IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
In hac littera primum dictum, voluntas Christi ut natura (modo supra explicato) accepta secundum portionem superiorem tristabatur de passione et morte. Ratio, quia ista erant contra affectionem commodi ordinati ad summum bonum, quod est summum commodum omnis voluntatis. Secundum dictum, in portione superiori animae Christi non fuit tristitia sequens nolitionem absolutam passionis et mortis, quia talem nolitionem non habuit. Tertium, habuit in illa portione tristitiam sequentem nolle conditionatum, seu inefficax passionis et mortis. Probat ex Augustino et Philosopho.
Ulterius ad propositum (f) applicando voluntati Christi, quantum ad hoc objectum, quod est passio, videndum est quae portio de hoc objecto potuit tristari, et hoc secundum quem trium modorum tristandi sibi possibilium. Et primo de portione superiori, patet de voluntate, ut natura, quia ipsa, ut sic, voluit bonum huic personae, et in ordine ad aeternum, et sic oppositum fuit nolitum tanquam contra affectionem commodi, non tamen contra justitiam ; nolitum autem contra affectionem commodi, si evenit, est sufficiens causa tristitiae ex primo articulo ; igitur hoc modo voluntas, ut natura, tristabatur de passione.
Nec obstat (g), quod bonum illud, quod ad mortem illam sequebatur, vel ad quod mors illa ordinabatur, fuit majus, quam vitae suae conservatio ad tempus, quia licet ex hoc plus esset volendum libere secundum affectionem justitiae, non tamen a voluntate secundum affectionem commodi, nisi posset ostendi illam salutem hominum fuisse majus bonum huic personae, quam conservatio vitae suae, et hoc magis commodum naturaliter ex se, non tantum ex ordinatione aliqua hujus tanquam utilioris ad finem ultimum.
Si objiciatur hic (h), quia tunc voluntas ut natura, non est portio superior, quia non respicit omnia in ordine ad aeternum, nec aeternum primo, quia aliquid proprium videtur naturaliter esse magis commodum huic personae, quam aliquid extrinsecum. Hoc ultimum est negandum, quia aeternum non tantum est summum juste amandum, sed etiam summum commodum omnis voluntatis, ut est appetitus intellectivus, circumscripta libertate et justitia, et ideo in utraque ordinatione naturali objectorum est primum.
Sed videndum est secundo de portione superiori voluntatis, ut libera est, et de tristitia consequente in ipsa actualem nolitionem objecti tristabilis. Videtur quod per principia sumpta a fine ultimo, non possit concludi de passione, et ejus opposito, inquantum referuntur ad finem illum, quod ipsa sit nolenda, quia cum opposita non possit demonstrari, si referendo ad finem ultimum concluditur simpliciter vita esse pro tunc volenda, et mors nolenda ; igitur voluntas divina recte non voluisset illam passionem, quia contra rationem rectam, nec etiam voluntas Christi recte voluisset illam, nec in tali velle meruisset, quae omnia sunt absurda. Videtur ergo quod sicut ratio superior non potuit judicare hoc esse malum pro tunc referendo ad finem ultimum, sed determinare bonum ; vel quia immediate ordinabatur ad finem ultimum propter ejus veritatem velle mori ; vel mediate, scilicet mediante salute humana, pro qua procuranda fuit mors volita ; ita etiam voluntas superior ut libera, non potuit ordinare illam pro tunc nolle, sed determinate velle, et ita nec de illa tristari tristitia consequente absolutum nolle liberum. Contra (i), igitur nec illa portio modo gaudet de vita Christi, quia non est ratio concludendi illam simpliciter esse volendam, ut refertur ad aeternum, quia illa ratio pro tunc aeque conclusisset. Respondeo, conclusio demonstrationis practicae est de actu circumstantionato, et sicut pro tunc velle mortem fuit bonum simpliciter, quia pro tunc a Trinitate fuit volita, et ideo pro tunc sustinenda etiam pro justitia conservanda, et pro salute hominum procuranda, ita pro nunc ejus vita est bona. Et quod objicitur, quod demonstratio semper aeque concludit, verum est eamdem conclusionem, et in practicis eodem modo circumstantionatam ; sed si concludit pro nunc, ut nunc dicit circumstantiam conclusi, non sequitur ergo pro semper, quia non est eadem conclusio eodem modo circumstantionata; nec sequitur ergo pro tunc, nisi ut tunc determinat illationem vel illatum.
Tertio videndum est de portione superiori voluntatis ut libera, et de nolitione conditionata sive habituali ; et dico habitualem, in cujus actum voluntas prona ex se est exire, nisi aliud obstet. Sic videtur dicendum, quod illa portio noluit passionem, hoc est, noluisset quantum in se erat, si omnia prospera et justa, secundum se appetibilia, aeque fuissent sine ea. Hoc autem probatur duplici auctoritate et ratione. Una est Augustini 13. de Trinitate: Et quamvis justus per fortitudinem sit paratus excipere, et aequo animo ferre quidquid adversitatis acciderit, mavult tamen, ut non accidat. Et si potest, facit atque paratus in utrumque est, ut quantum in ipso est alterum optet, alterum vitet, et si quod vitat, incurrerit, ideo volens ferat, quia fieri non potuit quod volebat, supple quantum in ipso erat. Patet autem quod intendit secundum quod littera sonat, quia per hoc probat nullum quantumcumque virtuosum posse hic esse beatum, quia hic potest pati adversa, et ita non habere quidquid vult, quia, ut jam recitatum est, alterum optat, quantum in ipso est, scilicet prosperum. Alia auctoritas est Philosophi 3. Ethicorum, cap. I . Mors et vulnera tristia forti et volenti erunt, sustinet haec autem quoniam bonum, vel quoniam turpe non, et quanto utique magis habeat virtutem omnem, et felicior sit, magis in morte tristior erit, quod non esset, nisi quia quantum in ipso est, vult oppositum ; et illa auctoritas ostendit, quod dictum est in primo membro, tale nolle sufficere ad tristari. Ratio ad hoc est, quia objectum patientiae non videtur secundum se eligibile, quia tunc non requireretur ibi patientia, nec Beati aliqua talia eligunt:
Si dicatur ad auctoritates, quod loquuntur de fortitudine moraliter, quae fortitudo disponit portionem inferiorem, non superiorem ; hoc non obstat, quia portio superior secundum regulas aeternas, nihil adversum videtur judicare esse eligibile, inquantum in ipso est, quin oppositum esset eligibilius, si illud justitia non vetaret ; alioquin quare alligati et juncti fini ultimo, ut Beati, nihil eligunt adversum ?