CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia sapientiae et prudentiae sumpta penes hoc quod diversorum sunt perfectiones secundum aetatem.
Quod autem prudentia non solum universalium sed etiam singularium sit, signum est, quod juvenes inexperti bene fiunt geometrici, et bene disciplinati in scientiis discipiinabiiibus, et bene fiunt sapientes in talibus particulari sapientia. Juvenis autem prudens non videtur fieri. Et causa hujus est, quoniam, sicut diximus, prudentia non solum universalium, sed. etiam singularium est cognitio. Singularia autem cognita non fiunt nisi per experientiam. Juvenis autem propter aetatis brevitatem et instabilitatem expertus esse non potest. Multitudo enim temporis requiritur ad. hoc ut experimentum probetur, ita quod in nullo fallat:
un.de Hippocrates In medicinalibus loquens hoc ipsum innuit dicens. " Vita brevis, ars vero longa, experimentum fallax, judicium difficile est. " Oportet enim experimentum non in uno modo, sed secundum omnes circumstantias probare, ut certe et recte principium sit operis.
Et quamvis non sit de praesenti intentione, tamen quia de hoc mentio facta est, non inutiliter intendet aliquis quaerere, propter quid puer sive juvenis in adulta existens aetate, ita quod rerum possit comprehendere rationes, bene fit mathematicus : sapiens autem vel physicus in tali aetate fieri non potest. Quaeri enim potest, utrum hoc sit propter hoc quod mathematica in abstractione sunt, sapientialia autem et physica per experientiam accipiuntur ? Unde sapientialia et physica bene discunt juvenes ut audita : sed non credunt plena fide, eo quod sunt inexperta. Omnia enim quae sunt de genere mathematicorum, talia sunt, quod diffinitio dicens quid et propter quid In eis, est manifesta et stat In uno, et uno modo invariabilis secundum comparationem ad multa: et haec est vera causa ejus quod quaeritur, quia juvenis propter aetatis puritatem Intellectum habet optime dispositum. Intellectus autem bene dispositus per seipsum applicabilis est formis Intelligibilibus : et idcirco quae intelligibilia sunt et intellectui hominis proportionata, optime accipit juvenis: quae autem in sensibilibus sparsa sunt, et multa indigent collatione et proportione ad unum tempus indigent, et multa examinatione antequam certe credantur. Similiter ea quae intellectui hominis proportionata non sunt : eo quod quae ante ipsum sunt, ab intellectu hominis non accipiuntur, nisi per posteriora, scilicet per effectus et signa, quae etiam in particularibus et singularibus experiri oportet: ideo sapientialia a puero vel adulto certitudinaliter non accipiuntur.
Ad omnium autem horum notitiam notandum est, quod physica omnia diffi- niuntur concepta cum materia : quorum autem sedes et firmamentum materia est, in suis rationibus et quidditatibus
variantur secundum materiae variationem : et tales sunt omnes formae quae sunt actus et perfectiones corporum. In talibus enim quamvis forma finiat et determinet materiam, tamen non fundat eam in esse quod dat ei esse, sed variationi subjecta propter potentiam quae non separatur ab ea, etiam ipsum esse et quidditas variabilia efficiuntur : propter quod Heraclitus dixit, quod de talibus posset nihil vere pronuntiari. Tales autem formae sunt natura et naturales vitae quae sunt sensus et vegetationis : et ideo talia comprehendi non possunt certa comprehensione, ut dicunt Ptolemaeus et Boetius : et id quod scitur de eis, multo experimento indiget et multa examinatione, quae juvenis non habet. Mathematica autem per seipsa secundum suas quidditates separata sunt : et si per se non essent separata, tunc procul dubio abstrahentium esset mendacium sicut et in physicis. Si enim accipiamus circulum vel generaliter figuram, dicentes quod circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio signum, a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales, concipitur hoc sine sensibili materia : propter quod una ratio est circuli sive sit ligneus, sive cupreus : et sic est in omnibus mathematicis tam discretis quam continuis. Mathematica enim per hoc quod sunt separata, per se Intelligibilia sunt: per hoc autem quod ex quantitate sunt, facile sunt intelligibilia ab homine : eo quod intellectus hominis Imaginationi conjunctus est. Divina vero nullo modo entitates suas habent in materia, nec fundantur in ea : quinimo in seipsis existentia omnia alia fundant et continent, tam mathematica quam physica: et ideo illa abstractione non indigent ut intelligibilia sint: quia penitus per se depurata sunt, sicut Intelligentiae quae per se causae sunt rerum, omnes res fundantes, et intus fundatae nullis : propter quod etiam anima rationalis quae vere intellectualis est, in homine fundat corpus quod materia ejus est, et continet non contenta ab ipso, sed separata, cum nullius corporis sit actus, sed intelligentiae imago super omnes formas naturales elevata. Quamvis autem iste modus abstractionis sit per diffinitionem et quidditatem et esse : est tamen adhuc et alius modus quo universale abstrahitur a particulari: et iste in omnibus est tam physicis quam mathematicis et divinis : et iste fit per intellectum abstrahentem, hoc est, veram rei naturam accipientem simpliciter, non secundum esse quod habet in isto vel in illo.
Ex his igitur sufficienter patet solutio quaestionis inductae. Ad propositum ergo . revertentes dicimus, quod quia prudentia circa universale est et particulare, et idcirco duplex peccatum incidit in ea. Peccatum quidem circa universale accidit in consiliando, quia scilicet non invenitur quod universale est ad finem. Peccatum autem quod accidit circa singularia, accidit in operando : quia scilicet sufficienter expertum non est. Hujus autem exemplum est, quia circa universale peccat qui omnes ponderosas aquas pravas dicit esse. Contingit enim in aliquo casu ponderosam aquam esse utilem. Alterius autem exemplum est de eo dicit hanc aquam ponderosam esse, quae forte ponderosa non est, sed similis ponderosae.