IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) De tertio articulo dicitur, etc. Tria apud Evangelistas leguntur, nempe gratiarum actio, benedictio et fractio panis seu datio calicis. Circa haec disserunt Doctores, an diversa fuerint inter se, et a consecratione ? Quidam docent benedictionem non esse distinctam a consecratione ; ita D. Thomas quaest. 78. art. 1. adi 1. Mensis 4. part. quaest. 10. m. 4. art. 2. Durandus in 4. dist. 8. quaest. 2. m 23. Marsil. quaest. 6. art. 1. Gabriel lect. 46. in Canon, Catechismus Pii V. titulo de Eucharistia, Hugo de S. Caro in Marc. 14. Hoc est corpus meum, etc. Lyranus in illud 1. ad Corinth. 11. Et gratias agens,: etc. Brunus ibidem, Bessarion in libello: De verbis consecrationis. Fundamentum hujus est, quod verba consecrationis, aut ipsa consecratio dici possit benedictio 1. ad Corinth. 10. Calix benedictionis quil benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est. Eodem modo Graeci, ut Justinus in Apologia, vocat cibum gr.atiarum actione benedictum, Irenaeus lib. 4. cap. 34. et 35. Panem super quem gratiae actae sunt, Auctor sermonis de Caena Domini apud Cyprianum : Panis iste substantialis, et calix benedictione solemni sacratus ad totius hominis vitam salutemque proficit.
Alii docent benedictionem diversam fuisse, et colligitur ex Patribus Tridentum sess. 13. cap. 1. Cum post panis viniqud benedictionem ss suum ipsius corpus illis praebere, ac suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est. Deinde ex verbis Evangelistarum distinguentium benedictionem a consecrationis verbis, Matth. 26. Accepit Jesus panem, et benedicit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Dices per anticipationem haec dicta ; respondetur non esse necessarium mutare proprietatem Scripturae, aut ordinem designatum, nisi ratio cogat.
Alii gratiarum actionem et benedictionem non distinguunt ; ita Richardus Armacanus lib. 9. contra Armenos, c. 5. consentit Gajetanus in Matth. 26. et alia loca, quibus institutio et forma, ac ordo ejus habetur, Titelmannus in Matth. 26. Aliis videntur haec distinguenda; ita Jansenius in concordia, cap. 131. Solus in 4. dist. 11 . quaest. 1. art. 4. Vasquez disp. 186. c. 2. quia usus fert, ut quoties gratiarum actio pro re aliqua fiebat in Scriptura, sequeretur benedictio ipsius, antequam sumeretur, potissimum cibi et potus, ut colligitur 1. ad Timoth. 4. Omnis creatura a Dei bona est, et nihil recipiendum, quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. Hic tamen videtur confundi gratiarum actio cum oratione et sanctificatione, quod denotat particula rationalis enim; et nihil refert eadem actione perfici eademque oratione, quid autem factum fuerit, incertum est.
In hoc autem articulo duplex difficultas initio tangitur ; prima, utrum verba recitative, seu, ut dicunt, materialiter dicantur, et non formaliter. Secunda difficultas, an Christus verbis consecravit, et iisdem quibus nos? De primo hic non disserit Doctor, sed in sequentibus. Quantum ad secumdum refert opinionem Goffredi et Innocentii ; ille negat Christum consecrasse verbis, sed benedictione: hic vero divina virtute probabile esse docet consecrasse, quamvis etiam probabile censet. Sequitur Archidiaconus de consecr., dist. 2. cap. Timorem, Gabriel lect. 36. in canon, asserit responderi posse ad argumenta in oppositum, Armacanus lib. 9. Armenorum, c. 5. probabilem censet. Petrus de Aliaco in 4. q. 5. art. 1. citans immerito nostrum Doctorem, defendit Catharinum opusculo de hoc mysterio. Aliqui apud D. Thom. 3. p. q. 68. art. 1. asserunt non hac forma Christum consecrasse, sed alia nobis ignota. Alii contra, eadem forma consecrasse, sed secreto primum prolata, postea peracta consecratione eam denuo repertiise, et hic contra illos videtur partim intendere improbatio Doctoris.
Conclusio autem Doctoris est Christum consecrasse iisdem verbis, quibus nos consecramus, et non aliter, quae est communis Scholasticorum: probat Suarez ex decreto unionis illis verbis : Forma hujus Sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit Sacramentum, etc. sed ibi legitur, conficit, non confecit. Addit capitulum, Cum Marthae. Sed respondent alii Pontificem intendere formam datam a Christo, qua alii uterentur. Expressiora sunt verba Tridentini sess. 13. cap. 1. Hoc tam admirabile Sacramentum in ultima Coena Redemptorem nostrum instituisse, cum post panis vinique benedictionem, se suum ipsius corpus illis proebere, ac suum sanguinem disertis verbis testatus est;quoe verba a sanctissimis Evangelistis commemorata, et a D. Paulo post repetita, cum propriam illam et apertissimam significationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt, etc. Institutio ergo facta est post benedictionem per ipsa verba, quibus testatus est suum corpus et sanguinem praebuisse; haec autem sunt verba consecrationis, ut patet ex illa clausula : quae verba, etc.
Hunc autem fuisse semper sensum Majorum in praecedentibus verbis, asserit Concilium ; institutio Sacramenti, et conversio seu consecratio erant eadem Christi actio, unde idem Concilium cap. 4. Ideo persuasum fuit semper in Ecclesia Dei, id nunc denuo sancta Synodus declarat per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis, etc. vide can. 4. Verba autem formae eamdem efficaciam habuerunt, ut sunt prolata a Christo, unde si nunc esset viator conficere posset per eadem verba ; ergo etiam tum confecit per eadem: Concilium enim non ex vi benedictionis, aut alterius actionis, quae refertur ab Evangelistis, sed ex vi verborum, eorumque efficacia colligit praesentiam realem significati: superflua ergo esset alia virtus applicata a Christo ad consecrationem, imo non expediebat formam institutam nulliter proferre super materia jam consecrata, aut Christum proferre speculative, quam aliis tradidit proferendam practice.
Confirmatur ex Patribus Tertulliano lib. 4. contra Marcionem cap. 40. Acceptum, inquit, panem, et distributum discipulis, corpus suum illum fecit : hoc est corpus meum, dicendo. Cyprianus, vel Auctor serm. de Coena Domini : Ante verba illa, inquit, (supple consecrationis) cibus ille communis tantum nutriendo corpori commodus erat, etc. supponit ergo per verba mutatum fuisse a Christo in suum corpus. Eusebius Emissenus apud Grai ianum de consecrat. dist. 2. can. Quam corpus : Invisibilis, inquit, Sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens : Accipite, et comedite, hoc est corpus meum, etc. Chrysostomus homil. 60. ad populum, post medium, ait Christum, cum dixit, Hoc est corpus meum, verbo factum confirmasse, etc. sic alii Patres vel idem dicunt, vel supponunt: nullus autem contrarium ; neque congruum erat, ut ChrisLus instituens Sacramentum alio modo consecrasset.
Objicit Catharinus Christum benedicendo consecrasse, sed benedictio antecessit prolationem verborum; ad hoc responsum est alias, et patet antecedens esse falsum ex Concilio. Objicit secundo, quia alias, nisi prius consecrasset, forma illa ab eodem prolata esset falsa ; haec ratio includit absurdum, quia idem replicari potest de consecratione et forma, ut ab aliis profertur, de fide tamen est consecrationem fieri in virtute formae, non aliter.
Alterum, quod asseritur et non impugnatur hic a Doctore, petit illam difficultalem : an forma materialiter tantum, et recitative proferatur a Sacerdote? an vero formaliter significative? an etiam formaliter et materialiter simul? Primum tenet Innocentius et alii supra citati in commento, art. 2 sig. Sed hic est dubium, etc. Secundum vero affirmat Mars. quaest. 6. art. 1. 2. part. dub. 6. Vasquez disp 200. cap. 2. putans materialiter et formaliter dici formam repugnare. Tertium vero quod est formam utroque modo dici, est magis consentaneum principiis Doctoris, qui docet in persona Christi proferendo formam consecrare, ut supra eodem commento probatum est; et sic recitative et materialiter dicit formam, si referatur ad personam ipsius particularem, et non, ut induit personam Christi, in persona tamen Christi dicit formam significative, sicut ipse Christus dixit, et non recitative; et hoc probat Doctor late hic et deinceps in hoc articulo tractans sensum et suppositionem verborum formae. Haec eadem sententia frequentior est apud antiquos et modernos, quam sequitur Solus et Suarez disp. 58. sect. 4.
Recitative dici formam probant verba antecedentia Canonis, intentio ipsius Sacerdotis proferentis verba in persona Christi; unde Florentinum in decreto unionis : Forma, inquit, hujus Sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus conficit hoc Sacramentum; Sacerdos namque in persona Christi hoc conficit Sacramentum, etc. Sicut ergo Sacerdos non in persona propria loquitur, sed in persona Christi, ita etiam prolatio formae, ut ad propriam et particularem personam refertur, est materialis et recitativa.
Significative autem dici a Sacerdote formam in persona Christi, probatur, quia in formis Sacramentorum Christus instituit verba significantia effectum Sacramenti, ut patet in omnibus aliis; ergo et hic. Secundo Patres et Concilia ex significatione formae sacramentalis colligunt praesentiam corporis Christi. Tertio, quia etiam hac de causa patet loqui Sacerdotem in persona Domini : unde cum necessum sit Sacerdotem habere intentionem conficiendi, necesse est ut dicat formam, qua significativa est praesentiae corporis ; sic autem verba ut formaliter significantia requiruntur, ergo oportet eum habere intentionem ea sic proferendi.
Objicies, Sacerdos non potest significative dicere : hoc est corpus meum. Respondetur id dicere in persona Christi, ut dictum est. Dices illud verbum de futuro, quod pro vobis tradetur ; qui pro vobis effundetur, non possunt referre personam Sacerdotis; ergo non significative dicit haec verba. Respondent aliqui, illa verba intelligi de efficacia aut consecratione sanguinis, quia consecratur seorsim, et sic quasi repraesentative funditur, vel quia ejus sanguine, quando illum sumimus, abluimur, merito dicitur pro nobis fundi. Haec interpretatio reducitur ad sensum capituli Quotiescumque, de consecrat. dist, 2. et ad Ambros. lib. 4, de Sacramentis, cap. ultimo. Probat eam Canus lib. 12. de locis, cap. 12. Sed hic sensus est improprius, quia effundi in Sacramento, juxta sensum prioris capitis citati, est offerri Deo in sacrificium, ita Jansenius cap. 121. Concordiae; favent codices Graeci, in quibus praesens pro futuro legitur. Caeterum verius est Christum loculum fuisse de cruenta effusione, de qua Patres communiter intelligunt illum locum. Ad rationem ergo respondetur recitative dici illa verba de futuro : quod pro vobis, etc. quia non spectant ad essentiam formae, quamvis Ecclesia ea, ut connexa apud Evangelistas et Paulum ad excitandam memoriam sacrificii cruenti, et ad meliorem dispositionem praesentis suscipiendi Sacramenti conjunxerit seu assumpserit cum verbis formae. Ex his ergo sequitur quomodo Sacerdos et refert, quae Christus dixerit, et simul affirmat corpus Christi esse praesens ibi. Primo modo recitat ; secundo significat.
Dico praeterea, quod significatio, quam intendit minister, proferens hanc propositionem primario, non est logica, sed practica. Haec sequitur ex iis, quae dicit Doctor hoc articulo 3. infra, sig. Propter hoc dico, etc. ubi dicit, quod sufficit Theologo, considerare hanc orationem sensibilem institutam esse a Deo, ut instrumentum consecrationis ; neque esse orationem sacramentalem, ut vera est, neque ut falsa est propositio conversiva, sed ut est neutra, et prior naturaliter sua veritate. Probatur haec conclusio, quia eatenus haec oratio dicitur significative a ministro, quatenus cadit sub intentionem conficiendi Sacramentum, et ut est causa ejus, sed inquantum practica et conversiva panis et vini, sic est causa ; ergo ut practica est, cadit sub usu ministri, et sic ut conversiva est, eam significative profert. Confirmatur, quia veritas speculativa, seu Logica hujus propositionis, fundatur in veritate practica, quia prius est conversiva, quam verum est dicere corpus Christi esse praesens, ideoque est praesens, quia ex efficacia verborum fit praesens ; ergo haec oratio non est sacramentalis, nisi inquantum vera practice, seu conversiva est. Sed usus ejus a ministro debet esse potissimus in significatione sacramentali, ad quam tantum sequitur alia, unde si proferretur a non intelligente eam, modo caetera adessent, ut materia, character et intentio, valide conficeret; tunc enim proferret eam significative practice, non autem logice, ut si esset Sacerdos Graecus, vel infirmitate superveniente, aut educatione adeo rudis et ignarus linguae Latinae, ut nihil ejus intelligeret, qualis videtur fuisse ille apud Zachariam Papam, qui protulit formam illam Baptismi : In nomine Patria et Filia et Spiritua sancta. Sic obstetrices, quando proferunt formam Latinam Baptismi, non intelligunt ipsam omnes. Praeterea id speciale est in Sacramento absolutionis, quod dependeat a clavi scientiae ejus valor, quia est actus judicialis, ac proinde exigit cognitionem causae in judice, quae sine scientia congrua haberi nequit.
Dices, quomodo aliqua propositio sit prior sua veritate? Respondetur veritatem esse passionem, seu accidens propositionis, quia est conformitas ad objectum, quae potest adesse et abesse, ut sedente Socrate, vera est haec : Socrates sedet; eo stante, falsa; conceptus ergo orationis est fundamentum veritatis aut falsitatis ; orationis, inquam, inquantum significativa est, quia sic respicit rem extra, ut signum ejus, alioquin non esset nata esse conformis aut difformis ipsi: unde in addiscente prior est conceptus orationis, quam judicium de ejus veritate, ut quando proponitur discipulo aliqua conclusio, et ipsi neutra, donec applicentur principia quibus demonstretur.