Hic ostendit, in quo est exauditus, scilicet quia consecutus est auxilium dei: et circa hoc facit tria. Primo ponit beneficium divini auxilii; secundo meritum beneficii, ibi, et in ipso speravit cor meum; tertio effectum beneficii, ibi, et refloruit. Homo indiget divino auxilio ad duo: ad bene agendum, et quod liberetur a malis, et quod promoveatur ad bonum. Quantum ad primum dicit, dominus adjutor meus. Joan. 13: sine me nihil potestis facere. Isa. 50: dominus deus auxiliator meus. Quantum ad secundum dicit, et protector meus: et protector a malis, sicut scutum protegens hominem ab exterioribus telis. Isa. 49: sub umbra manus suae protexit me. Psalm. 63: protexisti me, deus, a conventu malignantium.
Sed quo merito me defendis? numquid meo? non.
Sed non alio, nisi quia in ipso speravit cor meum, quasi ex intimo affectu de ipso confido. Psal. 24: in te confido, non erubescam. Et ideo, adjutus sum. Isa. 40: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem. Haec autem omnia possunt referri ad christum inquantum homo: nam ut deus, omnes ipse juvat et protegit simul cum patre; inquantum homo, est juvatus et protectus a patre.
Et sequitur, in ipso. Effectus auxilii ponitur hic quantum ad duo. Primo quantum ad carnem; secundo quantum ad animam; unde dicit, et refloruit.
Juventus hominis comparatur flori: quia sicut flos est praesagium fructus, ita juventus hominis est praesagium vitae futurae. Psalm. 89: mane sicut herba transeat. Tunc ergo caro reflorescit, quando antiqua juvenescit; quoniam homo in tristitia videtur senescere, in laetitia videtur juvenescere; sed tamen caro christi floruit flore honestatis et incorruptionis. In primo homine floruit caro ejus per innocentiae puritatem, sed peccando inquinata est. Sed in christo refloruit in resurrectione: fuit enim de spiritu sancto sine peccato concepta. Isa. 11: flos de radice ejus ascendet. Item in primo statu natura humana floruit, quia erat incorruptibilis: sed per peccatum est subjecta corruptioni: Rom. 8: corpus per peccatum mortuum est. Sed christus refloruit in resurrectione: Cant. 1: et lectulus noster floridus est. Quantum ad animam dicit, et ex voluntate mea confitebor tibi. Anima quamdiu est in peccato, habet voluntatem a deo aversam, et ad temporalia conversam; sed quando per conversionem reparatur, tunc convertitur ad deum voluntas ejus, et confitetur deum laudando ipsum.
Vel si dicatur hoc de christo, refertur ad membra sua, scilicet fideles: psalm. 53: voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est.