquam distinctionem praecedentem omnem actum intellectus creati et increati.
Et probo sic (b), primum suppositum habet realiter entitatem communicabilem, alioquin non posset eam communicare ; habet etiam realiter entitatem incommunicabilem, alioquin non esset positive et in entitate reali suppositum. Et intelligo sic realiter, quod nullo modo per actum intellectus considerantis, imo quod talis entitas esset ibi si nullus intellectus consideraret, et sic esse ibi si nullus intellectus consideraret, dico esse ante omnem actum intellectus: non est autem aliqua entitas ante omnem actum intellectus, ita quod non per actum intellectus communicabilis, et aliqua entitas sic de se incommunicabilis, ita quod sibi contradicat communicari nisi ante actum intellectus.
Hoc est quod non praecise per intelligere sit aliqua distinctio inter hanc entitatem et illam; ergo, etc. Si dicas (c), quod ante omnem actum intellectus Patris, non est aliqua distinctio, sed est entitas omnino unius et ejusdem rationis. Contra, igitur entitatem istam unius rationis totam communicat Pater, et ita nullam entitatem positivam in se habet Pater quam non communicat Filio; ergo communicat ei paternitatem sicut essentiam.
Secundo arguitur sic (d), distinctio una in intellectu est penes diversum modum concipiendi idem objectum formale, et hoc sive concipiendo grammatice ut homo et hominis, sive logice ut homo et humanitas. Alia major distinctio est in intellectu, concipiendo duobus actibus duo objecta formalia, et hoc sive illis correspondeant diversae res ut intelligendo hominem et asinum, sive una res extra ut intelligendo colorem et disgregativum.
Et hoc arguo sic : Pater intelligens se in illo primo signo originis, aut intelligit essentiam et A proprietatem ut diversa objecta formalia, aut praecise ut idem objectum sub alio et alio modo concipiendi. Secundo modo non, quia tunc non esset major differentia inter Deum et relationem quam concipiendo Deum et Deitatem, et ita non conciperet A proprietatem magis incommunicabilem quam Deitatem incommunicabilem, nam homo non est incommunicabilis, si humanitas est communicabilis, nec e converso, ita in proposito. Similiter tunc non magis esset intellectus Patris in essentia divina beatus quam in A, quae dicitur proprietas Patris, nec magis in A quam in proprietate Filii, et ita in duobus objectis ut in proprietatibus Patris et Filii primo esset beatus.
Et si detur primus modus, quod paternus intellectus habeat essentiam et A tanquam duo objecta formalia, tunc arguo sic : Intellectus ille nihil intelligit nisi intuitive, quia ut patebit distinctione 3. quaestione 3. omnis intellectio abstractiva et non intuitiva, est aliquo modo imperfecta: cognitio autem intuitiva est objecti ut objectum est praesens in existentia actuali, et hoc in se vel in alio eminenter continente totam entitatem ipsius: ergo quae cognoscuntur intuitive ut objecta formalia distincta, vel unum eminenter continetur in alio, vel utrumque secundum propriam existentiam terminat actum ut est ejus. Nihil autem intrinsecum personae divinae pro-
creatura virtualiter contineatur in essentia divina, et tale virtualiter contentum non habet esse mere per opus collativum intellectus. Et quod dicit quod continetur eminenter sive virtualiter secundum totam entitatem, haec bene nota, quia nulla creatura continet aliam virtualiter et eminenter secundum totam ejus entitatem, ut exposui supra in 2. dist. 3. quaest. 10. In proposito tamen nihil est in Deo, quod virtualiter sive eminenter contineatur in alio, etiam intrinseco ipsi Deo, quia tale sic contentum est ens per participationem, et per consequens includens limitationem; stat ergo quod B non continetur in A. Si ergo Pater intuitive intelligit B ut objectum formale dictinctum ab A, quod B terminabit illam cognitionem intuitivam secundum ejus propriam existentiam, et similiter A terminabit secundum propriam existentiam, et per consequens A et B erunt ibi distincta praeter opus intellectus.
Et nota ex ista littera quomodo est necesse concedere proprietates divinas dicere ex natura rei aliam existentiam ab existentia naturae divinae, et non est hoc inconveniens, esset tantum inconveniens si essent ibi tales existentiae realiter distinctae.
Dubitatur tamen in hoc quod dicit, quod intellectus Patris quidquid cognoscit, cognoscit intuitive, et cognitio intuitiva terminatur ad rem existentem et praesentem in actuali existentia, et hoc in se vel in alio eminenter continente totam entitatem ipsius. Nam relatio rationis perfecte cognoscitur ab intellectu divino, et tamen non est praesens in actuali existentia, nec in se, ut patet: nec in alio continente eminenter, quia relatio rationis non potest eminenter contineri in alio, quia omne tale sic contentum est ens reale. Sed hanc difficultatem diffuse pertractabit infra dist. 30.
Nota etiam in littera quomodo Doctor concedit expresse esse in Deo plura objecta formalia ex natura rei, quae secundum propriam existentiam terminant cognitionem intuitivam intellectus divini, quae tamen existentiae licet sint aliquo modo distinctae praeter omnem actum intellectus considerantis, tamen sunt una res realiter et essentialiter.
Si dicatur, cum paternitas et filiatio sint realiter distinctae, et terminent cognitionem intuitivam secuifdum propriam existentiam: ergo inter se vere realiter distinguuntur ut duae res existentes, quod videtur inconveniens.
Dico, quod si sic concederetur adhuc non esset inconveniens, quia cum essentia divina dicunt unam et eamdem existentiam realiter, licet forte formaliter distinctam. Dico secundo, quod res aliquando accipitur pro essentia perfecta sive pro aliqua natura dicente perfectionem, aliquando acciptur pro entitate conceptibili et existente, nullam imperfectionem includente. Primo modo, paternitas et filiatio sunt tantum una res et una existentia. Secundo modo, possunt dici plures res, id est, plures quidditates conceptibiles extra intellectum existentes, et sic res accepta pro quidditate simpliciter incommunicabili, non est inconveniens in divinis esse plures res existentes secundum propriam existentiam.
(e) Si dicas, quod essentia de se facit unum conceptum in intellectu Patris, etc. Essentiam de se facere unum conceptum in intellectu Patris, nihil aliud est quam ipsam in ratione objecti intelligibilis, quasi producere unam cognitionem intuitivam immediate repraesentantem essentiam divinam. Et ista opinio dicit quod intellectus Patris fabricat circa ipsam essentiam sic cognitam diversas rationes, etc. Sed haec positio clarius habet per scrutari infra dist. 8. quaest. 3. Nola tamen, quod conceptus potest accipi vel pro objecto intelligibili, vel pro objecto actu cognito, vel pro intentione, ut patet a Doctore in Theorematibus. Essentiam ergo de se facere unum conceptum potest intelligi, quod faciat unam notitiam praecise terminatam ad unum conceptum ex natura rei, et ad unum objectum ex natura rei, vel si facit de se plures conceptus, id est, unam notitiam, cum tantum sit una in divinis, terminatam tamen ad plures conceptus, id est, ad plura objecta formalia ex natura rei. Et isto secundo modo intendit Doctor, quod Pater habet notitiam intuilivam et unam tantum terminatam, tamen ad plura objecta formalia ex natura rei. Sed Henricus intelligit tantum primo modo, ideo Doctor instat contra ipsum ibi : Contra quidquid intellectus causat sine actione objecti circa objectum.
Pro intelligentia litterae est notandum, primo, quod intellectus divinus et essentia divina possunt dupliciter considerari. Uno modo consideratur intellectus ut intellectus et ut pars memoriae, et essentia consideratur ut in ratione objecti intelligibilis et ut est pars memoriae. Alio modo consideratur intellectus ut actu intelligens sive considerans essentiam, et essentia consideratur ut actu cognita ab intellectu divino. Primo modo, intellectus divinus et essentia divina dicuntur principium operativum alicujus vere realis, puta cognitionis intuilivae, et similiter dicuntur principium productivum alicujus suppositi vere realis, ut patuit supra. Sed secundo modo non sunt principium, nec ratio formalis producendi aliquod reale, cum ut sic tantum considerentur habere esse secundum quid sive diminutum, patet, quia cognitum inquantum cognitum, dicit tantum relationem rationis, et similiter considerans inquantum considerans. Ex his infert Doctor : Si intellectus ut considerans aliquid operatur circa essentiam, ut cognitam in quantum hujusmodi, illud operatum erit tantum ens rationis, et sic proprietas Patris erit relatio rationis, et per consequens ultimum constitutivum Patris in esse personali erit tantum ens rationis, quod est inconveniens, et hoc intendit Doctor in praesenti ratione.
Declaro tamen litteram cum dicit ibi: Quidquid intellectus causat sine actione objecti circa objectum praecise, etc. Haec littera clara est ex supradictis. Sequitur : Nunc autem illa ratio, id est, conceptus sive objectum intelligibile quam facit essentia de se, pro quanto ex natura rei est perfecte praesens intellectui suo in ratione objecti actu intelligibilis. Potest etiam hic accipi ratio pro notitia terminata ad conceptum sive objectum, et hoc dupliciter; vel ut terminatur praecise ad unum objectum ex natura rei, et sic dicitur una ratio et formaliter et terminative, ut tenet Henricus; vel terminatur ad plura objecta formalia ex natura rei, et sic tantum erit una formaliter, sed plures terminative. Ratio primo modo, sive pro notitia sive pro objecto, patet quod est absoluta, id est, quod talis conceptus quem facit essentia de se est vere absolutus, aliter non beatificaret intellectum Patris, supple ut in objecto: intellectus enim Patris beatificatur in essentia ut in objecto, sed in cognitione essentiae formaliter beatificatur cum habeat illam in se formaliter. Sequitur: Ergo praeter istam rationem absolutam, sive conceptum essentiae absolutum, nulla est alia in re ante actum intellectus, alias haberetur propositum, scilicet quod essent plura objecta formalia, sive plures conceptus praeter omne opus collativum intellectus.
sequi, quia formalitas in antecedente negatur, et in consequente affirmatur.
Breviter igitur dico, omittendo illa verba de distinctione rationis et de distinctione virtuali, non quia sint male dicta, sed quia non oportet eis uti, dico quod in essentia divina ante actum intellectus est entitas A et est entitas B, et haec non est formaliter illa, ita quod intellectus paternus considerans A et considerans B habet ex natura rei, unde ista compositio sit vera, A non est formaliter B, non autem praecise ex aliquo actu intellectus circa A et B.
Ista differentia f) manifestatur per exempla, primo si ponatur albedo species simplex, non habens in se duas naturas, est tamen in albedine aliquid realiter unde habet rationem coloris, et aliquid unde habet rationem differentiae, et haec realitas formaliter non est illa realitas, nec e converso formaliter ; imo una est extra realitatem alterius, formaliter loquendo, sicut si essent duae res, licet modo per identitatem istae duae realitates sint una res. Hoc exemplum, licet aliqualiter sit simile ad propositum quantum ad hoc, scilicet quod identitas realis non necessario concludit identitatem formalem cujuslibet, quod est in subjecto eodem, ad quodlibet quod est in ipso, non tamen est omnino simile, quia aliqua compositio est in albedine, licet non rei et rei, tamen talis qualis non conceditur in Deo propter non identitatem formalem ; ubi autem non identitas formalis aliquorum in eodem requirat aliquam compositionem et potentialitatem, et ubi non, dicitur dist. 8. q. de attributis, et in quaestione illa : An Deus sit in Genere.
Posset etiam poni exemplum de toto quantitativo, subtrahendo illa quae sunt imperfectionis, et ponendo illa quae sunt perfectionis, sed in pluribus esset dissimile quam simile, ideo omittatur.
Ista autem distinctio (g), sive non formalis identitas, quae probata est prius per duas vel tres rationes, potest etiam probari per duas vel tres auctoritates Augustini 7. de Trinit. cap. 1. Omnis essentia, quae relative dicitur, est aliquid excepto relativo, et ibidem : Si Pater non est aliquid ad se, non est omnino qui relative dicatur ad aliquid. Est igitur essentia in re ad se et non ad aliquid, et in re Pater inquantum Pater relative dicitur, non est autem formaliter eadem entitas ad se et non ad se: igitur, etc.
Item in eodem lib. cap. 2. Non eo verbum quo sapientia, quia verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cujus verbum dicitur, sicut filius ad Patrem, sapientia vero eo quo essentia.
Intelligit ergo Augustinus, quod sicut Pater non eo quo est Pater, est sapientia et essentia, ita non eodem est Pater et Deus.
Et ex hoc concluditur capitulo decimoquarto, de minoribus : Quapropter non quia Pater non est Filius, et Filius non est Pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non est una essentia, quia his nominibus relativa eorum ostenduntur, uterque autem simul
una sapientia et una essentia. Est igi tur secundum ipsum talis non identitas relationis ad absolutum in divinis, quod si unum erit quo respectu alicujus, alterum non erit quo respectu ejusdem; esse autem quo convenit alicui secundum ejus rationem formalem; ergo unum eorum non est de ratione formali alterius, sed extra eam, et per consequens non est idem formaliter alteri, quia sic supra exposita est ratio ejus, quod est non esse formaliter idem
Et tamen ex hoc non sequitur simpliciter diversitas, vel non identitas realis, essentiae et relationis. Non enim illud quo Pater est Pater, est aliud ab essentia, sed idem secundum Augustinum 11. lib. de Civitate Dei, capitulo decimo : Ideo simplex dicitur Deus, quoniam quod habet, hoc est, excepto quod relative quaecumque persona ad alteram dicitur, hec est ipsa, sicut Pater habet Filium et non est filius, sed quidquid habet Pater in se, ad quod per consequens non dicitur relative, illud est ipse vera identitate, licet non formali.