IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Sed quoad tertium, etc. Hic Doctor facit differentiam inter portionem superiorem large sumptam et inferiorem, ut comparantur ad passionem, sic quod secundum portionem inferiorem, loquendo de voluntate ut natura, immediate tristabatur de passione ; et secundum portionem superiorem, loquendo de voluntate ut natura, non fuit primo tristata, ut infra patebit ; aliae etiam differentiae patebunt infra, sed non est sic de voluntate Christi secundum portionem superiorem et inferiorem ut comparatur ad opposita, scilicet fruitionis, et operum justitiae, ut supra patuit. Deinde dicit quod objectum potest dici tristans quatuor modis ; vel quia in se nolitum nolitione naturali ; vel quia nolitum nolitione naturali propter conjunctionem ad sensum vel quia nolitum nolitione actuali absoluta; vel quia nolitum nolitione actuali conditionata, de quibus modis tristandi patuit in primo articulo. Quaerit ergo, an voluntas animae Christi secundum portionem superiorem large sumptam et inferiorem, ut comparantur ad passionem Christi, an secundum omnem modum tristandi fuerit similiter tristata secundum superiorem et inferiorem, an secundum aliquem modum tantum.
His declaratis ponit duas conclusiones : Prima est de tristitia, quae sequitur ad naturalem nolitionem respectu objecti sic simpliciter noliti. Secunda est, quae sequitur naturalem nolitionem objecti non simpliciter noliti, sed noliti quia disconvenientis parti sensitivae. Loquendo ergo de prima tristitia ponitur talis conclusio, voluntas ut natura tantum tristatur secundum portionem superiorem ; et haec conclusio probatur, quia voluntas ut natura in se absolute sumpta, primo appetit bonum aeternum, et per consequens omnia alia appetit in ordine ad illud. Sicut ergo naturaliter delectatur in habendo bonum aeternum quod appetit, ita naturaliter tristatur de carentia talis boni, quam naturaliter ponit. Et hoc patet, quia voluntas ut libera secundum portionem superiorem large sumptam, vult bonum aeternum, et omnia alia in ordine ad illud, ut patet per Augustinum. Sed talis voluntas libera est valde conformis naturali inclinationi ejusdem, unde Doctor in 1. dist. 2. part. 1. quaest. 1. sic dicit: Videtur inclinatio naturalis ad summe amandum bonum infinitum, nam inde arguitur inclinatio naturalis ad aliquid in voluntate, quia ex se sine habitu prompte et delectabiliter vult illud voluntas libera. Haec ille. Probat autem hic quod inclinatio naturalis voluntatis sit primo ad bonum infinitum, quia naturalis inclinatio est recta, quae inclinatio naturalis est ad summum bonum necessario perpetuae summae et in particulari, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. Si ergo primo esset ad minus bonum) tunc non esset recta, ibi : Qui tamen diceret voluntatem ut natura esse tantum ad bonum proprium, primo discordaret a dictis in isto articulo in quo dictum est, quod ista primo est ad bonum infinitum ; et hoc tenendum est, ut patet a Doctore in 1. dist. 1. et 2. et in 2. dist. 6. quaest. 2. et in 4. dist. 49. quaest. 2. et 8.
Secunda conclusio, quae est de tristitia ex conjunctione naturali voluntatis parti sensitivae, est ista : Voluntas ut natura, scilicet ut naturaliter conjuncta parti sensitivae tristatur, primo secundum portionem inferiorem, quia ut sic, respicit tantum temporale in se, et non in ordine ad aeternum ; et haec probatur, quia intellectus inquantum intellectus, intelligit aliquid praecise, quia sensus, qui sibi conjungitur, illud sentit, dicitur portio inferior, puta quando sensus apprehendit aliquod delectabile in se, et intellectus praecise apprehendit illud, tale dicitur tunc portio inferior, quia sic apprehendendo non judicat tunc esse appetendum in ordine ad aeternum ; sic similiter quando voluntas ut natura appetit illud delectabile, prout praecise est conveniens appetitui sensitivo, tunc appetit tantum secundum portionem inferiorem, quia ut sic appetendo, non appetit illud in ordine ad aeternum, sed ut praecise est conveniens appetitui sensitivo, cui naturaliter conjungitur.
(d) Contra ista. Hic Doctor arguit probando quod secunda conclusio repugnat primae. Respondet quod voluntas, ut natura, potest dupliciter considerari : Primo, prout comparatur ad objecta propria, quae sunt omne ens, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. et in primo libro Metaphysicae suae, quae etiam objecta respiceret, si esset separata ab omni appetitu sensitivo ; et sic voluntas hoc modo consideratur secundum portionem superiorem ut natura, quia ut sic absolute naturaliter primo et principaliter appetit bonum infinitum, et omnia alia in ordine ad illud. Secundo, potest considerari ut illa voluntas appetit aliqua objecta non absolute, sed ut praecise sunt convenientia appetitui sensitivo, cui naturaliter conjungitur, et ut sic, dicitur voluntas ut natura praecise secundum portionem inferiorem, quia ut sic, appetit tale objectum ut praecise conveniens appetitui sensitivo, imo ut sic, se habet ad illud objectum ac si ad aeternum referre non posset ; sed primo modo bene refert naturaliter omnia objecta secundaria ad primum, quia non appetit illa nisi propter primum, sicut materia non appetit dispositiones ad formam, nisi principaliter propter formam. Ex his ergo patet quomodo naturaliter secundum portionem superiorem praecise tristatur de carentia primi objecti, et de carentia aliorum in ordine ad illud primum,
et secundum portionem inferiorem, ut natura praecise tristatur de carentia objecti delectabilis positione inferiori, et sic patet quomodo voluntas animae Christi ut natura, potuit tristari de passione nam secundum portionem superiorem tristata fuit de passione ut natura, pro quanto inclinabatur ad oppositum in ordine ad bonum aeternum ; tristabatur etiam de passione ut natura secundum portionem inferiorem praecise, pro quanto naturaliter nolebat illam, quia praecise objectum disconveniens parti sensitivae.
(e) De illis igitur quatuor viis tristandi positis in primo articulo de modo tristandi, duae sunt communes utrique portioni, scilicet superiori large sumptae, et inferiori; et illae tristitiae communes sunt illae, quae consequuntur ad nolitionem absolutam, et ad nolitionem conditionatam ; sed aliae duae tristitiae quae sequuntur nolitionem naturalem sunt propriae duabus, sic, quod tristitia quae consequitur nolitionem naturalem voluntatis comparatae ad objecta propria, ut supra dixi, tantum convenit sibi secundum portionem superiorem, et illa quae sequitur nolitionem naturalem ex conjunctione voluntatis appetitui sensitivo praecise convenit sibi secundum portionem inferiorem. Sequitur : Ita quod utraque portio, scilicet superior large sumpta, et inferior ; tristari habet de objecto tripliciter nolito, vel scilicet nolito nolitione naturali, quae nolitio potest esse duplex : vel ut comparatur ad objecta propria ; vel ut comparatur ad objecta potentiae sensitivae, de quibus supra, vel nolito nolitione actuali et absoluta, vel nolito nolitione actuali et conditionata.